The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

EPISTULA *
AD VENERABILES PRAESULES
CONFERENTIARUM EPISCOPALIUM **

 

Cum Ocumenicum Concilium Vaticanum II, nuper feliciter absolutum, sapientissima documenta promulgaverit, sive in re doctrinali, sive in re disciplinari, ad Ecclesiae vitam efficaciter promovendam, grave populo Dei universo incumbit onus, nempe omni nisu satagendi ut ad actum perducatur quidquid, Spiritu Sancto afflante, in amplissimo illo Episcoporum cœtu, Praesidente Summo Pontifice, sollemniter propositum vel decretum fuit.

Ad Hierarchiam vero spectat ius et officium vigilandi, dirigendi, promovendi renovationis motum a Concilio inchoatum, ita ut eiusdem Concilii Documenta et Decreta rectam interpretationem accipiant et ad effectum deducantur secundum propriam ipsorum vim et mentem adamussim servatam. Haec enim doctrina ab Episcopis est tuenda, quippe qui sub Petro capite munere auctoritative docendi pollent. Laudabiliter vero multi Pastores Concilii doctrinam apte explicandam iam susceperunt.

Dolendum attamen est ex variis partibus nuntios non faustos pervenisse de abusibus in doctrina Concilii interpretanda invalescentibus, necnon de peregrinis et audacibus opinionibus hic illic insurgentibus quae plurium fidelium animos non parum perturbant. Laudanda sunt studia et conamina ad veritatem penitius investigandam, probe distinguendo inter id quod est credendum et id quod est opinabile; at ex documentis ab hac Sacra Congregatione examinatis constat de non paucis sententiis quae limites simplicis opinionis vel hypotheseos facile praetergredientes ipsum dogma et fidei fundamenta aliquatenus afficere videntur.

Aliquot ex istis sententiis et erroribus, per modum exempli, expedit tangere prout ex relationibus virorum doctorum necnon ex editis scriptis innotescunt.

1) Imprimis occurrit ipsa Sacra Revelatio: sunt etenim qui ad Sacram Scripturam recurrunt Traditione consulto seposita, sed Biblicae inspirationis et inerrantiae ambitum et vim coartant et de historicorum textuum valore non recte sentiunt.

2) Quod autem attinet ad doctrinam Fidei, formulae dogmaticae dicuntur ita historicae evolutioni subesse ut etiam ipsarum sensus obiectivus mutationi obnoxius sit.

3) Magisterium ordinarium Ecclesiae, praesertim Romani Pontificis ita interdum negligitur et parvipenditur, ut ad regionem rerum opinabilium fere relegetur.

4) Veritatem obiectivam absolutam, firmam et immutabilem, quidam fere non agnoscunt omniaque cuidam relativismo obnoxia faciunt, et quidem ea fucata ratione secundum quam veritas quaecumque rythmum evolutionis conscientiae et historiae necessario sequatur.

5) Ipsa D.N. Iesu Christi adorabilis Persona impetitur, cum in recogitanda christologia tales de natura et persona conceptus adhibeantur qui cum dogmaticis definitionibus vix componi possunt. Serpit quidam humanismus christologicus ob quem Christus ad condicionem simplicis hominis reducitur, qui sensim suae divinae Filiationis conscientiam acquisierit. Eius virginalis conceptio, miracula, ipsa Resurrectio verbotenus conceduntur sed reapse ad merum ordinem naturalem reducuntur.

6) Itidem in Sacramentorum theologica tractatione quaedam elementa vel ignorantur vel non sufficienter attenduntur, maxime quod ad Ss.mam Eucharistiam attinet. De praesentia reali Christi sub speciebus panis et vini non desunt qui disputent exaggerato symbolismo faventes perinde ac si panis et vinum non per transubstantiationem converterentur in Corpus et Sanguinem D. N. Iesu Christi, sed mere transferentur ad quamdam significationem. Sunt etiam qui conceptum agapes quoad Missam plus aequo urgent prae idea Sacrificii.

7) Sacramentum Paenitentiae quidam explicare malunt tamquam medium reconciliationis cum Ecclesia, non satis exprimendo reconciliationem cum ipso Deo offenso. Contendunt etiam huic Sacramento celebrando necessariam non esse personalem confessionem peccatorum, sed solam functionem socialem reconciliationis cum Ecclesia exprimere satagunt.

8) Nec desunt qui doctrinam Concilii Tridentini de peccato originali vel parvipendunt vel ita commentantur ut originalis culpa Adami et ipsius peccati transmissio saltem obfuscentur.

9) Nec minores circumferuntur errores in ambitu theologiae moralis. Etenim non pauci obiectivam rationem moralitatis reicere audent; alii legem naturalem non accipiunt, asserunt vero legitimitatem moralis situationis quam dicunt. Perniciosae opiniones propagantur de moralitate ac responsabilitate in re sexuali et matrimoniali.

10) His omnibus addenda est nota de Œcumenismo. Laudat profecto Sedes Apostolica eos qui in spiritu Decreti Conciliaris de œcumenismo incepta promovent ad caritatem cum seiunctis fratribus fovendam eosque ad unitatem Ecclesiae attrahendos, sed dolet non deesse qui Decretum Conciliare suo modo interpretantes talem actionem oecumenicam urgent quae veritatem offendat de Fidei et Ecclesiae unitate, favendo periculoso irenismo et indifferentismo, quod quidem a mente Concilii omnino alienum est.

Huiusmodi errores et pericula, singula quidem hic illic sparguntur, summaria vero synthesi collecta hac epistula locorum Ordinariis exhibentur, ut pro suo quisque munere et officio satagat ad ea compescenda vel praecavenda.

Enixe autem hoc Sacrum Dicasterium rogat ut iidem locorum Ordinarii in propriis Conferentiis Episcopalibus adunati de illis agant et ad Sancta Sedem opportune referant suaque pandant consilia ante festum Nativitatis D.N.I.Ch. anni currentis.

Has Litteras quas publici iuris fieri patens ratio prudentiae vetat, Ordinarii aliique quibuscum ipsi eas communicare iusta de causa censuerint, sub stricto secreto tegant.

Roma, 24 iulii 1966.

+ A. Card. Ottavini


* AAS 58 (1966), 659-661.

** Has litteras edendi nobis licentia facta est, ut earum genuinus tenor innotescat, quia folia quaedam diurna, quamvis earumdem litterarum natura omnimodam discretionem postularet, partes nonnullas textus publici iuris facere non dubitaverunt, non tamen servata propria documenti indole. Ita factum est ut circa ea quae reapse in litteris continentur et circa finem per eas a Sancta Sede intentum dubia exorirentur (N.R.).

         

top