![]() |
![]() |
|
|
COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS DE ETHICA CHRISTIANA ET EIUS NORMIS (1974)
A) « NOVEM THESES » A H. U. VON BALTHASAR Animadversio praevia Christianus qui ex fide vivit, mores suos super fidem fundare debet. Et quia amoris divini trinitari revelator, Iesus Christus, qui fidei obiectum est, primi Adami figuram atque adeo eius exsistentiae tam defectionem, quam anxietates, perplexitates et decisiones assumpsit, christianus certus est se in secundo Adamo primum hominem cum omnibus quaestionibus moralibus quae illi sunt propriae, inventurum esse. Ipse Iesus inter Patrem suum suamque familiam eligere debuit: « Fili, quid fecisti nobis sich? » (Lc 2, 48). Ita christianus vitae suae optiones profundiores determinare debet, Christum oculis suis proponens, id est, fidem prae oculis habens. Ethica quae a plenae Revelationis lumine procedit et postea ad grassus recurrit praecedentes, « descendens » non potest proprie appellari, per oppositionem ad ethicam « ascendentem » quae ab anthropologica cognitione, quasi a primo fundamento, procederet. Neque eo quod Evangelium ante Veteris Testamenti Legem ponat, tamquam « non historica » reprehendi potest. Tantummodo meta viam determinat et illuminat; hoc etiam et quam maxime de historiae salutis via valet indole singulari praedita, qua simul, iuxta aspectum a Paulo sublineatum, superatio et, secundum visionem Matthaei et Iacobi, adimpletio est. Utique sub aspectu historico et chronologico theses 5-6 ante theses christologicas atque theses 7-9 adhuc ante eas ipsas collocari debuissent. Sed christianus, de facto, tempore specifice eschatologico vivit et sine intermissione niti debet ut quidquid in se ipso ad gressus pertinet praevios, superet, atque ita ad id perveniat quod ad tempus pertinet definitivum. Sic christianus Christo appropinquat, sed etiam propter fidelitatem Legi atque per « fidem » in promissionem. Nostrarum thesium enuntiatio summe compendiosa est pluraque omittit essentialia.
Sic de Ecclesia solummodo per transennam agitur in illis neque de sacramentis
neque de relatione ad auctoritatem agitur hierarchicam. Neque ipsae de
optionibus magni momenti, quas Ecclesia hodie intra electiones pro universo
mundo decretorias decidere debet, quaestiones particulares ingrediuntur.
Solummodo erat in votis essentialiter ethicam christianam in eius prima origine
quae Christi mysterium est, intra historiam salutis et historiam humanam
considerare. I. Adimpletio realitatis in Christo 1. Christus tamquam norma concreta Ethica christiana a Christo incipiens elaborari debet. Ipse, tamquam Filius Patris, omnem Dei voluntatem (quidquid debitum est) adimplevit idque « pro nobis » fecit. Ita et nos ab Eo, qui omnis activitatis moralis norma est concreta et plena, libertatem accipimus Dei voluntatem adimplendi necnon vivendi secundum nostrum filiorum Dei liberorum destinatum. 1. Christus imperativum categoricum concretum est. Re vera, Ipse pro actione morali non est solummodo norma formalis universalis
quae singulis applicari possit, sed norma concreta personalis. Christus, virtute
suae Passionis pro nobis toleratae atque donationis eucharisticae suae vitae pro
nobis necnon sub forma communicationis cum Illo (per ipsum et in ipso),
tamquam norma concreta, nos aptos interne efficit voluntatem Patris adimplendi
cum ipso. Imperativum innititur super indicativum (Rom 6, 7 ss;
2 Cor 5, 15, etc). Patris voluntas duplex habet obiectum: suos nempe filios
in Eo et cum Eo amare (1 Io 5, 1 s.) atque in spiritu et veritate adorare
(Io 4, 23). Christi vita est actio simul et cultus. Haec unitas plenam pro christianis
constituit normam. Operi salvifico Dei, cuius absolutus amor, secundum maximam
differentiam (in maiore dissimilitudine), nos infinite superat, non nisi
infinitam venerationem assumentes (Phil 2, 12) cooperari possumus. S.
Liturgia ab activitate morali separari non potest. 2. Imperativum christianum ultra autonomiae et heteronomiae quaestionem nos
collocat. a)Re vera, Filius Dei, a Patre genitus, est utique « alius » (héteros;
sed non aliud: héteron) relate ad Illum; Ipse, quatenus Deus, modo
autonomo Patri respondet (eius persona cum processione eius et propterea cum
eius missione coincidit). Sed, ex alia parte, quatenus homo, voluntatem divinam vel proprium ad illam
consensum, tamquam praesuppositum suae exsistentiae (Heb 10, 5 s.;
Phil 2, 5 s.) atque tamquam suae activitatis personalis intimum fontem (Io
4, 34, etc), habet, etiam tunc cum ipse omnes peccatorum resistentias relate ad
Deum dolorose delibare vult.[1] b)Nos, quatenus creaturae, « heteron » permanemus, sed per divinam virtutem
apti efficimur nostram activitatem personalem liberam peragendi (« potus » in
nobis fit « fons »; Io 4, 13 s.; 7, 38). Haec virtus per Filii
Eucharistiam, per nativitatem gratiae cum Illo e sinu Patris et per Spiritus
eius communicationem ad nos pervenit. In suo opere gratiae, Deus gratis (« sine
pretio ») agit; atque etiam a nobis gratis agere (et non « pro aliqua re »:
Mt 10, 8; Lc 14, 12-14) exigitur, quia « merces multa in caelo » (Lc
6, 23) aliud esse non potest quam ipse Amor. In aeterna Dei dispositione (Eph 1, 10), finalis meta cum motione prima
nostrae libertatis coincidit (interior intimo meo; cf. Rom 8, 15
s. 26 s.). 3. Omnis christiana activitas, propter nostrae filiationis divinae realitatem,
libertatis et non oppressionis est exercitium. Omne pondus officii (dei)
quod Christo in historia salutis incumbit atque illum usque ad Crucem ducit,
pendet in eo a potestate, qua cum plena libertate utitur, voluntatem salvificam
Patris revelandi. In nobis peccatoribus, libertas filiorum Dei sat frequenter
formam assumit crucifigentem, tam in decisionibus personalibus quam intra
ecclesialem communitatem. Quamquam normarum ecclesialium sensus intrinsecus
fidelem ab alienatione peccati est educere, ut ipsae illum ad eius veram
identitatem libertatemque conducant, possibile tamen est, et saepe necessarium,
illas pro homine imperfecto aspectum rigoris et obligationis legalis ostendere,
sicut Christo in Cruce accidit relate ad voluntatem Patris. 2. Normae concretae universalitas Norma quae ab existentia concreta Christi est constituta, personalis simul est
et universalis, quia in Illo amor Patris erga mundum modo totali, insuperabili
et concreto praesens fit. Talis norma ad totam personarum et statuum moralium
diversitatem extenditur necnon omnes homines cum eorum unicitate et libertate in
persona Christi iungit, Eadem in Spiritus Sancti libertate super omnes regnat,
ut eos in Regnum Patris introducat. 1. Concreta exsistentia Christi — eius vita, passio, mors et corporalis
resurrectio definitiva — omnia ethicae ordinationis systemata in se assumit.
