|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
FORMULA DEINCEPS ADHIBENDA
IN CASIBUS IN QUIBUS IURE PRAESCRIBITUR
PROFESSIO FIDEI, LOCO FORMULAE TRIDENTINAE
ET IURAMENTI ANTIMODERNISTICI *
PROFESSIO FIDEI
Ego N. firma fide credo et profíteor omnia et singula quae continentur in
Symbolo fídei, videlicet:
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terrae, visibílium
omnium et invisibilium et in unum Dominum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum,
et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum
de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta
sunt, qui propter nos hómines et propter nostram salutem descendit de cœlis, et
incarnatus est de Spiritu Sancto, ex María Virgine, et homo factus est;
crucifíxus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est; et
resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad
dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos,
cuius regni non erit finis; et in Spíritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui
ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et
conglorificatur qui locutus est per Prophetas; et unam sanctam catholicam et
apostólicam Ecclesiam. Confíteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et
expecto resurrectiónem mortuórum, et vitam venturi saeculi. Amen.
Firmiter quoque ampléctor et retíneo omnia et singula quae circa doctrinam de
fide et moribus ab Ecclesia, sive sollemni iudicio definita sive ordinario
magisterio adserta ac declarata sunt, prout ab ipsa proponuntur, praesertim ea
quae respiciunt mysterium sanctae Ecclesiae Christi, eiusque Sacramenta et
Missae Sacrifícium atque Primatum Romani Pontificis.
* AAS 59 (1967), 1058.
|