The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

NORMAE AD APPARANDAS IN CURIIS DIŒCESANIS
ET RELIGIOSIS CAUSAS REDUCTIONIS
AD STATUM LAICALEM CUM DISPENSATIONE
AB OBLIGATIONIBUS
CUM SACRA ORDINATIONE CONEXIS *

 

I. De iis quae sunt experienda ante propositionem casuum ad Sanctam Sedem ut quis a proposito valedicendi sacerdotio resiliat

1. Antequam causam reductionis ad statum laicalem cum dispensatione ab oneribus cum sacra ordinatione conexis ad Sacram Congregationem pro Doctrina Fidei proponant, Ordinarii quorum interest, nimirum Ordinarii diœcesani pro sacerdotibus saecularibus, Superiores maiores pro religiosis, per congruum tempus omnia experiri debent ut orator ad difficultates quas patitur superandas adiuvetur (cf. Paulus VI, Litt. enc. Sacerdotalis caelibatus, n. 87), exempli gratia translatione a loco ubi periculis est obnoxius, opem ferentibus, pro casuum natura, confratribus et amicis oratoris, consanguineis, medicis et psychologis.

2. Quod si his omnibus incassum cedentibus, orator pergat dispensationem postulare, locus erit colligendis informationibus ad rem necessariis.

II. De natura investigationis ad informationes colligendas

1. Ut Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei ex cognitione causae iudicet an reductio ad statum laicalem cum dispensatione ab oneribus proponi possit Summo Pontifici, non sufficiunt supplices preces oratoris, sed omnino necesse est ut his precibus suffragentur informationes a competente auctoritate ecclesiastica collectae, ratione quae infra n. III indicatur. Quae quidem investigatio ad hoc instituitur ut pro rei veritate pateant argumenta vi quorum orator postulat reductionem ad statum laicalem cum dispensatione ab oneribus, ut nempe interrogationibus, documentis, testium depositionibus, peritorum in re medica iudicio aliisque huiusmodi, detegatur an preces oratoris veritate nitantur.

2. Haec tamen investigatio non praesefert notas processus iudicialis. Ipsa non spectat ad demonstrandam, ad normam canonum 1993-1998, invaliditatem sacrae ordinationis vel susceptionis onerum, sed tantum ad dispensationem ab oneribus concedendam, si casus ferat, sacerdoti qui simul ad statum laicalem reducitur. Hac de causa competens auctoritas non debet constituere proprie dictum tribunal, sed, sive per se sive per delegatum sacerdotem, investigationem peragere quae potius pertinet ad officium pastorale. At haec investigatio iuxta definitas regulas est peragenda, propositis nempe definitis quaestionibus et definitis acceptis responsionibus, et finale votum ipsius auctoritatis pro rei veritate est promendum.

3. Investigatio spectat praesertim ad ea quae sequuntur:

a) Generalia oratoris: tempus et locus nativitatis, praecedentia quae vocant, seu anamnesis , et adiuncta familiae ex qua orator ortus est, conformatio morum, studia, scrutinia de ipso lata pro suscipiendis sacris ordinibus, et si orator est religiosus etiam pro nuncupandis votis, tempus et locus sacrae ordinationis, curriculum ministerii sacerdotalis, condicio iuridica in qua nunc versatur, sive in foro Ecclesiae sive in foro civitatis, et his similia.

b) Causae et adiuncta, seu circumstantiae, difficultatum quibus orator premitur, vel defectionis: ante ordinationem, ut morbi, immaturitas sive in ordine physico sive in ordine psychico, lapsus quoad VI praeceptum Decalogi tempore formationis in Seminario vel religioso Instituto, impulsus ex parte familiae, errores Superiorum, sive fori interni (dummodo accedat oratoris licentia) sive fori externi, in iudicando de vocatione; post ordinationem, defectus accommodationis sacro ministerio, angustiae seu crisis in vita spiritus vel in ipsa Fide, errores circa caelibatum et sacerdotium, mores dissoluti, et alia huiusmodi.

c) Fides quam orator meretur: an scilicet ea quae in precibus eius habentur rei veritati respondeant.

d) Interrogatio testium ad rem facientium, ut sunt parentes, fratres et sorores, superiores et condiscipuli in Seminario vel Novitiatu, Superiores et confratres in ministerio, quatenus expediat.

e) Pro casuum natura, et quatenus conferre possint, examina peritorum ex officio in re medica, psychologica, psychiatrica. Auctoritas cui munus incumbit peragendae investigationis illa omnia addere potest quae utilia noverit ad casus pleniorem intellegentiam. Omnia quae praecedunt sub iuramento pro posse proferantur et secreto tegantur.

4. Orator, postquam preces suo Ordinario porrexerit et donec responsio S. Congregationis pervenerit, est ad cautelam ab exercitio ordinum prohibendus (cfr. can. 1997).