Moralis christianorum operatio non est ultimo responsabilis nisi coram hac
horma, quae nobis oboedientiae perfectae erga Deum Patrem prototypum ostendit.
Exsistentia Christi differentiam solvit quae eos qui « sub lege » erant ab illis
separat qui erant « sine lege » (iudaeos a gentibus) (1 Cor 9, 20 s.),
servum a domino, virum a muliere (Gal 3, 28) etc. In Christo omnes eamdem filiorum Dei acceperunt libertatem et ad eumdem tendunt finem. Domini « novum » praeceptum (Io 13, 34), quod in
sua realitate christologica primarium Veteris Testamenti praeceptum (Dt
6, 4 s.) superat, plus quam omnium praeceptorum Decalogi particularium summa
est, plus qua omnes eorum appplicationes. Synthesis totius voluntatis Patris in
persona Christi in rem adducendae eschatologica et isuperabilis est. Haec igitur
synthesis valorem habet normae a priori universalem. 2. Christus, Verbum incarnatum et Dei Patris Filius dualitatem in se ipso solvit
ac distantiam quae « Foedus » Veteris Testamenti signabant. Ultra conceptum «
mediatoris » (illius qui inter partes intervenit), Ipse personificatio occursus
et, sub hoc aspectu, « unicus » est: « mediator autem unius (unius solummodo
contrahentis) non est, Deus autem unus est » (Gal 3, 20). Ecclesia aliud
non est quam huius « Unius » plenitudo. Ipsa est « corpus » quod Ille animat (Eph
1, 22 s.). Ipsa est « sponsa » quatenus Ille cum ipsa « unam carnem » et « unum
spiritum » (1 Cor 6, 17) constituit. Quatenus ipsa est « populus Dei »,
iam multiplex non est, « omnes enim vos unus estis in Christo Iesu » (Gal
3, 28). Quia actio Christi « pro omnibus » effcitur, vita intra eius
communitatem personalis simul et communitaria est. 3. Quod in actu Crucis de nobis in antecessu dispositio facta sit (« quoniam, si
unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt ... ut et, qui vivunt, iam
non sibi vivant »; 2 Cor 5, 14 s.) et quod « ad Christum » translati
simus, alienationem pro nobis non constituit. Re vera, e « tenebris » nostrae
peccatricis et alienatae exsistentiae ad veritatem et libertatem filiationis
divinae ( Haec mutua inclusio credenti aspectum explicite ecclesialem ostendit. Mutua
habitudo in amore, qui obiectum est novi praecepti, quod Iesus adimplendum
proclamavit, in profundiore adhuc « apriori » est inserta in antecessu, nempe in
corde fidelium per Spiritus Sancti, Patris et Filii, tamquam divini « Nos »
effusionem (Rom 5, 5). Quod tamquam membra « unius corporis »
coniungamur, includit, in ambitu Ecclesiae (in qua titulo personali obligamur
modo qui repraesentationes superat organicas), donum conscientiae personalis
illius « nos » quod membra eius constituunt. In hac viventi realitate moralis
christianorum operatio consistit. Ecclesia mundo aperta est, sicut Christus
apertus est Patri, ipsaque eius regnum universale constituit (1 Cor 15,
24); neuter « mediationem » nisi ad illam « immediationem » exercet
introducendam, quam ab initio singulatim habitudo et activitas Ecclesiae
determinant. 3. Regulae Aureae sensus christianus In ore Christi et in Sermonis Montani contextu, « Regula Aurea » (Mt 7,
12; Lc 6, 31) tamquam Legis et prophetarum summa considerari non potest,
nisi quatenus super donum Dei (quod Christus est) id stabilit quod Christi
membra, alia ab aliis, sperare atque quod alia alii praebere possunt. Illa
igitur meram humanam fraternitatem superat ita ut vitae divinae interpersonalem
complectatur fluxum. 1. Apud Matthaeum et adhuc magis directe apud Lucam, « Regula Aurea » in
Beatitudinum contextu collocata invenitur, id est, in contextu abdicationis
iuris ad strictam iustitiam distributivam, amoris ergo inimicos, nobis impositae
exigentiae ut simus « perfecti » et « misericordes » sicut Pater Coelestis.
Donum igitur ab Illo acceptum tamquam id complectens consideratur quod Christi
membrum ab aliis sperare et simul quod aliis tale membrum procurare debet. Hoc
modo, iterum confirmatur tam « Legem » quam generalem « fraternitatem humanam »
« finem » habere in Christo (Rom 10, 4). 2. Iam ipsa « Lex » simplex fraternitatis humanae expressio non erat.
Fidelitatem manifestabat Dei salvatoris qui foedus cum populo suo optabat
obsignare (cf. thesis 6). Tamen « prophetae » Legis adimpletionem praedixerunt,
quae tunc solummodo possibilis esse incepit, cum Deus omnem abolevit
heteronomiam Legemque suam in corde hominum per Spiritum suum inscripsit (Ier
31, 33; Ez 36, 26 s.). 3. Sub consideratione christiana, nulla ethica sive personalis sive socialis a
verbo Dei qui dona operatur et affert sua, abstrahere potest. Dialogus inter
homines, ut moraliter validus sit, tamquam condicionem possibilitatis, inter
Deum et humanitatem « dialogum » praesupponit, sive homo explicite illius
conscius sit sive non. Ex alia vero parte, relatio cum Deo ad profundum dialogum
inter iudaeos et gentes, dominum et servum, virum et mulierem, parentes et
filios, divites et pauperes etc. aperte reducit. Sic omnis ethica christiana Crucis formam habet: nempe « verticalis » et «
horizontalis » est. Haec forma obiectum continet concretum, a quo ipsa nunquam
potest avelli: Crucifixum nempe qui Deum cum hominibus coniungit. Ipse enim tamquam norma unica in unaquaque relatione particulari, in unoquoque
rerum statu, praesens invenitur. « Omnia mihi licent » (1 Cor 6, 12; cf.
