Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

LITTERAE CIRCULARES
OMNIBUS LOCORUM ORDINARIIS
ET MODERATORIBUS GENERALIBUS
RELIGIONUM CLERICALIUM *

 

Litteris Encyclicis Sacerdotalis caelibatus die 24 iunii 1967 datis, Summus Pontifex Paulus VI alloquebatur « paterno amore, magna trepidatione ac dolore... infelices illos... in sacerdotio fratres, sed semper dilectissimos ac desideratissimos, qui, cum in animo impressum gerant sacrum signum per Presbyteratus Ordinem collatum, nihilominus ab officiis in sacerdotali consecratione susceptis misere desciverunt ».

Quo quidem in documento, Summus Pontifex, memoratis rationibus ob quas Ecclesia quibusdam sacerdotibus concedere censet reductionem ad statum laicalem cum dispensatione ab onere servandi caelibatum, admonet « nihil non esse temptandum, ut vacillans labansque frater persuasione possit ad animi tranquillitatem, ad fiduciam, ad paenitentiam atque ad pristinam resumendam alacritatem revocari. Atque tunc tantum cum visum fuerit fieri non posse ut sacerdos ad bonam frugem compellatur, tum demum infelicem Dei ministrum a sibi concredito munere exsequendo esse eximendum ». Addit vero Beatissimus Pater « quodsi aliquando fiat ut, quamvis is reduci non possit ad sacerdotii partes rursus sustinendas, sinceram tamen bonamque ostendat voluntatem christianae vitae ducendae, ut laicum decet, Apostolica Sedes, omnibus diligentissime perpensis, collatisque cum loci Ordinario vel cum Superiore religioso consiliis, potiorem habens amorem quam dolorem, postulatam dispensationem interdum concedit... » (AAS, LIX [1967], 690 et 690-691).

Sane vero, Summi Pontifices Pius XII et Iohannes XXIII f.r. et Paulus VI Supremae tunc Sacrae Congregationi Sancti Officii examinandas commiserant supplices preces pro reductione ad statum laicalem cum dispensatione ab onere servandi caelibatum, ut casus favorabili iudicio dignos Pontificiae Audientiae exhiberet.

Quapropter hoc Sacrum Dicasterium, die 2 februarii 1964, « omnibus Em.mis et Exc.mis Locorum Ordinariis atque Familiarum Religiosarum Moderatoribus Generalibus » litteras misit quibus nuntiabatur constitutam esse specialem Commissionem, penes ipsam Sacram Congregationem, cui id muneris incumberet ut postulationes pro reductione ad statum laicalem cum dispensatione ab onere servandi caelibatum perpenderet. Quibus quidem litteris adnexae erant « Normae ad causas parandas de S. Ordinatione eiusque oneribus », iuxta quas Ordinarius loci habitualis commorationis oratoris (qui etiam « actor » vocabatur) Tribunal constituere debet, constans Iudice, Defensore Vinculi Sacrae Ordinationis et Actuario, ad conficiendum processum ritu iudiciali. Interrogatorium oratoris 27 articulos continet, « Iudiciale examen » vero parentum et testium 22 et 32 respective.

Inde vero a diuturno tempore, plurimi Em.mi et Exc.mi Episcopi et Religiosorum Moderatores Generales petiverunt ut regulae servandae ad simpliciorem formam redigerentur ac consequenter contraheretur tempus solutioni causarum impendendum sive in Curiis diœcesanis sive in hac Sacra Congregatione.

Haec considerans, Plenarius Coetus huius S. Congregationis die 3 Decembris 1969 habitus, decrevit normas hic memoratas esse abrogandas et iis novas simpliciores esse sufficiendas. Beatissimus Pater autem relatam Sibi Em.morum et Exc.morum Patrum decisionem ratam habuit.

Itaque haec Sacra Congregatio ea quae Episcopi et Generales Moderatores suggesserant per ordinem digessit, et contulit cum conclusionibus quas experiendo deprompserat ex milibus casuum ex omnibus fere orbis terrarum partibus ad se delatorum. Inde deductae sunt Normae hae novae, quas Beatissimus Pater Sibi suppositas die 14 Decembris 1970 approbare dignatus est.

