The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

NOVA AGENDI RATIO IN DOCTRINARUM EXAMINE *

 

Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei ad normam n. 12 Litterarum apostolicarum motu proprio datarum, Integrae servandae , diei 7 Decembris 1965, sequentem Agendi rationem in doctrinarum examine statuit et publici iuris facit:

1. Libri aliaque scripta typis edita vel sermones habiti, quorum argumentum ad Sacram Congregationem pro Doctrina Fidei spectat, ad Congressum referuntur, qui Superioribus et Officialibus constat et singulis sabbatis coadunatur. Si opinio examini subiecta clare et certo errorem in fide contineat simulque ex eius divulgatione damnum proximum pro fidelibus immineat vel iam adsit, Congressus statuere potest, ut more extraordinario procedatur, scilicet ut Ordinarius vel Ordinarii quorum interest statim de re certiores fiant et auctor per proprium Ordinarium ad errorem corrigendum invitetur. Habita Ordinarii vel Ordinariorum responsione Congregatio Ordinaria ad normam subsequentium art. 16, 17, 18 opportuna consilia inibit.

2. Congressus item statuit num necesse sit scripta quaedam vel sermones habitos accuratius more ordinario pervestigare; quodsi ita visum fuerit, duos peritos ipse designabit, qui vota praeparent, atque simul Relatorem pro auctore . Congressus etiam decernet, utrum Ordinarium vel Ordinarios, ad quos pertinet, oporteat statim certiores fieri an post exactam dumtaxat investigationem.

3. Ii, quibus munus commissum est vota conficiendi, idcirco in authenticum auctoris opus inquirunt, ut videant, num illud cum Divina Revelatione Ecclesiaeque Magisterio congruat; atque iudicium faciunt de traditis illic doctrinis, suadentes, si casus ferat, quae sint agenda.

4. Cardinalis Praefectus, Secretarius et, si hi absunt, Subsecretarius facultate praediti sunt concredendi, si res urgeat, votum alicui e Consultoribus; at Congressus solus peritum ex commissione speciali designat.

5. Vota typis excuduntur una cum Relatione Officii, qua omnia indicia continentur ad aestimationem rei propositae utilia et acta priora, eodem pertinentia, recensentur; documenta denique typis imprimuntur idonea ad altius perquirendum argumentum, praesertim considerato contextu theologico quaestionis, de qua tractatur.

6. Relatio cum votis, de quibus est dictum, Relatori pro auctore committitur; eidem praeterea licet omnia inspicere documenta quae apud S. Congregationem de hac re exstant. Relatoris pro auctore est: in spiritu veritatis adspectus positivos doctrinae et merita auctoris indicare; ad sensum genuinum opinionum eiusdem auctoris in contextu theologico et generali recte interpretandum cooperari; animadversionibus Relatorum et Consultorum respondere; de influxu opinionum auctoris iudicium exprimere.

7. Eadem Relatio una cum votis aliisque documentis Consultoribus traditur una saltem hebdomada antequam de ea in Consultorum Consilio disceptetur.

8. Discussio in Consilio initium capit ab expositione Relatoris pro auctore . Post quem quisque Consultor voce vel etiam scripto sententiam profert de iis, quae in textu examinato continentur; deinde Relator pro auctore loquendi petere potest facultatem, ut animadversionibus respondeat vel res ipsas clarius explanet; ac demum ex auditorio discedat, dum Consultores sua pronuntiant vota. Quae vota postremo, expleta disceptatione, perleguntur et ab ipsis Consultoribus approbantur.

9. Tota deinde Relatio una cum votis Consultorum, relatione pro auctore , ac disceptationis summa, distribuitur Congregationi Ordinariae Cardinalium Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei una saltem hebdomada antequam ab illius sodalibus de ea disseratur; in Congregatione Ordinaria pleno iure partem habere potest unusquisque ex septem Episcopis membris extra Urbem degentibus.

10. Congregationi Ordinariae praeest Cardinalis Praefectus, qui quaestionem ipsam exponit suamque mentem aperit; ceteri ex ordine subsequuntur. Quorum vota a Subsecretario excipiuntur scriptisque mandantur, ut post peractam disceptationem et suffragiorum manifestationem legantur et approbentur.

11. Cardinalis Praefectus aut Secretarius, cum proxime alteruter a Summo Pontifice coram admittitur, Ei has decisiones proponit ad approbandum.

12. Cum in examine nullae deprehenduntur opiniones erratae vel periculosae quo sensu in superiori articulo 3o definitur, huiusmodi exitus ad notitiam Ordinarii perfertur, si de eiusmodi examine sit antea certior factus. Si contra, in decursu examinis opiniones falsae vel periculosae inveniuntur, id Ordinario auctoris vel Ordinariis, ad quos spectat, nuntiatur.

13. Propositiones enuntiatae, quae erratae vel periculosae habitae sunt, ipsi auctori significantur, ut, intra unum mensem utilem, scriptam suam responsionem transmittere possit. Quodsi insuper opus esset colloquio, auctor invitabitur, ut cum viris a Sacra Congregatione deputatis conveniat et conferat.

14. Iidem viri delegati debent saltem summatim colloquium habitum perscribere et una cum auctore chartam, in qua id exaratum est, obsignare.

15. Tam responsio scripta auctoris quam summa illa colloquii, si forte habitum est, exhibebuntur Congregationi Ordinariae, ut ipsa de re decernat. Si vero ex illa scripta responsione auctoris vel ex colloquio habito nova appareant doctrinae capita, quae subtilius perscrutari oporteat, illa responsio vel colloquii summa prius Consultorum Consilio exponuntur.

16. Si autem auctor non responderit aut ad colloquium vocatus non advenerit, Congregatio Ordinaria opportuna consilia inibit.

17. Congregatio Ordinaria etiam decernit, utrum et qua ratione examinis exitus pervulgetur.

18. Decisiones Congregationis Ordinariae approbationi Summi Pontificis submittuntur ac deinde cum Ordinario auctoris communicantur.

Summus Pontifex Paulus VI, in Audientia infrascripto huius Sacrae Congregationis Cardinali Praefecto die 8 Ianuarii 1971 concessa, has Regulas confirmavit, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, die 15 Ianuarii 1971.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Paulus Philippe,
a Secretis


* AAS 63 (1971), 234-236.

 

top