Rom 14-15), dummodo libertatem meam ex eo oriri non obliviscar quod ego
Christi sum (1 Cor 6, 19; cf. 3, 21-23). 4. Peccatum Cum Dei amor « ad extremum » pervenerit, defectio humana tamquarii peccatum
apparet. Habitudo quam illa ostendit, a spiritu aperte Deo opposito provenire
perspicitur. 1. Indoles unica et concreta regulae moralis personalis tamquam consequentiam
habet omnem moralem defectionem, sive quis illud velit sive non, ad Christum
referri nosque ante Illum responsabiles facere; Ipse enim super se in Cruce
illam portare debuit. Propinquitas christiani in sua morali operatione ad
principium sanctitatis divinae, quod illum tamquam membrum Christi vivificat, ut
effectum habet, commissam contra simplicem « legem » (secundum conceptum
iudaicum) defectionem, vel contra meram « ideam » (secundum cogitationem
graecam), in peccatum converti. Spiritus Sancti sanctitas in Christi Ecclesia
mundum arguit de peccato suo (Io 16, 8-11). Etiam nos huic mundo pertinemus (« Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem
facimus » Deum: 1 Io 1, 10). 2. Amoris absoluti praesentia in mundo ulteriorem culpabili hominis reiectioni
mensuram reiectionis demoniacae praebet multo magis negativae quam id homo
percipere potest, et quae illum ad antichristianae habitudinis abyssum trahit
(cf. bestiae Apocalypsis et id quod Paulus de potestatibus mundi asserit; 1
Io etc). Unusquisque christianus huic rei per « armaturam Dei » opponi debet
(Eph 6, 11), totius Ecclesiae Christi proelii particeps effectus. Hoc
elementum demoniacum in superba gnosi atque amore privata quam maxime
exprimitur, quae super se ipsam extollitur et charitatis (agapê) Deo
submissae amplitudinem assumere intendit (Gen 3, 5). Ipsa inflat, dum
amor aedificat (1 Cor 8, 1; 13, 4). Cum vero haec gnosis normam concretam
et personalem considerare renuat, peccatum ad aspectum simplicis contra legem
vel ideam defectionis reducit ab eaque rationem culpae semper magis eliminare
conatur (per recursum ad psychologiam, ad sociologiam etc). 3. Aspectus oppositionis ad Christum qui in omni peccato habetur, ipsum normae
personalis respicit medium: cor Crucifixi transfigit, qui amorem trinitarium,
qui nobis offertur, in mundo facit concretum. Quod Crucifixus peccatum
assumpserit, purum mysterium fidei permanet, cuius sive « necessitatem » sive «
impossibilitatem » nulla philosophia stabilire potest. Propterea iudicium de
peccato transfixo Filio hominis manet reservatum, cui « iudicium omne » datum
est (Io 5, 22) et in quem omnis oculus respiciet (Io 19, 37;
Apoc 1, 7). « Nolite iudicare » (Mt 1,1). II. Elementa Veteris Testamenti pro Synthesi futura 5. Promissio (Abraham) Subiectum morale (Abraham) per Dei vocationem et per huic vocationi oboedientiam
constituitur (Heb 11, 8). 1. Post hunc oboedientiae actum, vocationis sensus tamquam illimitata et
universalis promissio revelatur (« omnes populi »), sed in singulari
recapitulata (« et semini eius »: Gal 3, 16). Nomen illi qui oboedivit datum, eius missionis est nomen (Gen 17, 1-8). Quia promissio et eius adimpletio a Deo procedunt, Abraham supernaturalem
fecunditatem accepit collatam. 2. Oboedientia est in Deum fides et propterea valida responsio est (Gen
15, 6), quae non solum spiritum, sed etiam carnem complectitur (Gen 17,
3). Abraham igitur usque ad fructus ei per gratiam concessi restitutionem
pervenire debet (Gen 22). 3. Abraham intra oboedientiam sistit quae stellas respiciens inaccesibiles, in
spe promissionis perseverat. Ad 1m. Tota ethica biblica super vocationem Dei personalis et super fidei
responsionem quam ei homo praebet, innititur. Deus in vocatione sua se dat
cognoscendum tamquam fidelem, veracem, iustum, misericordem (et sub aliis suis
nominis descriptionibus). Ab hoc nomine procedentes, hominis respondentis nomen
stabilire possumus, seu id quod semel pro semper personalitatem eius determinat.
Vocatio subiectum in ordine ad occursum secernit. Abraham suam tribum, suam
terram relinquere debet. Vocationis dispositioni debet submitti (« Adsum »:
Gen 22, 1); missionem accipit quae pro illo in normam imperativam devenit. In hoc statu qui illum in dialogo cum Deo constituit solum, Abraham, ratione
suae missionis, communitatis fit fundator. In cogitatione biblica, omnes leges quae relationes huius communitatis regunt,
ab actione constitutiva fundatoris seu relate ad Deum mediatoris, vel ab actione
ipsius Dei dependent (Ex 22, 20; 23, 9; Dt 5, 14 s.; 15, 12-18;
16, 11 s; 24, 17 s.). Actio Dei constitutiva est gratia sine mensura collata,
super quam homo nullam habet potestatem, et quae omnem activitatem humanam
dirigit (parabola servi infidelis: Mt 28, 21 s.). In Veteri Testamento,
quantitativa apertio benedictionis Abrahae tamquam ad adimpletionem messianicam
respiciens semper clarius intelligitur; hoc modo, aperitio ad gentes (Gal
3, 14) per convocationem circa Christum Iesum et per Spiritus donum credenti
concessum in effectum deducitur. Ad 2m. « Foedus » super vocationem et fidei responsionem (Gen 15, 18 etc.)
