 |
BREVE APOSTOLICUM
"Pontificii Pii Operis a
S. Petro Apostolo pro clero indigena S. Theresiam a Puero Iesu Protectricem
declaramus atque edicimus. Et spem prope certam fovemus futurum ut,
Sanctae Protectricis ope, in ipsam societatem caelestes gratiae innumerae
confluant quasi e fonte perenni.
Quoniam vero, pluribus de causis
arduum et perdifficile opus est indigenam clerum recte efformare non dubitamus
quin, intercessione tam validae apud Deum sequestrare, omnes feliciter
amoveantur difficultates et iuvenes indigenae in sortem Domini vocati,
praesens experiantur tantae protectricis auxilium. Porro precamur bonorum
omnium auctorem Deum ut Opus enunciatum propitius fortunet..."
Romae 29 Julii 1925
|