|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
DECLARATIO DE FRAGMENTIS EUCHARISTICIS *
Cum explanationes ab Apostolica Sede petitae sint circa modum se gerendi quoad
fragmenta hostiarum, Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, die 2 maii 1972 (Prot.
n. 89/71), declarationem dedit, quae sequitur:
« Cum de fragmentis quae post sacram Communionem remanserint, aliqua dubia ad
Sedem Apostolicam delata fuerint, haec Sacra Congregatio, consultis Sacris
Congregationibus de Disciplina Sacramentorum et pro Cultu Divino, respondendum
censuit:
Post sacram Communionem, non solum hostiae quae remanserint et particulae
hostiarum quae ab eis exciderint, speciem panis retinentes, reverenter
conservandae aut consumendae sunt pro reverentia quae debetur Eucharisticae
praesentiae Christi, verum etiam quoad alia hostiarum fragmenta observentur
praescripta de purificandis patena et calice, prout habetur in Institutione
generali Missalis romani, nn. 120, 138, 237-239, in Ordine Missae cum populo, n.
138 et sine populo, n. 31. Hostiae vero quae non statim consumuntur, a ministro
competente deferantur ad locum sanctissimae Eucharistiae conservandae destinatum
(cf. Institutio generalis Missalis Romani, n. 276) ».
* Documenta, 36.
|