super fidei confisae discrimen, sed etiam super carnem et eius virtutem innixum
(« Eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum »: Gen 17, 13),
subiectum morale sub omnibus eius aspectibus complectitur. Isaac per virtutis
divinae interventum natus, ab omni tentatione circa eum decidendi, quam pater
habere potuisset, substrahi debet. Ita Deus restitutionem exigit. Si iam fides
hominis sterilis fides erat in Deum, « qui vivificat mortuos et vocat ea, quae
non sunt » (Rom 4, 17), fides patris qui filium promissionis restituit,
est virtualis in resurrectionem fides: « Arbitratus quia et a mortuis, suscitare
potens est Deus » (Heb 11, 19). Ad 3m. Exsistentia Abrahae (sicut illa totius Veteris Testamenti quae tempore Legis
continetur) aliud esse non potest nisi Deo adhaesio in fide, quin possibilitatem
promissionem Dei in effectum deducendi secum ferat. Veteris Foederis populus
aliud facere non potest nisi « exspectare » (Heb 11, 10), inquirendo
vivere (ibid.). Hoc aliquid ultra implicare non posset quam « a longe aspicere
et salutare », se « peregrinum » et « hospitem » agnoscendo (ibid.,
13-14). Haec perseverantiae habitudo Antiquis, licet metam assequi non possent,
Dei bonum « testimonium » meruit (martyrêthéntes: Heb 11, 39). Hoc
magni momenti est pro his quae sequuntur. 6. Lex Donum Legis in Sinai promissionem Abrahae factam superat quatenus modo explicito
ab alto revelat, quamquam ad tempus, intimam Dei dispositionem atque eius
intentionem ut responsio ad Foedus profundior fiat: « Sancti estote, quia ego
sanctus sum » (Lev 19, 2). Verbum « estote » fundamentum in intimo modo
essendi ipsius Dei invenit et hominis dispositionem internam postulat. Possibilitas huic exigentiae respondendi super Dei absolutam veracitatem
innititur qui Foedus suum proponit (Rom 7, 12). Tamen huic Dei
veracitati, ex parte hominis veracitas eodem modo absoluta nondum correspondet;
haec non invenitur nisi in promissione Abrahae facta, quae iterum et modo magis
explicito in promissionibus exprimitur propheticis. 1. Lex ulterius venit et quidem non ad promissionis summam solvendam (Rom 2. Ex parte Dei, elementum Legis imperativum oblatio est quae ad vivendum
secundum propinquitatem a Foedere concessam invitat. Tamen haec oblatio gratuita
aliud non est nisi actionis salvificae primus actus qui solum in Christo suam
inveniet perfectionem. Dum illam exspectat, haec activitas simul ac sensum
concretum (positivum) responsionis quae petitur, inadaequationem (negativam)
capacitatis respondendi invenit, ita ut responsio tam ante quam post Legis donum
ut promissionis obiectum permaneat. Distantiam sic apertam, quae simpliciter in patientia fidei spe plenae acceptari
debuisset, homo e contra experitur tamquam aliquid quod ferri non potest, et in
decursu historiae homo hunc statum duobus modis vitare conatus est. a)Imprimis, Legem ad absoluti abstracti ordinem elevavit quod locum Dei vivi
usurpat. Pharisaeus cum litteram abstractam litteraliter adimplere conatur, hanc
impossibilem responsionem in actum ducere arbitratur. Ex hac abstractae et
formalis obligationis constructione plura ethica derivantur systemata: exempli
gratia, systema neokantianum campi « aestimationum » vel « valorum absolutorum
», ethica structuralistica et phaenomenologica (Scheler). Haec omnia systemata
tandem aliquando ad hominem proprium sui legislatorem tendunt faciendum, quia
ipse subiectum idealiter autonomum est, qui se ipsum limitat, ut se possit in re
complere. Horum systematum praeparatio iam in formalismo ethico Kant habeatur. b)Ex alia parte, Lex ita diluta est, ut in absonum corpus intra promissionis
motum et spem devenerit. Cum Lex aliquid ab extra impositum sit, quod
culpabilitatem in corde hominis declarat (Kafka), Dei fidelis et misericordis
amplius esse non potest emanatio, sed solummodo tyrannici demiurgi (unde foedus
Ernst Bloch cum gnosi; cf. « super-ego » apud Freud). Propterea necessarium
putatur Legem sic conceptam superare, quasi temporis praeteriti illusionem,
virtute spei futurum respicientis quam homo e propria autonomia educit. c)Ambae in « materialismo dialectico» uniuntur evasiones, qui Legem cum
historiae motu dialectico identificat et arbitratur sic illam diluere posse.
Marx scit reconciliationem per negativam Legis suppressionem (« communismus »)
non produci, sed solummodo per positivum humanismum qui Legem cum illa
libertatis indole spontanea identificare permittit, quae textibus Ier 31
et Ez 36, secundum modum atheum cogitandi, corresponderet. Attenta
Veteris Testamenti indole mere temporanea relate ad ehticam christianam «
temporis finalis », reconciliatio « transcendens » (sicut in formis alienationis
quas tempus modernum assumit) in illa praecipue tamquam immanens et politica «
liberatio » permanet. Scopus eius est primario populus (vel collectivum
humanum), non tamen persona, cuius indoles insubstituibilis non nisi in Christo
manifesta fiet. 3. Ubicumque fides christiana in adimpletionem Christi promissionis evanescit,
historia non tam sub dominio ethicarum partialium a Scriptura alienarum est,
quam sub dominio illarum Veteris Testamento christianismo propinquiorum. Huius
rei ratio est adimpletionem christianam in conscientia humanitatis sub
deformationibus sive Legis sive Prophetiae quasi absolutis consideratis
praesentem esse. III. Ethicae extrabiblicae fragmenta 7. Conscientia 1. Homo si extra ambitum biblicum consideretur, ad sui conscientiam
theorico-practicam per proximi sui liberam et amantem vocationem exsurgit. Illi
respondens, in « cogito-sum » duo inseparabilia colligit facta. Ens simpliciter
sub suo veritatis et bonitatis aspectu ei se revelat eique liberum ad suas
profunditates permittit accessum. Communionis etiam interhumanae percipit indolem, cuius sigillum sua libertas
secum fert.[2] 2. Homo a tendentia (syndereseis, conscientia primordialis) incondicionata (necessitate
naturalis inclinationis, De Veritate 22, 5) erga bonum trascendentale
signatus est. Etiam in partibus sensibilibus eius « esse », quae omnes a spiritu
ductae et penetratae sunt, inclinationes erga tale bonum exsistunt. Neque quod de facto primordialis illuminatio obnubiletur, nec attractio bonorum
quae immediate hominem sollicitant, nec denique obscuratio gratituitatis Boni
per peccatum, tendentiam hominis erga suum lumen impedire possunt. Sic Sanctus
Paulus asserere potest: ipsae gentes « secundum evangelium meum per Christum
Iesum » (Rom 2, 16) iudicantur. 3.Formulae abstractae sub terminis « legis naturalis » homines dirigunt erga
bonum: exempli gratia, formula communionis interhumanae tamquam « imperativum
categoricum »; sed ordinis sunt derivati et simplicis recordationis indolem
habent. Ad 1m. Homo ab alio interpellatus ad « cogito-sum » exurgit sicut ad identitatem
inter factum sibi ipsi apparendi ex alia parte et plenam realitatem ex altera
parte. Hanc tamen identitatem quatenus inductam homo tamquam non absoluta experitur,
quia recepta est. In transcendentali apertione tria inveniuntur: a)« Tradi » identitatis absolutae inter Spiritum et Ens, et ita absoluta sui
possessio in plenitudine et libertate; haec absoluta sui possessio illi ipsi
participationem praebet (et hoc absolutum appellamus Deum « qui interius docet,
in quantum huiusmodi lumen animae infundit ». Sanctus Thomas, De Anima 5,
ad 6). b)In eo quod quis ad hanc realitatem quae traditur, exsurgit, difFerentia
inter libertatem absolutam et libertatem receptam, necnon exigentia attrahens
dono absoluto libere respondendi. c)Differentia in trascendentali indiff erentia quae in initio vocationem
absoluti et vocationem proximi coniungebat, ex eo introducitur quod a
posteriori experiendo noscitur etiam proximum ens esse quod exsurrexit. Haec
tamen differentia unitatem trascendentalem primordialem utriusque attractionis
tamquam infrangibilem subsistere permittit. Ad 2m. Sicut in originali identitate inter Ens et eius lucem interiorem (tamquam
veritatem absolutam, et propterea bonum, et ideo fascinosum: pulchrum)
libertas tamquam de se disponendi facultas et gratia tamquam concessa
participatio (diffusivum sui) non separantur, ita etiam in exsurrecta et
derivata identitate, libertas et ad bonum fundamentale inclinatio inseparabiles
sunt. Attractio boni incondicionati activa momentum « passivitatis » actui
libertatis respondenti confert, quod indolem eius spontaneam non tollit (Sanctus Thomas,
Summa Theologica 1, q. Haec inclinatio quae potestati boni persuasivae simpliciter spiritum
aperit, totum hominem penetrat, eius etiam sensibilitatem quam spiritus
informat, quamvis haec sensibilitas, si a totalitate abstrahatur humana, a
manifestatione boni qua talis non tangatur, sed in bonis particularibus sistat.
