Index

Back Top Print

Adnexus decreto diei 7 mensis Octobris 2019, Prot. N. 404/19 

ADDITIONES IN LIBRIS LITURGICIS RITUS ROMANI
DE MEMORIA AD LIBITUM B. MARIÆ VIRGINIS DE LORETO

 

 

IN CALENDARIUM ROMANUM GENERALEM 

DECEMBER

10  B. Mariæ Virginis de Loreto 

IN MISSALE ROMANUM

Die 10 decembris

Beatæ Mariæ Virginis de Loreto

De Communi beatæ Mariæ Virginis

Collecta

Deus, qui promíssa Pátribus adímplens
beátam Vírginem Maríam elegísti,
ut matrem fíeret Salvatóris,
concéde nobis illíus exémpla sectári,
cuius humílitas tibi plácuit,
et obœdiéntia nobis prófuit.
Per Dóminum.

 

IN ORDINEM LECTIONUM MISSÆ

Dei 10 decembris

 

689 bis       Beatæ Mariæ Virginis de Loreto
                    
De Communi beatæ Mariæ Virginis.

LECTIO I Is 7,10-14; 8,10, n. 707, 7.
PS. RESP. Lc 1, 46-47. 48-49. 50-51. 52-53. 54-55, n. 709, 5.
ALLELUIA Cf. Lc 1, 28, n. 711, 1.
EVANG. Lc 1, 26-38, n. 712, 4.

 

IN LITURGIAM HORARUM

Die 10 decembris

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE LORETO

Alma Domus – quam chronica anno 1465 exarata dicit inventam nocte inter 9 et 10 decembris 1294, in ipso colle ubi adhuc est – origo est devotionis marianæ quæ in sanctuario Lauretano ostenditur, memoria mysterii incarnationis atque exemplorum evangelicorum Sanctæ Familiæ Nazarethanæ. Multi Summi Pontifices apostolicam curam sanctuario Virginis Lauretanæ tribuerunt, quæ a Benedicto XV patrona aeronautarum proclamata est. Litaniæ vero Lauretanæ per universam Ecclesiam diffunduntur.

De Communi b. Mariæ Virginis: Liturgia Horarum I, præter sequentia.
 

Ad Officium lectionis

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Ioánnis Pauli II papæ pro VII sæculári anniversário Almæ Domus Lauretánæ

(Lettera a Mons. P. Macchi, 15 agosto 1993: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVI/2, 526-537)

 

Maria spatium corporale spiritualeque Incarnationis

 

Lauretána Alma Domus, non “relíquia” tantum est, sed pótius pretiósa ac vera “icóna”. “Icóna” non veritátum a sénsibus sepositárum, sed uníus evéntus et mystérii, id est Incarnatiónis Verbi.

Incarnátio quidem, quæ intra has sacras paríetes memorátur, statim próprium germanúmque sensum bíblicum recúperat; non enim de mera doctrína ágitur, quæ ad uniónem inter divínum et humánum áttinet, sed pótius de evéntu, qui in exácto témporis moménto ac definíto loco áccidit, sicut verba Apóstoli mirabíliter maniféstant: Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere.

María est Múlier; illa est, ut ita dicámus, spátium eódem témpore corpóreum et spirituále in quo Incarnátio facta est. sed Domus étiam, in qua vixit, huius rei evocátio est manifésta.

Memória vitæ abscónditæ Nazarethánæ res certas évocat et vitæ próprias ómnium hóminum mulierúmque. Ea nempe sensum sanctitátis famíliæ rénovat, repénte osténdens univérsam summam virtútum, quæ hódie tam minitátæ sunt, id est fidélitas, vitæ obséquium, educátio filiórum, cura oratiónis, et quas christiánæ famíliæ dénuo inveníre possunt intra paríetes Domus illíus sanctæ, primæ atque exímiæ históriæ ecclésiæ domésticæ.

Domus illa alma commémorat, eódem témpore, magnitúdinem vocatiónis ad vitam consecrátam ac virginitátem pro Dei Regno, quæ præclárum hábuit inítium in persóna Maríæ, Vírginis et Matris.

Iuvénibus deínde, qui innumerábiles petunt peregrinántes ad Domum Matris, iteráre cúpimus ea verba quæ olim eis díximus: «Ite ad Maríam, ite cum María … in corde vestro eius “fiat” résonet». Utinam iúvenes, iuxta præcépta Domus Nazarethánæ, renováre váleant suam diligéntiam in cathólico laicórum órdine ad Christum in córdibus, famíliis, sciéntia atque societáte restituéndum.

Iustus ímpetus nostri témporis ad agnoscéndum pro mulíere illum statum qui ad eam pértinet in Ecclésia et societáte, hic vero aptíssimam opportunitátem pervestigatiónis ínvenit. Quia misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, omnes mulíeres, in María, ad talem dignitátem ita elevátæ sunt ut áliam illa maiórem cogitári néqueat.

Nulla theórica considerátio, prætérea, dignitátem humáni labóris exaltáre póterit magis quam scire quod Ipse Fílius Dei Názareth laborávit et vocári permísit fabri fílius.

Quómodo, dénique, non mentiónem fácere possímus “electiónis páuperum”, quam Ecclésia in Concílio fecit et magis magísque clare póstea confirmávit? Austéræ et modéstæ sanctæ Domus paríetes nos ádmonent Deum Ipsum hanc electiónem inauguravísse in María, quæ, sicut légitur in textum conciliarem, «præcéllit inter húmiles ac páuperes Dómini, qui salútem cum fidúcia ab Eo sperant et accípiunt».

Omni témpore étenim, ad paupertátem et passiónem quod áttinet, locum præcípuum in história Sanctuárii ægróti habuérunt, qui, primi ex ómnibus, peregrinántes ad Almam Domum accurrérunt et eius famam in géntibus diffudérunt. Ubinam céterum illi mélius excipiántur, nisi in Domo Illíus quam in Litaníis Lauretánis invocámus sicut “salútem infirmórum” et “consolatrícem afflictórum”?

«Hoc Sanctuárium Lauretánum – sicut dixit Ioánnes XXIII – semper pátula fenéstra in univérsum orbem terrárum esse váleat, voces illas arcánas révocans, quæ animárum, familiárum populorúmque sanctificatiónem annúntiant».  

Responsorium 

R/. Vere benedícta tu in muliéribus quia Deus in te pósuit tabernáculum suum. * Consecrábis Dómino multitúdines populórum.

V/. Quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. * Consecrábis.

 

Oratio 

Deus, qui promíssa Pátribus adímplens beátam Vírginem Maríam elegísti, ut matrem fíeret Salvatóris, concéde nobis illíus exémpla sectári, cuius humílitas tibi plácuit, et obœdiéntia nobis prófuit. Per Dóminum. 

 

IN MARTYROLOGIUM ROMANUM

Addi debet ad diem 10 decembris primo loco elogium quod sequitur:

Beátæ Maríæ Vírginis de Loreto, in Itália, cuius venerátio ducit ad mystérium Incarnatiónis Verbi Dei pro salúte nostra contemplándum, nos docens ad vocatiónem christiánam æquo ánimo assentíri.