|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
Formula qua iusiurandum
fidelitatis ab iis dandum erit qui episcopi
dioecesani nominati sunt
Ego…, nominatus… episcopus… sanctae
apostolicae romanae Ecclesiae et Summo Pontifici,
beati Petri apostoli in primatu Successori et
Christi Vicario, eiusque legitimis Successoribus
semper fidelis ero atque oboediens. Quos non
tantum summo prosequar honore, sed faciam etiam,
quantum in me erit, ut debitus iisdem tribuatur
honor et omnis iniuria ab ipsis arceatur.
Iura et auctoritatem Romanorum Pontificum,
mihi curae erit promovere ac defendere; itidem
praerogativas eorum legatorum vel procuratorum.
Quidquid autem contra eadem a quopiam contigerit
attentari, ipsi Summo Pontifici sincero animo
aperiam.
Apostolica munera mihi commissa docendi,
sanctificandi et regendi, in hierarchica
communione cum Christi Vicario et Collegii
episcopalis membris, omni cura ad mentem et
litteram sacrorum canonum absolvere satagam.
In depositum fidei purum et integrum
servandum atque authentica ratione tradendum
studiose incumbam, errantibus vero in fide
paternum animum pandam iidemque ut ad
plenitudinem catholicae veritatis redeant omni
ope annitar.
Ad Concilia aliasque actiones collegiales
episcopales vocatus, nisi impediar, me promitto
esse venturum vel responsurum.
Bona vero temporalia ad Ecclesiam mihi
concreditam pertinentia iuxta sacrorum canonum
normas diligenter administra bo, sedulo
invigilans ne eadem quoquo modo pereant aut
detrimentum capiant.
Concilii Vaticani II aliaque canonica decreta
quae institutionem et ambitum actionis
conferentiarum episcopalium respiciunt, necnon
consiliorum presbyteralium et pastoralium,
amplectar eorumque munerum ordinatum usum
libenter promovebo.
Statis denique temporibus apostolorum limina
vel ego ipse vel per alios ad normam iuris
invisam, rationem de pastorali meo officio
reddam ac de clero etpopulo mihi commissis
fideliter referam: mandata simul obsequenter
accipiam maximoque studio perficiam.
Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia.
|