Opus proprie morale quod ad hominem pertinet, est « moralizatio » totius eius «
esse » spiritualiscorporalis (ethizesthai); effectus virtus appellatur.
Hoc eo certius est, quod proximi vocatio unicuique homini propriam libertatem
quibusdam determinationibus imponit affici ex parte aliarum libertatum non minus
incarnatarum quam sua, quae identidem illas afficiet. Tunc semper lux interior
mediationem transigit materialem eique tandem Boni irradiationem transmittit. Primordialis apertio Boni absoluti intra « cogito-sum » (vel imaginis Dei
transparentia relate ad architypum) modo actuali non permanet. In memoria tamen
« tamquam nota artificis operi suo impressa» (Descartes, Médit. III, Adam-Tannery VII, 51) perseverat. Quia ipsa ad primam sibi ipsi apparitionem determinandam
concurrerat, non potest prorsus oblivione deleri, ne quidem si a bono se
separet, ut obiecta particularia gaudii vel utilitatis persequatur. Praeterea haec originalis apertio transcendentalem prae-scientiam constituit
circa id quod revelatio est et basim offert a qua Veteris et Novi Testamenti «
revelatio positiva » ab initio ad totam humanitatem dirigitur. Sed cum raec
revelatio in « a posteriori » historiae appareat, oblivioni quoque mandari non
poterit, vocationem proximi (transcendentale-dialogicum) indolem habere
primordialem, sicut vocationem Boni qua talis. Quo claritatis gradu et qua amplitudine revelatio « positiva » huius generis, de
facto, extra spatium biblicum praesentabitur, solummodo ad magistrum interiorem
pertinet, sed hic, secundum Paulum, ipsorum gentilium corda dirigit ad normam,
sufiicienter explicitam factam, doni sui ipsius, quod Deus in Iesu Christo
facit. Ad 3m.Quo tempore originalis illuminatio Boni manifestati tamquam gratiae et
amoris ut liberam subiecti propter proprii « esse » grati responsionem recipiat,
obscurata permanet, munus normae directivae monitorium intervenit, quae, qua
talis, Bonum ipsum substituere ne quidem repraesentare intendit et quae
solummodo ad eius memoriam ducit. In statibus maioris momenti spiritus incarnati
et socialis, haec memoria tamquam « lex naturalis » manifestatur. « Divinizari »
non debet, sed eius nota essentialiter relativa illi relinquenda est, ne ipsa
obdurescat, sed ut indolem viventem Boni et doni quod ipsum sui ipsius facit,
visibilem reddere possit. Haec operatio pari modo de imperativo categorico apud Kant valet quod, ratione
sui formalismi, inclinationibus sensibilibus « obligationem » abstractam
opponere tenetur, cum re vera de principatu totalis « inclinationis » personae
erga Bonum absolutum supra inclinationes particulares oppositas agatur
ostendendo. Id quod homo coram norma absoluta in se adscribit (in terminologia stoica:
oikeiosis) cum sua Bono divino et bono communionis interhumanae traditione
coincidit. 8. Ordo prae-biblicus naturae Cum Dei liberi et personalis autorevelatio deest, homo pro vita sua morali
ordinanda referentias in ordine mundi, qui illum circumdat, quaerit. Cum homo in
summa legum cosmologicarum exsistentiae suae causam inveniat, facile
intelligitur pro illo spatium Originis seu divinum cum illo Naturae confundi. Talis ethica theocosmologica ruit, cum factum biblicum momentum historicum
acquirit. 1. Ethica praebiblica quae in physi referentiam quaerit, bonum naturae
humanae accommodatum (honestum) cum boni entium naturalium analogia
inquirere potest. Hoc bonum humanum intra mundi ordinem inscribetur qui illud
complectitur. Hic ordo mundi, quatenus absoluti valorem ostendit, actioni morali
ordinatae quemdam campum aperit, sed quatenus terrestris et finitus est
decisionis libertatem plene expandi non permittit. Actionis motiva partim
politica permanent in quantum intra micropolim vel macropolim collocentur, et
partim individualistica et intellectualistica in quantum legum quae universi
successionem regunt, theoria et cognitio tamquam valores appareant
desiderabiliores. 2. Cum factum biblicum apparet, homo a Deo libero — qui radicaliter a creata
natura diversus est — libertate praeditus est, quae ab infrahumana natura pro
actione sua non potest exemplaria sumere. Si haec libertas Deo gratiae
debitricem se agnoscere non vult, fundamentum suum necessario in se ipsa quaeret
et actionem moralem tamquam autolegislationem intelliget. Utique ipsa illud
quasi recapitulationem mundi, sumpti tamquam exemplaris facere potest (cf.
Spinoza, Goethe, Hegel), ut statim hunc gressum praevium decidere faciat (cf.
Feuerbach, Nietszche). 3. Haec evolutio irreversibilis est. Licet tendentia permaneat (cf. supra 6,
num. 3) ethicam christianam ad eius formas praeparationis in Scriptura
reducendi, ex alia parte in religionibus et in ethicis non biblicis
illuminationis christianae irradiatio inveniri potest (cf., exempli gratia,
circa elementa socialia insistentia in India: Tagore, Gandhi). Distinctio inter
cognitionem exsistentialem et cognitionem dogmaticam explicitam ad monitum
iterum invitat considerandum: « Nolite iudicare » (Mt 7, 1). 9. Ethica anthropologica post christiana Ethica postchristiana sed non christiana, non nisi in relatione dialogi inter
humanas libertates (Ego-Tu, Ego-Nos) fundamenta quaerere potest. Hoc in casu,
gratiarum actio erga Deum qua nos debito res ipsius nostri « esse » agnoscimus,
optio fundamentalis et permanens personae liberae amplius non est. Tunc mutua inter diversas personas agnitio solummodo secundaria est seu actus
valoris relativi. Limites quos sibi subiecta praedita libertate per se
illimitata mutuo imponunt, tamquam exigentia ab extra imposita apparebunt.
