|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
DECRETUM *
Post editam « Notificationem » diei 14 iunii c. a. circa « Indicem » librorum
prohibitorum, quaesitum fuit ab hac S. Congregatione pro Doctrina Fidei an in
suo vigore permaneant can. 1399, quo quidam libri ipso iure prohibentur, et can.
2318, quo quaedam pœnae feruntur in violatores legum de censura et prohibitione
librorum.
Dubiis in plenario conventu fer. IV diei 12 Octobris 1966 propositis, E.mi
Patres rebus Fidei tutandis praepositi respondendum decreverunt:
1) Negative ad utrumque, quoad vim legis ecclesiasticae; iterum tamen
inculcato valore legis moralis, quae omnino prohibet fidem ac bonos mores in
discrimen adducere;
2) eos vero, qui forte innodati fuerint censuris de quibus in can. 2318, ab
iisdem absolutos habendos esse ipso facto abrogationis eiusdem canonis.
Et in Audientia Em.mo Cardinali Pro-Praefecto S. Congregationis pro
Doctrina Fidei die 14 eiusdem mensis et anni concessa, praefatum decretum S.
Pontifex Paulus Papa VI benigne adprobare dignatus est et publici iuris fieri
mandavit.
Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 15
novembris 1966.
+ A. Card. Ottaviani,
Pro-Praefectus
+ P. Parente,
a Secretis
* AAS 58 (1966), 1186.
|