III. De auctoritate competenti cui munus incumbit peragendae investigationis

1. Per se officium proponendi Summo Pontifici, per Sacram Congregationem pro Doctrina Fidei, casum reductionis ad statum laicalem, cum dispensatione ab oneribus, pertinet ad proprium oratoris Praelatum, id est ad Ordinarium loci incardinationis quoad sacerdotes diœcesanos, ad Superiorem maiorem quoad sacerdotes religiosos.

2. Ordinarius incardinationis vel Superior maior religiosus ad peragendam investigationem iuxta praesentes Normas praevia licentia Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei non indiget, sed illam in genere peragit iure et officio suo. Investigatione completa, competens auctoritas acta mittet ad Sacram Congregationem pro Doctrina Fidei. Hoc vero Sacrum Dicasterium casum quam primum perpendet et, si censuerit postulationi favendum esse, proponet Beatissimo Patri, Cui uni pertinet decernere an reductio cum dispensatione concedenda sit necne.

3. Quando sacerdos orator longe abest a propria diœcesi vel a sede proprii Superioris maioris,

a) Si quidem ad proprium Ordinarium, sive diœcesanum sive religiosum, recurrerit curae erit ipsi Ordinario rogare Ordinarium loci, in quo habitualiter orator degit, ut investigationem instituat, et ad hoc omnia scitu utilia cum isto Ordinario communicare.

b) Si recurrerit ad Ordinarium loci, in quo habitualiter degit, curae erit huic Ordinario certiorem facere proprium Praelatum, sive diœcesanum sive religiosum, oratoris, ab eoque requirere ea quae pro instituenda investigatione necessaria sunt.

In utroque casu, Ordinarius loci, in quo orator habitualiter degit, acta interrogatorii transmittet ad Praelatum proprium oratoris, sive diœcesanum sive religiosum, addito suo voto.

4. Ex proportionata causa, sacerdos orator petere potest a Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei ut casus, praeter nunc recensitam regulam, committatur auctoritati alii ac proprio Ordinario, sive diœcesano sive religioso. Sed etiam in hoc casu, Ordinarius cui Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei commiserit investigationem faciendam, requirere debet sub secreto ab Ordinario diœcesano vel religioso proprio oratoris opportunas informationes et votum; acta vero in hoc casu directe transmittet ad Sacram Congregationem pro Doctrina Fidei.

5. Semper cum agitur de oratore religioso et quoties orator sacerdos saecularis in propria diœcesi non degit, Ordinarius loci, in quo ipse commoratur, a competente auctoritate rogabitur quid sentiat de timendo vel non timendo scandalo orituro ex dispensationis concessione et ex canonico oratoris matrimonio.

IV. Acta transmittenda ad S. Congregationem pro Doctrina Fidei

Expleta investigatione, Ordinarius proprius oratoris, sive diœcesanus sive religiosus, ad Sacram Congregationem pro Doctrina Fidei haec quae hic recensentur transmittere debet:

1) supplices preces scripto ab oratore exaratas;

2) acta ipsius investigationis (cfr. n. III, 3);

3) votum suum, in quo agere debet etiam de iis quae expertus est ad iuvandum oratorem pro superandis difficultatibus, deque iis quae adhibere intendit ad vitandum scandalum ex dispensationis concessione forte oriturum inter fideles;

4) in casibus recensitis sub. n. III, 5) votum Ordinarii loci commorationis oratoris de scandalo timendo vel non timendo in illo loco.

Curent omnino competentes auctoritates ut acta transmittantur completa: ita causae cito expedientur; si enim deest necessarium aliquod documentum, casus solutio protrahitur.

V. Rescriptum reductionis ad statum laicalem cum dispensatione ab oneribus cum sacra ordinatione conexis

1. Rescriptum complectitur inseparabiliter reductionem ad statum laicalem et dispensationem ab oneribus ex sacris ordinibus manantibus. Numquam oratori fas est duo illa elementa seiungere, seu alterum accipere et prius recusare. Si orator est religiosus, Rescriptum continet etiam dispensationem a votis.

Ipsum insuper, quatenus opus sit, secumfert absolutionem a contractis censuris et legitimationem prolis.

Rescriptum vim suam exserit a momento notificationis a competenti Praelato oratori factae.

2. Rescriptum mittitur ad Praelatum proprium oratoris, videlicet ad Ordinarium diœcesanum pro sacerdotibus saecularibus, ad Superiorem maiorem pro religiosis, ut cum oratore communicetur, excepto casu de quo n. III, 4).

