|
CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
EPISTULA AD CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPOS DE
RECEPTIONE COMMUNIONIS EUCHARISTICAE A FIDELIBUS QUI POST DIVORTIUM NOVAS
INIERUNT NUPTIAS
Excellentia Reverendissima,
1. Annus Internationalis Familiae peculiaris momenti occasionem praebet, ut
testificationes denuo retegantur caritatis curaeque Ecclesiae in familiam(1), et
simul rursus proponantur inaestimabiles divitiae matrimonii christiani, quod
familiae fundamentum constituit.
2. In praesentibus rerum adiunctis specialem animi attentionem postulant
difficultates et angores eorum fidelium, qui in abnormibus matrimonii
condicionibus versantur(2). Pastores efficere debent, ut Christi caritas et
proxima Ecclesiae maternitas animadvertantur; illos ergo cum amore excipiant
atque hortentur ut in Dei misericordia fiduciam reponant, prudenterque et cum
respectu eis suggerentes concreta itinera conversionis et participationis vitae
in communitate ecclesiali(3).
3. Cum vero conscii sint veram comprehensionem germanamque misericordiam
numquam seiungi a veritate(4), pastores officio obstringuntur hos fideles
commonendi de Ecclesiae doctrina quae ad sacramentorum celebrationem,
peculiarique modo ad Eucharistiae receptionem attinet. Hac in re, postremis his
in annis, in variis regionibus diversae solutiones pastorales propositae sunt,
secundum quas fideles, qui post divortium novas nuptias inierunt, quamvis
generali ratione profecto ad Communionem Eucharisticam admittendi non sunt, ad
ipsam tamen accedere queunt quibusdam in casibus, cum scilicet secundum iudicium
suae ipsorum conscientiae putent se hoc facere posse. Quod quidem evenire
potest, verbi gratia, cum prorsus iniuste deserti fuerint, quamvis prius
matrimonium salvum facere sincere conati sint, vel cum persuasi sint de
nullitate prioris matrimonii, quae tamen probari non possit in foro externo, vel
cum iam longum reflexionis et paenitentiae iter emensi sint, vel etiam cum ob
rationes moraliter validas iidem separationis obligationi satisfacere non
possint.
Iuxta quasdam opiniones, ad veram suam condicionem obiective examinandam,
divortio digressis, qui novas inierunt nuptias, colloquium ineundum esset cum
presbytero prudenti ac experto. Idem sacerdos tamen observet oportet eorum
adventiciam decisionem conscientiae accedendi ad Eucharistiam, quin hoc
significet admissionem ex parte auctoritatis.
His et similibus in casibus ageretur de toleranti ac benevola solutione
pastorali, ut ratio inducatur diversarum condicionum divortio digressorum, qui
novas nuptias inierunt.
4. Etsi notum sit similes solutiones pastorales a quibusdam Ecclesiae
Patribus propositas easdemque etiam in praxim deductas fuisse, hae tamen numquam
consensum Patrum obtinuerunt nulloque modo doctrinam communem Ecclesiae
constituerunt nec eius disciplinam determina runt. Spectat ad ipsius Magisterium
universale, fidelitate servata erga S. Scripturam et Traditionem, docere et
authentice interpretari depositum fidei.
Quare haec Congregatio, prae oculis habens novas superius memoratas
propositiones pastorales, suum officium esse ducit in memoriam revocare
doctrinam et disciplinam Ecclesiae hac in re. Ipsa enim, propter fidelitatem
erga Iesu Christi verbum(5), affirmat se non posse validum agnoscere novum
coniugium, si prius matrimonium validum fuit. Divortio digressi, si ad alias
nuptias civiliter transierunt, in condicione versantur obiective legi Dei
contraria. Idcirco, quoad haec durat condicio, ad Eucharisticam Communionem
accedere iis non licet(6).