Hisce nunc Litteris novae Normae cum singulis locorum Ordinariis et Religiosorum Institutorum clericalium Moderatoribus Generalibus communicantur; Generales autem Moderatores rogantur ut illas notas faciant omnibus suae Religionis Superioribus Maioribus (Provincialibus et Provincialibus assimilatis). Hae porro Litterae et ipsae Normae solis iis qui hic nominati sunt innotescere debent, et ideo vetitum est ne publici iuris fiant.

Potissima discrimina inter Normas anno 1964 latas et has praesentes nunc illustranda veniunt.

1) Loco « processus iudicialis » in Tribunali instructi nunc fit simplex investigatio, cui propositum est detegere utrum motiva in petitione dispensationis ab onere caelibatus allata valeant et utrum ea quae orator asserit veritate nitantur. Huiusmodi investigatio igitur minus habet rigoris iuridici et magis regitur pastoralibus rationibus, simplicioreque via procedit: id tamen semper sanctum esto ut ad obiectivae veritatis cognitionem investigatio ducat.

2) Normae anno 1964 latae totum processum Ordinario loci commorationis habitualis oratoris committebant, qui quidem poterat non esse proprius Ordinarius oratoris sacerdotis saecularis et numquam erat proprius Superior maior oratoris religiosi. Novae vero Normae munus peragendae investigationis committunt proprio Ordinario oratoris, sive diœcesano sive religioso.

Quod si orator longe absit a propria diœcesi vel a sede sui superioris maioris religiosi, Normae mandant praedictis competentibus auctoritatibus, seu praelatis, ut Ordinarium loci in quo orator degit datis litteris rogent pro peragenda investigatione.

3) In hac Sacra Congregatione examen actorum a competente Praelato missorum ad simpliciorem regulam accommodabitur. Supposita igitur integritate actorum, examen solvendo casui peragendum intra breve temporis spatium continebitur. Si votum competentis Praelati erit favorabile et votum huius S. Congregationis illud prius ratum habebit, statim dispensatio ab onere servandi caelibatum a Beatissimo Patre petetur; quae si concessa fuerit, eiusdem Rescriptum brevi mittetur eidem illi Praelato qui casum proposuit.

4) Hactenus Rescriptum reductionis ad statum laicalem cum dispensatione ab onere caelibatus servandi mittebatur adnexum litteris Ordinario loci commorationis oratoris, ipsa vero Sacra Congregatio certiorem faciebat Ordinarium proprium incardinationis oratoris vel Superiorem maiorem religiosum. Deinceps vero ille idem Praelatus cui vi incardinationis vel professionis religiosae orator suberat quique casus investigationem peregit, Rescriptum cum oratore communicabit, vel per se vel per Ordinarium loci commorationis ipsius oratoris.

5) Novae Normae competenti Praelato (Ordinario incardinationis, Superiori maiori religioso, Ordinario loci in quo orator commoratur) concedunt facultatem dispensandi, pro eorum prudentia et quatenus opus sit, oratorem ab obligatione, hactenus valde stricta, servandi secretum circa dispensationem et canonicam matrimonii celebrationem.

6) Ad Normas quae n. VI habentur, post crebras consultationes et diligens examen peractum in cœtu mixto huius S. Congregationis et aliorum competentium Dicasteriorum deventum est; ipsas vero peculiari ratione Beatissimus Pater ratas habuit.

Haec quidem in Normis nunc editis potiore aliqua ratione immutant et complent Normas anno 1964 latas. At ipsis normis praesupponendum est, Normarumque usum regere debet praegrave officium, omnibus Episcopis Superioribusque religiosis incumbens, quo etiam se obstrictam persentit haec S. Congregatio, cui in primis Summus Pontifex satisfacere intendit, omnia experiendi (antequam recursus instituatur ad Supremam Ecclesiae Auctoritatem pro solvendis casibus misericordia dignis, quos memorant encyclicae Litterae « Sacerdotalis caelibatus ») ut sacerdotes qui discedendi temptatione laborant suas difficultates vincant.

Porro hae Litterae Normaeque adnexae Sacrae Congregationis Pro Doctrina Fidei firmum vivaxque desiderium testantur Episcopis Superioribusque Maioribus religiosis opem ferendi ut periclitantes sacerdotes ad bonam frugem revocentur.

Haec dum pro munere nostro communicamus, impensos obsequii nostri sensus libenter pandimus nosque profitemur in Domino addictissimos.

Romae, die 13 Ianuarii 1971.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Paulus Philippe,
a Secretis


* AAS 63 (1971), 309-312.