3. Si orator est sacerdos diœcesanus extra propriam diœcesim versans, vel religiosus, Ordinarius loci incardinationis vel Superior religiosus maior Ordinarium loci commorationis habitualis oratoris certiorem faciet de pontificia dispensatione, eumque, si casus ferat, rogabit ut Rescriptum cum oratore communicet et necessariam delegationem pro matrimonii canonici celebratione concedat. Si vero peculiares circumstantiae aliud suadeant, praedictus Ordinarius ad Sacram Congregationem recurrat.

4. In Libris baptizatorum parœciae sive oratoris sive compartis adnotetur consulendum esse Ordinarium loci si quando notitia vel documenta exquirantur.

VI. Condiciones servandae sacerdoti dispensato

1. Per se sacerdos ad statum laicalem redactus et ab oneribus cum sacerdotio conexis dispensatus, et a fortiori sacerdos matrimonio iunctus, abesse debet a locis in quibus notus est eius status sacerdotalis. Ordinarius loci commorationis oratoris, de communi consilio, quatenus opus sit, cum Ordinario proprio incardinationis vel cum Superiore maiore religioso, dispensare poterit ab ista clausula Rescriptum afficiente, si oratoris dispensati praesentia scandalum paritura non praevidetur.

2. Quod attinet ad celebrationem canonici matrimonii, per se Ordinarius curet ut a quacumque pompa vel adparatu abstineatur et coram sacerdote probato ac sine testibus vel, si opus fuerit, cum duobus testibus, illud peragatur, cuius acta in secreto Curiae tabulario adserventur.

Ad Ordinarium loci commorationis una cum Praelato proprio oratoris, sive diœcesano sive religioso, pertinet determinare quomodo dispensatio, et pariter celebratio matrimonii, secreto sit tegenda vel communicari possit, debitis sub cautionibus, cum oratoris propinquis, amicis et conductoribus (datore di lavoro, employeur, employer), ut bonae famae ipsius oratoris consultum sit iuribusque œconomico-socialibus ex novo statu laici et uxorati manantibus.

3. Si vero sacerdos ad statum laicalem redactus et ab oneribus cum sacra ordinatione conexis dispensatus fidem datam de vitando scandalo non servat, immo etiam casum suum publici iuris facit ad scandalum provocandum (adhibitis prœlo, radiotelevisivis instrumentis aliisque id genus), impellente mala voluntate spernendi sacrum caelibatum, Ordinariis quorum interest, etiam Superiori religioso in casu religiosorum, vulgare fas erit sacerdotem de quo agitur redactum esse ad statum laicalem et ab oneribus dispensatum eo quod Ecclesia illum sacerdotii exercitio non idoneum censuit.

4. Ordinarius, ad quem spectat Rescriptum cum oratore communicare, hunc enixe hortetur, ut vitam Populi Dei, ratione congruente cum nova eius vivendi condicione, participet, aedificationem praestet, et ita amantissimum Ecclesiae filium se exhibeat. Simul autem eidem notum faciat cuilibet sacerdoti ad statum laicalem redacto et ab oneribus dispensato vetitum esse ne:

a) ullam ordinis sacri functionem peragat, salvis iis quae habentur can. 882 et 892 2;

b) ullam partem liturgicam agat in celebrationibus cum populo, ubi eius condicio est nota, neve umquam homiliam habeat;

c) ullum officium pastorale gerat;

d) munere Rectoris (vel alio munere directivo), Directoris spiritualis et Docentis fungatur in Seminariis, Facultatibus Theologicis et similibus Institutis;

e) itemque ne munere Directoris scholae catholicae neve munere magistri religionis in quibuslibet scholis, catholicis aut secus, fungatur. Attamen Ordinarius loci, pro suo prudenti iudicio, potest in casibus particularibus permittere ut sacerdos ad statum laicalem redactus et ab oneribus cum sacra ordinatione conexis dispensatus, religionem doceat in scholis publicis, ex exceptione etiam in scholis catholicis, dummodo ne scandalum aut admiratio sit timendum.

5. Ordinarii quorum interest, inter quos Superior maior religiosorum, paterna et pastorali caritate prosequantur sacerdotes redactos ad statum laicalem et dispensatos ab oneribus cum sacra ordinatione conexis, et pro posse in necessariis ad vitam honeste sustentandam subveniant.

VII. De casibus in quibus ex officio est procedendum

Congrua congruis referendo, ea quae in his regulis statuta sunt pro casibus in quibus sacerdotes sponte petunt reductionem ad statum laicalem cum dispensatione ab oneribus ex sacra ordinatione manantibus, applicanda sunt etiam in casibus in quibus aliquis sacerdos, vel ob pravam vitam, vel ob errores in doctrina, vel ob aliam gravem causam videtur post necessariam investigationem reducendus ad statum laicalem et simul ex misericordia dispensandus ne periculum aeternae damnationis incurrat.  


* AAS 63 (1971), 303-308.

  

top