Quae norma minime habet indolem poenalem vel utcumque discriminantem erga
eos de quibus agimus, sed potius obiectivam condicionem exprimit, quae suapte
natura impedit accessionem ad Communionem Eucharisticam. "Ipsi namque
impediunt ne admittantur, cum status eorum et condicio vitae obiective
dissideant ab illa amoris coniunctione inter Christum et Ecclesiam, quae
Eucharistia significatur et peragitur. Restat praeterea alia peculiaris ratio
pastoralis: si homines illi ad Eucharistiam admitterentur, in errorem
turbationemque inducerentur fideles de Ecclesiae doctrina super
indissolubilitate matrimonii"(7).
Fidelibus, qui in tali condicione matrimoniali versantur, accessio ad
Communionem Eucharisticam patet unice per absolutionem sacramentalem, quae dari
potest "tantum illis qui, dolentes quod signum violaverint Foederis et
fidelitatis Christi, sincere parati sunt vitae formam iam non amplius adversam
indissolubilitati suscipere. Hoc poscit revera ut, quoties vir ac mulier
gravibus de causis - verbi gratia, ob liberorum educationem - non valeant
necessitati separationis satisfacere, 'officium in se suscipiant omnino
continenter vivendi, scilicet se abstinendi ab actibus, qui solis coniugibus
competunt'"(8). Tunc ad Communionem Eucharisticam accedere possunt, salva
tamen obligatione vitandi scandalum.
5. Ecclesiae doctrina et disciplina hac de re fuse expositae sunt, tempore
post Concilium, in Adhortatione Apostolica Familiaris consortio. Adhortatio,
praeter alia, in memoriam revocat pastores, ob amorem veritatis, officio
adstringi recte distinguendi varias condiciones, atque eos hortatur ut animum
addant iis qui post divortium novas nuptias inierunt ut varia vitae Ecclesiae
momenta participent. Simul confirmat consuetudinem constantem et universalem "in
Sacris ipsis Litteris innixam, non admittendi ad Eucharisticam Communionem
fideles qui post divortium novas nuptias inierunt"(9), atque huius rei
rationes adducit. Structura textus Adhortationis et ipsa verba clare demonstrant
huiusmodi consuetudinem, quae exhibetur obligandi vi praedita, immutari non
posse ob differentes condiciones.
6. Fidelis qui ex consuetudine convivit «more uxorio» cum persona
quae neque legitima est uxor neque legitimus vir, non potest accedere ad
Communionem Eucharisticam. Quod si ille hoc fieri posse existimet, tunc pastores
et confessores, propter gravitatem materiae nec non ob exigentias boni
spiritualis personae(10) et boni communis Ecclesiae, gravi obstringuntur officio
eundem commonendi huiusmodi conscientiae iudicium aperte contradicere doctrinae
Ecclesiae(11). Debent insuper memoriam facere huius doctrinae, cum omnes fideles
sibi commissos instituunt.
Hoc non significat Ecclesiae cordi non esse condicionem horum fidelium, qui,
ceterum, minime excluduntur a communione ecclesiali. Ipsa sollicitudine ducitur
eos pastorali actione prosequendi eosque invitandi ad vitam ecclesialem
participandam, quantum fieri potest, salvis praescriptis iuris divini, a quibus
Ecclesia nullam habet dispensandi potestatem(12). Necesse alioquin est
illuminare fideles, quorum interest, ne censeant suam vitae Ecclesiae
participationem exclusive reduci ad quaestionem de Eucharistiae receptione.
Fideles adiuventur oportet, ut magis magisque comprehendant valorem participandi
sacrificium Christi in Missa, communionis spiritualis(13), orationis,
meditationis verbi divini, operum caritatis et iustitiae(14).
7. Errata persuasio, vi cuius aliquis post divortium et novas initas nuptias
putat se posse accedere ad Communionem Eucharisticam, plerumque supponit
conscientiae personali tribui facultatem ultimatim decidendi - ratione habita
propriae persuasionis(15) - de existentia vel minus prioris matrimonii deque
alterius unionis valore. At talis attributio admitti nollo modo potest(16).
