The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECLARATIO
QUOAD INTERPRETATIONEM
QUARUNDAM DISPOSITIONUM,
QUAE NORMIS, DIE XIII IANUARII 1971 EDITIS,
STATUTAE SUNT *

 

Die XIII Ianuarii 1971 hoc Sacrum Dicasterium novas Normas statuit ad apparandas sive in Curiis Diœcesanis sive in Curiis Generalitiis Religionum Clericalium causas reductionis sacerdotum ad statum laicalem cum dispensatione ab omnibus oneribus e Sacris Ordinibus manantibus.

Memorata publicatione peracta nonnulla dubia ac difficultates huic Sacrae Congregationi propositae fuerunt praesertim quoad interpretationem quarundam dispositionum in Normis statutarum.

Ad dicta dubia seu difficultates solvendas vel devincendas, hoc Sacrum Dicasterium, Ordinariorum sollicitudinis particeps, haec consideranda proponit authentico modo praedictas Normas interpretando in materia gravi et peculiariter ardua.

I. Hoc Sacrum Dicasterium Ordinarios enixe adhortatur ut, pro eorum laudanda prudentia, opportune et importune Sacerdotibus qui in crisi vocationis versantur paterne assistere velint ne in re tam gravis momenti, tum pro eorum ipsorum futuro, tum pro bono Ecclesiae, praecipitanter agant, nec dispensationem sine gravibus obiectivis rationibus petant.

Revera praesertim his ultimis temporibus nonnulli qui ob repentinam crisim dispensationem expostulaverant postea propriam petitionem revocabant cum iam Sacrum Dicasterium casum perpendebat.

Alii autem post communicatum Rescriptum gratiae iam impertitae eam acceptare noluerunt ut sacerdotii exercitium servarent, divina gratia moti ac angoribus conscientiae cruciati.

Sunt denique et qui, dispensatione obtenta et matrimonio coram Ecclesia celebrato, fidem etiam matrimonialem prodiderunt.

Novae Normae non eum finem habent ut gratia dispensationis cuicumque petenti indiscriminatim concedatur, sed tantum ut ad simpliciorem formam investigationes ab Ordinariis peragendae reducantur.

II. Ad n. II, 3, b, Normarum: Causae et adiuncta seu circumstantiae difficultatum quibus orator premitur , sunt elementa praecipua investigationis ab Ordinariis peragendae ut Sacro Dicasterio referre possint quibus rationibus oratoris petitio fulciatur. Hae autem rationes firmari debent etiam aliis notitiis et adiunctis ex ipsis investigationibus forte manantibus (cf. n. II, 3, c, d, e) et Voto quo ipse Ordinarius circa ipsam petitionem propriam mentem manifestat. Dispensatio autem non veluti automatice conceditur, sed rationes proportionate graves requiruntur.

Huius S. Congregationis est allatas rationes perpendere et in singulis sententiam dicere, considerando non tantum ipsius Oratoris bonum spirituale, sed et bonum Ecclesiae Universae, integra servata lege sacri cœlibatus.

Hac de causa non quaecumque rationes propositae semper sufficientes seu validae censendae sunt ad imploratam gratiam obtinendam. Ita sufficientes dici nequeunt: a) simplex voluntas nubendi, b) legis sacri cœlibatus contemptus, c) attentatum matrimonium civile vel praestituta dies pro matrimonii celebratione cum spe dispensationem sic facilius obtinendi.

Petitiones igitur quae unice memoratis rationibus fulciri apparent Ordinarii huic Sacrae Congregationi ne mittant, praesertim dum agitur de sacerdotibus qui tantum a paucissimis annis Sacram Ordinationem acceperint.

III. Ad propositum dubium an Ordinarii applicare possint can. 81 CIC etiam cum de dispensatione a sacro cœlibatu agitur, Negative respondendum est. Haec enim dispensatio unice et personaliter Summo Pontifici reservatur (cfr. De Episcoporum muneribus, n. IX, 1).

Proinde matrimonium forte celebratum quin concessa fuerit ab ipsa Sede Apostolica dispensatio quavis validitate caret.

IV. Rescriptum reductionis ad statum laicalem et dispensationis ab oneribus suam vim plene exercet immediate a momento notificationis ex parte Ordinarii, nec ulla acceptatio ex parte Oratoris requiritur. Opportuna cautela, Sacra Congregatio numquam directe cum Oratore dispensationis Rescriptum communicat, sed semper Ordinario id mittit, ut occasione Rescripti executionis, ipsum Oratorem modo magis personali moneat quoad vitam christianam ducendam ad animae propriae aeternam salutem promerendam et christifidelium aedificationem.

Si vero, Rescripto notificato, Orator pœnitentia motus voluntatem manifestat perseverandi in exercitio sacerdotii, ipse pariter a quovis sacerdotali munere iure suspensus censendus est quia ipsa notificatione ad statum laicalem reductus est; attamen potest Sacrae Congregationi novam petitionem porrigere pro readmissione in statum clericalem. Ipsa autem Sacra Congregatio, post congruum probationis tempus, attento favorabili Voto Ordinarii, decernet de opportunitate proponendi novam gratiam Summo Pontifici.

V. Verbis similibus Institutis quae in n. VI, 4, d, Normarum inveniuntur, intellegi debent:

a) Facultates, Instituta, Scholae etc., scientiarum ecclesiasticarum vel religiosarum (v. g. Facultates Iuris Canonici, Missionologiae, Historiae Ecclesiasticae, Philosophiae vel Instituta Pastoralia, Paedagogiae Religiosae, Catecheticae, etc.). Apud memorata Instituta nullum docendi munus sacerdotibus dispensatis committi potest, immo ipsi a dicto munere omnino recedant oportet ante dispensationis concessionem.

b) Quaevis alia superiora studiorum centra, etiam ab Ecclesiae auctoritate stricte non dependentia in quibus etiam theologicae vel religiosae disciplinae doceantur. Apud haec Instituta memoratis sacerdotibus dispensatis committi nequeunt disciplinae proprie theologicae vel ipsis intime conexae (e. g. paedagogia religiosa et catechetica). In dubio quoad disciplinas theologiae conexas, res a S. Congregatione pro Doctrina Fidei, collatis consiliis cum S. Congregatione pro Educatione Catholica, dirimetur.

VI. Haec Sacra Congregatio confidit nonnullorum expectationes explevisse ut, difficultatibus solutis, faciliori via Normae datae integre servari possint.

Datum Romae, die 26 Iunii 1972.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Paulus Philippe,
a Secretis


* AAS 64 (1972), 641-643.

  

top