![]() |
![]() |
|
|
COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS
DE FINIBUS ET METHODIS CONSIDERATIONES (1969)
Prima sessio Commissionis Theologicae est Romae in «Domus Mariae» a die 6 usque
ad diem 8 octobris celebrata, praesidente Eminentissimo Domino Cardinali Franjo
Šeper. Ex 30 sodalibus Commissionis aderant 29. Scopus huius primae sessionis
erat ut sodales convenirent et primo consuetudinem inirent, ut naturam et finem
Commissionis exactius cognoscerent, ut de quaestionibus urgentioribus
pertractandis opinionem proferrent, ut laboris methodus determinaretur et pro
studiis peragendis constituerentur Subcommissiones. Statuta Commissionis, hoc anno a Summo Pontifice Paulo VI optatis Synodi Episcoporum anni 1967 obsequente institutae, exacte determinant
illam servitio Sanctae Sedis et speciali modo Sacrae Congregationi pro Doctrina
Fidei in illis destinari, quae ad quaestiones maioris momenti spectant.[1]
Ad illam Congregationem Commissio non pertinet, sed normis regitur propriis.
Tamen ipsa Cardinalem Praefectum eiusdem Congregationis Praesidentem habet.
Laborum eius conclusiones Summo Pontifici directe traduntur, antequam
Congregationi communicentur. Commissio de quaestionibus particularibus non agit, sicut esset examen cuiusdam
libri vel articuli, sed illa doctrinae problemata investigat fundamentalia quae
hodie in vita Ecclesiae maximam difficultatem implicant. Adiuncta psychologica sessionis optima fuerunt. Per tres dies in quibus simul
vixerunt, theologis possibile fuit maxima cum libertate inter se conferre et de
facto contulerunt. Eadem adiuncta libertatis et fraternae fiduciae in sessionibus studii
habebantur. Quodam ante sessionem tempore, theologi volumen receperant quod continebat:
relationem Patris Karl Rahner de praecipuis quaestionibus quae, suo iudicio, a
Commissione pertractandae erant; relationem Praelati Gerard Philips de spiritu
et methodo pro labore instruendo; opinionem uniuscuiusque sodalis de
quaestionibus pertractandis et de methodo adhibenda. In sessionibus studii, discussio praecipue circa quaestionem de pluralismo
theologico et circa illam de magisterio et eius exercitio concreto in hodiernis
adiunctis protracta est. Discussiones rem exhaurientes non praevidebantur. Potius agebatur de amplitudine
quaestionum percipienda. Cum quaestiones proponerent, theologi hodiernam crisim
in Ecclesia melius intelligere conabantur. Ut obvium est, omnes accipiebant pluralismum, etiam doctrinalem, haberi
legitimum et necessarium. Diversitas opinionum apparebat circa ambitum concretum huius legitimi
pluralismi: apparuit puncta quaedam profundius esse pertractanda ad unitatem
fidei et Ecclesiae servandam. Conatus est factus ad modum melius intelligendum quo hodierni homines
interventus magisterii concrete recipiunt. Animadvertebatur exercitium
magisterii propter actualem rerum statum difficilius factum esse, sed illum
etiam rerum statum a theologis sensus responsabilitatis exigere acutiorem. Momentum perspiciebatur quod tam pro quaestione de pluralismo quam pro illa de
magisterio exacta habeat notio naturae et valoris cognitionis religiosae – sicut
etiam omnis cognitionis – eiusque historicitatis. Evidens est omnes has quaestiones seria investigatione agere atque hoc cum
absolutissima erga Ecclesiam fidelitate et cum plena exigentiarum nostrae
aetatis intelligentia fieri debere. Normae methodologicae in futuris laboribus Commissionis adhibendis ex
experientia Concilii Vaticani II praecipue confectae sunt et ita flexibiles habentur ut emendationes admittant
quae in decursu laborum necessariae apparebunt. Hucusque inter themata quae Commissio investigare intendit, selectae sunt
quattuor quaestiones quae sequuntur: 1. De unitate fidei. 2. De sacerdotio. 3.
De theologia spei: fides christiana et futurum humanitatis: 4. De criteriis pro
cognitione morali christiana. Quattuor Subcommissiones ad haec themata investiganda sunt institutae.
Uniuscuiusque earum erit particulare proprium thema magis concrete determinare. Alia themata pertractabuntur ulterius.
[1] Cf. Statuta «ad experimentum» Commissionis Theologicae
Internationalis: AAS 61 (1969) 540-541; Paulus VI, Allocutio ad Commissionem Theologicam Internationalem (6 octobris 1969): AAS 61 (1969) 713-716.
|