Synthesis inter adimpletionem individui et illam societatis in rem deduci non
potest. 1. Id quod tamquam « natura » vel tamquam « structura » postchristiana
exsistentiae humanae permanet, habitudo libertatum reciproca est, ex quibus
unaquaeque solummodo ad se ipsam et ad aspectum responsionis exsurgit per
vocationem quam alius ei dirigit. Sic se ipsam invenire videtur et ad « Regulam Auream » in Evangelio laudatam
pervenire. Sed interpellata libertas se simpliciter sui ipsius debitricem relate
ad aliam libertatem etiam humanam agnoscere non potest, nisi ultimatim in
heteronomam deveniat. Dei vocatio utramque libertatem constituens excluditur.
Sic ergo commercium et mutua donatio limitata permanent et mensurata. Aut
intersubiectivitas tamquam modus secundarius intelligitur et ab unico subiecto
quod illas relationes complectitur, distingui non poterit, aut subiecta, aliud
coram alio, impenetrabilia ad modum « monadarum », permanent. 2. Scientiae quae « humanae » dicuntur, utiles cognitione particulares relate ad
exsitentiae humanae phaenomenon afferre possunt, sed fraternitatis humanae
fundamentalem « aporiam » non solvent. 3. Anthropologica « aporia » in individui morte culmen suum invenit quae
definitive synthesim inter suam personalem socialem integrationem impossibilem
reddit. Tentatae significationes quae in utramque directionem perspiciuntur,
inter se inconexae permanent. Hoc explanationem ethicae intramundanae
impossibilem reddit, quae suam in se ipsa evidentiam possideat. Coram defectu
sensus qui mortis, ac simul vitae quae in mortem defluit, proprius est, homini
omnem adhesionem legibus ethicis recusare licet. Personalis adimpletionis et
socialis integrationis valores solummodo in resurrectione Christi coniunguntur,
quae pignus adimpletionis individui ac communitatis ecclesialis est et, per
hanc, totius mundi. Ita, quin mundus annihiletur, Deus « omnia in omnibus » (2
Cor 15, 28) esse potest. B) « QUATTUOR THESES » A H. SCHURMANN I. Problema N. 1. Concilium Vaticanum II optavit ut « ditior mensa verbi paretur fidelibus » atque ut illis « thesauri biblici largius aperiantur » (Sac
Conc. 51; DV 22). Consequenter voluit ut a sacerdotibus in homiliis « ex
textu sacro fidei mysteria et normae vitae christianae » exponantur (Sac.
Conc. 52; DV 24). Difficultas tamen obvenit: nonne hic vel illic in
Vetere Testamento (cf. DV 15) et etiam in Novo iudicia moralia a tempore
condicionata et determinata invenimus quo libri illi compositi sunt? Licetne
modo generali ex hoc asserere, ut tam saepe hodie pronuntiari audimus,
quaestionem de obligatoria omnium iudiciorum valoris omniumque Scripturae
normarum indole iterum poni debere, quia haec omnia temporaliter condicionata
sunt? Vel deberemus saltem admittere doctrinae morales quae ad quaestiones
particulares referuntur, et quidem ratione suae a tempore determinato
dependentiae, valorem permanentem habere ambire non posse? Essetne tunc humana ratio ultimum pro iudiciis valoris et normis biblicis
aestimandis criterium? Nullumne valorem permanentem, vel utcumque nullum
obligationis valorem, iudicia valoris et normae Sacrae Scritpurae per se ipsa
habere postulare possent? Obligarentne alius temporis christianos solummodo tamquam «paradigmata » vel «
exemplaria pro moribus »? N. 2. Quamquam Veteris Testamenti libri quatenus « libri divinitus inspirati
perennem valorem servant » (DV 14; cf. Rom 15, 4) et licet in sua
sapientia voluerit Deus ut « et in Vetere Novum lateat et in Novo Vetus pateat » (Augustinus,
Quaest. in Hept. 2, 73: PL 34, 623), in paginis quae sequuntur,
nostram inquisitionem ad Novi Testamenti scripta circumscribemus. Re quidem
vera, « libri ... Veteris Testamenti integri in praeconio evangelico assumpti,
in Novo Testamento significationem suam completam acquirunt et ostendunt » (DV
16). Consequenter quaestio de obligatoria iudiciorum valoris et normarum
biblicarum indole maxime relate ad Novi Testamenti scripta ponitur. Investigatio de obligationis natura quae Novi Testamenti iudicia valoris et
praescriptiones comitatur, hermeneuticae competit in theologia morali. Tamen
relate ad obligationis genus et gradum quae hae Novi Testamenti aestimationes et
normae sibi ipsis vindicant, quaestionem exegeticam includit. Hoc problema
relate ad iudicia valoris et ad normas paulinas praecipue investigare
studebimus, quia in Corpore paulino, modo speciali, haec quaestionum
congeries elucet. Ex alia vero parte, sine mirae diversitatis praeiudicio
(exempli gratia, apud Paulum, Ioannem, Matthaeum, Iacobum etc), Novi Testamenti
scripta convergentiam in campo morali prae se ferunt singularem. N. 3. Novi Testamenti scripta relate ad valoris iudicia et normas in re morali,
si Ecclesiae nascentis iudicium morale in illis formam sumpsisse consideretur,
valorem vindicare possunt specialem. De facto, « Ecclesia nascens » qua talis in
Revelationis fontibus adhuc praesens atque a Spiritu Domini glorificati,
exceptionali modo, signata est. Consequenter ratio vitae et verbum Iesu,
quatenus moralis obligationis criterium ultimum, in iudiciis valoris et normis
in Spiritu et cum auctoritate ab Apostolo, sicut etiam ab aliis Ecclesiae
nascentis « Spiritualibus », et in priorum communitatum christianarum
parádosi et parathêkê, tamquam immediatis actionis criteriis, expressis modo
specialiter valido manifestari poterant. Indolis obligatoriae natura et modus — sine dubio analogica — utriusque huius
criterii super quod Novi Testamenti prae-scriptiones morales innituntur
(comparentur 1 Cor 7, 10. 25 et 7, 12. 40), sicut etiam diversa valoris
iudicia et normae super hoc utrumque criterium innixa (id est, diversae
praescriptiones et pareneses), breyiter in thesium concisarum forma
exponentur in propositionibus quae sequuntur. Animadvertere tamen debemus Novi
Testamenti argumenta hic non nisi in forma mere indicativa et perbrevi offerri
posse atque in rerum ordinatione quamdam reductionem inevitabilem esse. II. Vita ratio et verbum Iesu tamquam ultimum iudicii in re morali criterium N. 4. Vitae ratio et verbum Iesu pro Novi Testamenti auctoribus tamquam iudicii
criterium ordinans et tamquam suprema norma moralis valent ipsique ea « legem
Christi » (énnomos) (Gal 6, 2; cf. 1 Cor 9, 21) « in
cordibus credentium superscriptam » (cf. Heb 10, 16) considerant.