Matrimonium enim, quatenus imago unionis sponsalis inter Christum et eius
Ecclesiam atque nucleus primarius et elementum magni momenti in vita societatis
civilis, est sua ipsius natura realitas publica.
8. Verum quidem est iudicium de propriis dispositionibus pro accessione ad
Eucharistiam a conscientia morali recte formata procedere debere. At verum
pariter est consensum, quo matri monium constituitur, non esse decisionem mere
privatam, quia tum unicuique coniugi tum utrique statum gignit specifice
ecclesialem et socialem. Quare iudicium conscientiae de proprio statu
matrimoniali non respicit dumtaxat relationem immediatam inter hominem et Deum,
quasi necessaria non sit ecclesialis illa mediatio quae etiam leges canonicas
conscientiam obligantes includit. Non agnoscere hunc essentialem aspectum idem
est ac negare revera matrimonium existere veluti Ecclesiae realitatem, hoc est
veluti sacramentum.
9. Ceterum Adhortatio Familiaris consortio, cum pastores invitat ad
bene distinguendas varias condiciones eorum qui post divortium novam inierunt
unionem, mentionem etiam facit condicionis eorum qui certi sua in intima
conscientia sunt superius matrimonium iam irreparabiliter disruptum numquam
validum fuisse(17). Discernendum utique est, num per viam fori externi ab
Ecclesia statutam huiusmodi matrimonii nullitas obiective existat. Disciplina
Ecclesiae, dum in examine de validitate matrimoniorum catholicorum confirmat
competentiam exclusivam tribunalium ecclesiasticorum vias etiam novas ad
probandam nullitatem unionis praecedentis offert hac mente, ut omne discrimen -
inquantum fieri potest - inter veritatem in processu accessibilem et veritatem
obiectivam, a recta conscientia cognitam, excludatur(18).
Adhaerere utcumque Ecclesiae iudicio et observare vigentem disciplinam circa
obligationem formae canonicae utpote necessariae pro validitate matrimoniorum
catholicorum, est quod vere prodest spirituali bono fidelium quorum causa
agitur. Ecclesia enim est Corpus Christi atque vivere in communione ecclesiali
est vivere in Corpore Christi et pasci eius Corpore. In Eucharistiae sacramento
recipiendo communio cum Christo capite nullo modo a communione cum eius membris,
i.e. cum eius Ecclesia separari potest. Qua de causa sacramentum nostrae cum
Christo unionis etiam sacramentum unitatis Ecclesiae est. Sumere Communionem
Eucharisticam, dispositionibus communionis ecclesialis non servatis, est ergo
res in se repugnans. Communio sacramentalis cum Christo implicat et supponit
observantiam, interdum quidem difficilem, ordinis communionis ecclesialis, nec
fieri potest recte et fructuose per modum agendi quo fidelis desiderans
immediate accedere ad Christum, hunc ordinem non servat.
10. Secundum ea quae hucusque exposita sunt, plene est amplectendum votum a
Synodo Episcoporum expressum, proprium a Beatissimo Patre Ioanne Paulo II
factum, et ad rem deductum studio laudabilibusque inceptis ab Episcopis,
sacerdotibus, religiosis et fidelibus laicis: hoc est, sollicita cum caritate
summopere adniti ut fideles, qui in condicione matrimoniali abnormi versantur,
in Christi et Ecclesiae caritate roborentur. Hoc tantum modo eis licebit plene
recipere matrimonii christiani nuntium atque sustinere in fide angores
condicionis suae. In actione pastorali omni ope adnitendum est, ut recte
intellegatur non agi hic de discrimine, sed solummodo de fidelitate absoluta
erga Christi voluntatem, qui rursus nobis dedit et noviter concredidit
matrimonii indissolubilitatem veluti Creatoris donum. Necesse erit ut pastores
atque communitas fidelium patiantur atque diligant una simul cum iis ad quos
pertinet, ut conspicere valeant etiam in onere oboedientiae iugum suave atque
onus leve Iesu(19). Eorum onus non est dulce et leve quatenus parvum vel inane,
sed fit leve quia Dominus - atque cum eo omnis Ecclesia - id participat.
