Index

  Back Top Print

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

LITTERAE CIRCULARES AD VENERABILES PRAESULES
CONFERENTIARUM EPISCOPALIUM
DE SEPULTURA ECCLESIASTICA EORUM FIDELIUM,
QUI IN CONDICIONE MATRIMONIALI
IRREGULARI INVENIUNTUR *

 

Romae, die 29 Maii 1973

 

Excellentissime Domine,

Complures Conferentiae Episcopales et multi loci Ordinarii ab hac Sacra Congregatione petierunt, ut mitigetur hodierna praxis sepulturae ecclesiasticae eorum fidelium, qui in hora mortis in condicione matrimoniali irregulari inveniuntur.

Opiniones et consilia quae nobis hac in re pervenerunt, diligenti studio ab hoc Sacro Dicasterio prosecuta, Congressui plenario Congregationis anni 1972 pro examine subiecta sunt.

Quo in Congressu Patres decreverunt, Summo Pontifice adprobante, faciliorem esse reddendam celebrationem sepulturae ecclesiasticae pro iis fidelibus catholicis quibus ad normam can. 1240 prohibita fuit.

Huic canoni quatenus opus est derogando, quam primum nova norma promulgabitur, qua non prohibebitur celebratio exsequiarum religiosarum iis fidelibus, qui, quamvis ante mortem manifesta in condicione peccati inveniantur, adhaesionem Ecclesiae servaverunt signumque quoddam pœnitentiae dederunt, dummodo absit publicum scandalum aliorum fidelium.

Fidelium autem communitatisque ecclesiasticae scandalum eadem proportione attenuari vel vitari poterit, qua pastores modo convenienti exsequiarum christianarum sensum illustrabunt, quem perplures in recursu ad Dei misericordiam et in testimonio fidei communitatis in resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi deprehendunt.

Praesentibus litteris rogo Excellentiam Tuam, ut cum Ordinariis istius Conferentiae Episcopalis communicare faveas, quod brevi tempore publici iuris fiet textus novi decreti de sepultura ecclesiastica cum effectu immediato ab ipsa die eius notificationis.

Haec Tecum communicans omni qua par est reverentia permaneo Tibi addictissimus

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P.,
a Secretis


* Documenta, 49.