Praeterea normae quas Iesus tempore praepaschali proclamavit, pro Novi
Testamenti scriptoribus valorem et exigentiam habent decretoria in contextu
imitationis exempli a Iesu terrestri et adhuc magis a Filio Dei prae-exsistenti
dati. Thesis I: Vitae ratio Iesu exemplum et criterium est amoris qui servit et se tradit N. 5. « Adventus » Iesu, eius vita et operatio, iam apud Synopticos, tamquam
servitium intelliguntur (Lc 22, 27 s.) quod in morte suam ultimam
adimpletionem assequitur (Mc 10, 25). In momento praepaulino et paulino,
hic amor in terminis « kenosis » designatur tamquam amor qui in
Incarnatione et in morte Crucis Filii adimpletur (Phil 2, 6 s.; 2 Cor
8, 9). Secundum modum quo res Ioannes considerat, hic amor in « descensu » Filii
Hominis per Incarnationem et mortem (Io 6, 41 s. 48-51 etc), in
purificatrice sui ipsius donatione in Cruce (Io 13, 1-11), suam «
consummationem » assequitur (Io 19, 28-30); ille sic Iesu « opus » per
excellentiam repraesentat (Io 17,.4; cf. 4. 34). Denique vitae ratio Iesu
tamquam amor distinguitur qui servit et « pro nobis » se tradit atque Dei amorem
visibilem reddit (Rom 5, 8; 8, 31 s.; Io 3, 16; 1 Io 4, 9).
Credentium moralis vitae rationis summa in huius amoris divini acceptatione et
imitatione penitus comprehenditur; vita igitur cum Christo et in Christo est. a) Exigentia amoris in Novi Testamenti scriptis — speciatim apud Paulum
et Ioannem — motivum suum et simul indolem propriam, vim quae illam es ipsam
superare facit, et fortasse etiam obiectum speciale in habitudine per
quam Filius se ipsum exinanit (Paulus) vel, aliis verbis, « descendit »
(Ioannes), invenit. Cum hic amor se humanae exsistentiae et morti tradit, amorem
Dei repraesentat et visibilem reddit. Hic aspectus magis characteristicus ethicae Novi Testamenti est, quam eius
ordinatio eschatologica. b) Sequela Iesu et eius imitatio, Filio incarnato et crucifixo «
coniunctio » et baptizati vita in Christo concretam praeterea habitudinem
moralem credentis relate ad mundum modo specifico determinant. Thesis II: Verbum Iesu norma moralis ultima est N. 6. Domini verba habitudinem amoris Iesu qui venit et crucifixus est,
explanant. Ab eius persona procedendo, sunt interpretanda. Sic haec verba, sub
mysterii paschalis luce considerata et a Spiritu « sugesta » (Io 14, 26),
normam moralis credentium habitudinis constituunt ultimam (cf. 1 Cor 7,
10-25). a)Quaedam Iesu verba, secundum suum ipsum genus litterarium, tamquam leges,
proprie loquendo, non se offerunt; tamquam vitae rationis exempla
intelligi debent et tamquam paradigmata consideranda sunt. b)Pro Paulo, Iesu verba vim obligatoriam definitivam habent et permanentem.
Tamen duobus in locis in quibus expresse Iesu normas affert (cf. Lc 17,
7b et par.; Mc 10, 11 et par.), hortari potest, ut secundum earum
profundam intentionem observentur sese ad illa appropinquando quantum rerum
status id permittunt qui diversi et difficiliores facti sunt (1 Cor 9,
14; 7, 12-16). Sic ab interpretatione legali secundum iudaismi posterioris formam discedit. III. Apostolorum et Christianismi primaevi iudicia et normae obligatoria vi praedita
sunt. N. 7. Harum normarum in Novo Testamento conscriptarum indoles obligatoria super
diversa innititur motiva: Iesu habitudinem et verba, vitae rationem et doctrinam
Apostolorum aliorumque initii christianismi « Spiritualium », vivendi normam et
traditionem communitatum primitivarum quatenus Ecclesia nascens a Domini
resuscitati Spiritu adhuc modo speciali signata erat. Intra hunc contextum
oblivisci non possumus veritatis Spiritum, speciatim relate ad cognitionem
moralem, illum esse qui discipulos « ducet in omni veritate » (cf. Io 16,
13 s.). N. 8. Animadvertere etiam oportet auctoritatis obligatoriae vindicationem relate
ad diversa valoris iudicia et normas Christianismi primaevi sive in eorum forma
sive in eorum obiecto considerata in unoquoque casu esse valde diversam atque
illas normas in materiis sat amplis a practico et pastorali scopo signata esse. Thesis III: Quadam valoris iudicia et normae quaedam propter sua fundamenta thelogica et
eschatologica permanentia sunt. N. N. 10. Permanentis obligationis indoles his valoris iudiciis et his normis ita
definitis tribui debebit quatenus super eschatologicam salutis realitatem modo
incondicionali innixa sunt et ex Evangelio motiva sumunt. a)Novi Testamenti scriptorum exigentia centralis quae — quatenus praeceptum
« quod usque ad ultimum procedit » — formam obligatoriam absolutam vindicat, a
vocatione ad totalem sui ipsius Patri in Christo donationem constituta est. b)Novi Testamenti scriptorum plura iudicia et imperativa eschatologica quae
in ethicae formalis ordine plerumque permanent, valorem incondicionate
obligatorium etiam vindicant. Talia iudicia et imperativa, ad secundum realitatem et statum coram salutis
eschatologicae adventu in fide et amore ambulandum, ad active operis
redemptionis Christi, id est, propriae baptizati condicioni se inserendum
vocant. Ex alia parte, de necessitate admonent se in spe, per permanentes
vigilantiam et animi praeparationem, propinquitati Regni, id est, parusiae
accommodandi. Thesis IV: Valoris iudicia et normae particularia diversas obligationes implicant N. 11. Praeter valoris iudicia et normas iam commemorata, Novi Testamenti
scripta alia quoque valoris iudicia et normas proferunt quae ad exsistentiae
aspectus particulares, id est, ad determinatas habitudines referuntur, quaeque,
licet in formis diversis, etiam vim obligatoriam permanentem habent. a)In Novi Testamenti scriptis saepe et modo speciatim elato circa amorem
fraternum et amorem proximi normas et obligationes invenimus, quae
saepe ad modum agendi Filii Dei referuntur (exempli gratia, Phil 2, 6 s.;
2 Cor 8, 2-9) vel ad Domini verba alludunt. Hae exigentiae — quamquam generales permanent — tamquam « lex Christi » (Gal
6, 2) et tamquam « mandatum novum » (Io 13, 34; 15, 12; 1 Io 2, 1
s.) valorem incondicionatum assumunt. In illis Veteris Testamenti lex « impletur
» (Gal 5, 14; cf. Rom 13, 8 s.; etiam Mt 7, 12; 22, 40), id
est, eius praecepta in amoris mandato contrahuntur et ad scopum perveniunt.