Proprium est pastoralis navitatis integra deditione exercendae praebere eiusmodi
auxilium, veritate simulque amore innixum.
Tecum coniunctus in munere collegiali ut lesu Christi veritas in Ecclesiae
vita et consuetudine splendescat, me profiteri gaudeo Excellentiae Tuae
Reverendissimae in Domino
Joseph Card. Ratzinger Praefectus
+ Albertus Bovone Archiepiscopus Tit. Caesariensis in
Numidia Secretarius
Hanc Epistulam in sessione ordinaria huius Congregationis deliberatam,
Summus Pontifex loannes Paulus Il, in Audientia Cardinali Praefecto concessa,
adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 14 Septembris
1994 in festo Exaltationis Sanctae Crucis.
(1) Cf. Ionnes Paulus II, Epistula familiis data (die 2 Februarii 1994), n.
3.
(2) Cf. Iannes Paulus II, Adhort. Ap. familiaris consortio, nn. 79-84: AAS
74 (1982) 180-186.
(3) Cf. ibid., n. 84: AAS 74 (1982) 185; Epistula familiis data, n. 5; Cathéchisme
de l'Eglise Catholique, n. 1651.
(4) Cf. Paulus VI, Litt. Encycl. Humanae vitae, n. 29: AAS 60 (1968) 501;
Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Reconci liatio et paenitentia, n. 34: AAS 77
(1985) 272; Litt. Encycl. Veritatis splendor, n. 95: AAS 85 (1993) 1208.
(5) Mc 10,11-12: "Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit,
adulterium committit in eam; et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit,
moechatur".
(6) Cf. Catéchisme de l'Eglise Catholique, n. 1650; Concilium
Tridentinum, sess. XXIV: Denz.-Schoenm. 1797- 1812.
(7) Adhort. Ap. Familiaris consortio, n. 84: AAS (1982) 185-186.
(8) Ibid., n. 84: AAS 74 (1982) 186; cf. Ioannes Paulus II, Homilia habita
in conclusione VI Synodus Episcoporum, n. 7: AAS 72 (1980) 1082.
(9) Adhort. Ap. Familiaris consortio, n. 84: AAS 74 (1982) 185.
(10) Cf. 1 Cor 11,27-29.
(11) Cf. Codex Iusir Canonici, can. 978 § 2.
(12) Cf. Catéchisme de l'Eglise Catholique, n. 1640.
(13) Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Epistula Episcopis Ecclesiae
Catholicae super aliquas quaestiones respicientes Ministrum Eucharistiae, III/4:
AAS 74 (1983) 1007; S. Theresia de Avila, Camino de perfección, n. 35, 1;
S. Alphonsus M. de' Liguori, Visite al SS. Sacramento e a Maria Santissima.
(14) Cf. Adhort. Ap. Familiaris consortio, n. 84: AAS 74 (1982) 185.
(15) Cf. Litt. Encycl. Veritatis splendor, n. 55: AAS 85 (1993) 1178.
(16) Cf. Codex Iuris Canonici, can. 1085 § 2.
(17) Cf. Adhort. Ap. Familiaris consortio, n. 84: AAS 74 (1982) 185.
(18) Cf. Codex Iuris Canonici, cann. 1536 § 2 et 1679 et Codex Canonum
Ecclesiarum Orientalium, cann. 1217 § 2 et 1365 circa vim probantem, quam
habent declarationes partium in talibus processibus.
(19) Cf. Mt 11,30.
|