The Holy See
back up
Search
riga

COMMISSIO THEOLOGICA INTERNAZIONALIS

 

Statuta ad experimentum*

 

1. Commissio Theologica penes Sacram Congregationem pro Doctrina Fidei instituitur, cuius munus est Sanctae Sedi et praecipuum in modum eidem Sacrae Congregationi auxilium praestare in quaestionibus doctrinalibus maioris momenti perpendendis.

2. Munere Praesidis Commissionis Theologicae fungitur Cardinalis Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei Praefectus, qui pro singulis sessionibus unum e Cardinalibus Membris eiusdem Sacrae Congregationis delegare potest. 

3. Cardinalis Praeses secretarium pro laboribus technicis Commissionis designat.

4. Commissio Theologica constat theologis e diversis scholis ac Nationibus, qui scientia theologica et fidelitate erga Ecclesiae Magisterium praestant.

5. Comissionis Theologicae Membra a Summo Pontifice, Cuius iudicio proponuntur a Cardinali Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei Praefecto post consultationem Conferentiarum Episcopalium, ad quinquennium nominantur, quo expleto iterum confirmari possunt. Summa Membrorum numerum triginta non superabit. 

6. Coetus Plenarius Commissionis Theologicae saltem semel in anno convocatur.

7. Si studium particularium quaestionum id exigat, Cardinalis Praeses speciales Commissiones e Membris materia peculiariter periti instituere potest, quae, studio expleto, munere suo cessant. 

8. Commissionis Theologicae Membra etiam scripto consultari possunt.

9. Quaestiones et argumenta studio subicienda a Commissione quoque Theologica aut a singulis Membris proponi possunt Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei, quae de opportunitate rei tractandae decernit.

10. Conclusiones, ad quas Commissio Theologica in Conventu Plenario aut in Commissionibus specialibus pervenerit, necnon singula Membrorum vota, Summo Pontifici subicientur atque Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei usui tradentur.

11. Membra Commissionis Theologicae, ratione habita de collaborationis necessitudinibus cum Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei, res Commissionis tractandas ad normam Ordinis servandi Curiae Romanae sub secreto pontificio continebunt.

Ss.mus Dominus Noster Paulus Papa VI in Audientia infrascripto Praefecto Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei die 11 aprilis concessa, necnon per litteras Secretariae Status N. 134829 diei 24 aprilis 1969, Commissionis Theologicae statuta ad experimentum approbavit.

 

Romae, die 12 iulii 1969.

 

Franciscus Card. Šeper

Praefectus

 

 

* AAS 61 (1969) 540-541.

  

top