Attamen cum amoris mandatum in normis concretis particularibus « incarnatur »,
discernendum erit utrum et quomodo iudicia a tempore vel circumstantiis
historicis particularibus condicionata fundamentalem exigentiam ita afficiant,
ut illorum applicatio solummodo analogica, similis, accommodata vel
intentionalis peti possit. b)Novi Testamenti scripta, praeter amoris mandatum — sed saepissime in
amoris exigentiae contextu — alia valoris iudicia et normas morales afferunt,
quae ad particulares exsistentiae aspectus referuntur. Legis per amorem «
impletio » (Gal 5, 14; cf. Rom 13, 8 s.) praecipue in intentionis
ordine collocatur; sed amor neque aliis virtutibus neque habitudinibus proprium
momentum tollit. Ipse enim per diversos agendi modos atque virtutes exprimitur
quae cum illo non plene identificantur. Vide, exempli gratia, 1 Cor 13,
4-7; Rom 12, 9 s., Epistulam Iacobi, speciatim virtutum et vitiorum
catalogos, et themata domestica in Novi Testamenti scriptis. aa) Oblivisci non possumus magnam horum valoris iudiciorum particularium et harum
normarum specialium partem indolem « spiritualem » valde fortem praesentare et
ipsa, qua talia, communitatis vitam sub hoc aspectu determinare. Adhortationes
ad gaudium (Phil 3, 1; Rom 12, 15), ad orationem sine
intermissione (1 Thess 5, 16; bb)Relate ad valoris iudicia et ad normas pro vitae ratione concretas, earum
indoles obligatoria stabiliri debet considerando modum quod ab exigentiis
theologicis-eschatologicis fundamentalibus seu amplitudinis moralis
universaliter obligatoriae postulantur, vel quem Sitz im Leben in
communitatibus habent. Hoc, exempli gratia, pro « parenesibus » baptismalibus
valet (cf. Eph 4, 17-21), in quibus catechumeni praecipuis gentilium
vitiis contraponuntur sicut fornicatio (1 Thess 4, 3 s.) et immunditia (1
Thess 4, 6 s) sunt. Tales exigentiae, sicut etiam adhortatio contra idolorum
servitutem (Gal 5, 20 s.), propter suam ipsam naturam, fortiter
efferuntur. Ignorare tamen non possumus in pluribus valoris iudiciis moralibus quae ad
aspectus vitae referuntur particulares, iudicia valoris atque iudicia de rebus
tempore condicionata elementum quoddam condicionatum et relativum in visionem
moralem inducere posse. Si, exempli gratia, Novi Testamenti scriptores mulierem viro subordinatam
considerant (cf. 1 Cor 11, 2-16; 14, 33-36) — quod illo tempore intelligi
potest —, tamen Spiritus Sanctus christianismum hodiernum, simul cum mundo
moderno, ad meliorem intelligentiam exigentiarum moralium mundi personarum nobis
videtur adduxisse. Etiamsi solummodo hoc exemplum in Novi Testamenti scriptis
indicari posset, illud sufficeret ad demonstrandum relate ad valoris iudicia et
normas circa Novi Testamenti praecepta particularia quaestionem de hermeneutica
interpretatione vitari non posse. Conclusio N. 12. Novi Testamenti valoris iudiciorum et normarum maior pars ad vitae
rationem concretam erga Patrem qui se in Christo revelat, vocat, et sic illa in
ordinem theologicum-eschatologicum fluunt. Hoc speciatim cum Christi exigentiis
accidit (II), sed etiam cum maiore normarum apostolicarum parte (III, th. 3): huiusmodi exigentiae et monita sine condicione vinculare volunt et
diversitates historicas transcendunt. Etiam valoris iudicia et normae quae
aspectus vitae particulares respiciunt, magna ex parte hanc conceptionem
participant, saltem cum modo generaliore proximi amorem in eius unione cum Dei
et Christi amore perceptum postulant (III, th. Nostra expositio opinioni secundum quam omnia Novi Testamenti valoris iudicia et
normae essent tempore condicionata, nullo modo favet. Hic « relativismus », ne
quidem modo generali, pro iudiciis particularibus non valet, quae tamquam mera «
exempla » vel « paradigmata » pro vitae ratione in sua maiore parte hermeneutice
intelligi nullo modo possunt. Solummodo parva illorum pars temporis et rerum
adiunctis subiecta considerari potest. Huiusmodi tamen quaedam habentur, et hoc
significat experientiam humanam, rationis iudicium et etiam hermenuticam-moralem
relate ad haec valoris iudicia et ad has normas suam habere partem exercendam. Si haec hermeneutica ambitum Scripturae moralem serio sumit, nec modo
simpliciter « biblicistico » nec secundum visionem mere rationalisticam agere
potest ut theologiae moralis criteria investiget: exempli gratia, ut morales
actuum notas stabiliat. Solummodo intra « occursus » spiritum, id est, in semper
renovata criticarum hodiernarum cognitionum cum elementis moralibus a Scripturas
oblatis comparatione fructus positivos obtinebit. Solummodo Verbi Dei auditui
intenti — « Verbum Dei audiens » (cf. DV 1) — sine periculo signa
temporum interpretari poterimus. Hic discretionis labor intra Populi Dei
communitatem, in unitate sensus fidelium et magisterii, theologia
adiuvante, fieri debebit. [1]Christus pro illo qui Eius divinitatem non agnoscit, tamquam exemplar
humanum necessario apparebit sicque ethica christiana iterum heteronoma fit,
quatenus norma Christi pro actione mea in normam obligatoriam devenit. Vel si
actio Christi non nisi tamquam modus perfectus peragendi autodeterminationem
subiecti moralis humani intelligitur, haec norma autonoma est. [2]Relate ad hoc punctum cf. Hansjürgen Verweyen, Ontologische
Vorausetzung des Glaubensaktes, Patmos Verlag (Düsseldorf 1969). |
|