|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
EPISTULA AD
EPISCOPUM CLEVELANDENSUM
CIRCA DUBIA PROPOSITA DE FOETUS
VEL MEMBRORUM CORPORIS HUMANI CREMATIONE
Litteris die 16
novembris anni 1966 datis, Reverendus N.N., cappellanus
nosocomii sic dicti “Evangelical Deacones Hospital”, in ista
civitate, huic Sacrae Congregationi dua dubia proposuit quorum
solutionem exquirit.
a) An catholicis
licitum sit propria sua voluntate mandare, ut sua aliorumve
membra amputata et notabiles partes recisae igne comburantur,
etiam extra casus adjuncta, in quibus incineratio ex rationibus
medicis set socialibus imponitur.
b) Foetus anta
exactam 17 hebdomadam gestationis, ex quibus multi baptizantur,
et notabiles partes humani corporis raro sepeliuntur, sed
cremationi tradi solent.
Estne haec
praxis intrinsece reprobanda, juxta principia fundamentalia
moralitatis?
Ad rem Tecum
communico Em.mos ec Rev.mos Patres huius Sacrae Congregationis
dubia proposita esaminasse et in Coetu Plenario Feriae IV, die
1° martii h.a. decrevisse:
“Si adsit
rationabilis causa quae foetus vel membra corporis inhumari non
permittat, ex parte Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei,
nihil obstat ad cremationem”.
|