|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
DECLARATIO
CIRCA CATHOLICAM DOCTRINAM DE ECCLESIA
CONTRA NONNULLOS ERRORES HODIERNOS TUENDAM *
Mysterium Ecclesiae, a Concilio Vaticano II nova luce illustratum, iterum
iterumque considerationi subiectum est in pluribus theologorum editis scriptis.
Ex quibus haud pauca profecto iuvarunt ad illud mysterium magis intellegendum;
sed quaedam sermone ambiguo aut etiam erroneo doctrinam catholicam obscuraverunt,
ac nonnunquam eo usque processerunt, ut etiam in rebus fundamentalibus fidei
catholicae repugnarent.
Cum igitur opus fuit, non defuerunt plurium nationum Episcopi qui, pro suo
officio « depositum fidei purum et integrum servandi » suoque munere «
Evangelium indesinenter annuntiandi », declarationibus inter se
affinibus, christifideles suae curae commissos a periculo errandi defenderent.
Ac praeterea, secundus Synodi Episcoporum Generalis Cœtus, de sacerdotio
ministeriali tractans, aliqua doctrinae capita haud levis ponderis, ad
constitutionem Ecclesiae quod attinet, exposuit.
Sacra pariter Congregatio pro Doctrina Fidei, cuius officium est « doctrinam de
fide et moribus in universo orbe catholico tutari », nonnullas
veritates ad mysterium Ecclesiae pertinentes et hodie negatas aut in periculum
adductas, vestigia in primis sequens utriusque Concilii Vaticani, colligere
atque declarare intendit.
1. De unica Christi Ecclesia
Unica est Ecclesia, « quam Salvator noster, post resurrectionem suam Petro
pascendam tradidit (cf. Io 21,17), eique ac ceteris Apostolis
diffundendam et regendam commisit (cf. Matth 18,18 ss.) et in perpetuum
ut columnam et firmamentum veritatis erexit (cf. 1 Tim 3,15) »; atque
haec Christi Ecclesia, « in hoc mundo ut societas constituta et ordinata,
subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius
communione gubernata ». Haec Concilii Vaticani II declaratio
illustratur eiusdem Concilii verbis, secundum quae « per solam... catholicam
Christi Ecclesiam, quae generale auxilium salutis est, omnis salutarium mediorum
plenitudo attingi potest », atque eadem catholica Ecclesia « omni
a Deo revelata veritate et omnibus mediis gratiae ditata est »,
quibus Christus suam communitatem messianicam pollere voluit. Quod non impedit,
quominus eadem Ecclesia, in hac sua terrena peregrinatione, « in proprio sinu
peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda » sit,
et quominus « extra eius compaginem », nominatim in Ecclesiis vel communitatibus
ecclesialibus, quae imperfecta communione cum Ecclesia catholica coniunguntur, «
elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur, quae ut dona Ecclesiae
Christi propria, ad unitatem catholicam impellunt ».
Quae cum ita sint, « necessarium est catholicos cum gaudio agnoscere et
aestimare bona vere christiana, a communi patrimonio promanantia, quae apud
fratres a nobis seiunctos inveniuntur », atque studiosos esse
redintegrandae unitatis inter universos christianos, communi conatu
purificationis atque renovationis, ut voluntas Christi adimpleatur
et christianorum divisio desinat officere Evangelio per orbem proclamando.
Confiteri tamen iidem catholici debent se divinae misericordiae dono ad illam
Ecclesiam pertinere, quam Christus condidit et quae a successoribus Petri
ceterorumque Apostolorum dirigitur, penes quos integra ac viva perstat
primigenia communitatis apostolicae institutio atque doctrina, perenne eiusdem
Ecclesiae veritatis et sanctitatis patrimonium. Quare
christifidelibus sibi fingere non licet Ecclesiam Christi nihil aliud esse quam
summam quamdam — divisam quidem, sed adhuc aliqualiter unam — Ecclesiarum et
communitatum ecclesialium; ac minime iis liberum est tenere Christi Ecclesiam
hodie iam nullibi vere subsistere, ita ut nonnisi finis existimanda sit, quem
omnes Ecclesiae et communitates quaerere debeant.
2. De infallibilitate Ecclesiae Universae
« Quae Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime
disposuit ut in aevum integre permanerent ». Quapropter Ecclesiae
commisit thesaurum verbi Dei, in quo servando, scrutando atque vitae applicando
Pastores et plebs sancta conspirant.
Ipse igitur omnimode infallibilis Deus Populum suum novum, qui est Ecclesia,
dignatus est participata quadam infallibilitate donare, quae intra limites
continetur rerum fidei et morum, quaeque valet cum universus ille populus
aliquod caput doctrinae, ad eas res pertinens, indubitanter tenet; quae demum
iugiter pendet e sapienti providentia et unctione gratiae Sancti Spiritus, qui
Ecclesiam usque ad gloriosum Domini eius adventum, in omnem inducit veritatem.
De hac Populi Dei infallibilitate Concilium Vaticanum II declarat: « Universitas
fidelium, qui unctionem habent a Sancto Spiritu (cf. 1 Io 2,20 et 27), in
credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante
supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum "ab Episcopis usque ad
extremos laicos fideles" (S. Augustini, De Praed. Sanct., 14, 27)
universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet ».
Sanctus autem Spiritus Populum Dei illuminat et auxilio suo iuvat, prout est
corpus hierarchica communione unitum. Quod Concilium Vaticanum II indicat addendo verbis suis modo allatis: « Illo
enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, Populus Dei
sub ductu Sacri Magisterii cui fideliter obsequens, iam non verbum hominum, sed
vere accipit verbum Dei (cf. 1 Thess 2,13), "semel traditae Sanctis fidei"
(Iud. 3) indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius
penetrat eamque in vita plenius applicat ».
Profecto christifideles, muneris prophetici Christi suo modo participes,
multifarie ad id operam conferunt, ut intellegentia fidei in Ecclesia
incrementum capiat. « Crescit enim — ita ait Concilium Vaticanum II — tam rerum
quam verborum traditorum perceptio, tum ex contemplatione et studio credentium,
qui ea conferunt in corde suo (cf. Luc 2,19 et 51), tum ex intima rerum
spiritualium quam experiuntur intellegentia, tum ex praeconio eorum qui cum
episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt ». Ac Summus
Pontifex Paulus VI animadvertit Ecclesiae Pastores suum « testimonium » proferre
« positum et infixum in sancta Traditione sacrisque Bibliis atque totius Populi
Dei vita alitum ».
Sed ad solos hos Pastores, Petri ceterorumque Apostolorum successores, ex
divina institutione pertinet authentice, id est auctoritate Christi diversis
modis participata, docere fideles; quibus satis habere non licet eos audire
velut doctrinae catholicae peritos, sed qui iis nomine Christi docentibus
obsequi debent adhaesione congrua mensurae auctoritatis, qua pollent et qua uti
intendunt. Ideo Concilium Vaticanum II, vestigia Concilii Vaticani I persequens,
docuit Christum in Petro instituisse « perpetuum ac visibile unitatis fidei et
communionis principium et fundamentum »: ac Summus Pontifex Paulus VI
asseruit: « Magisterium Episcoporum credentibus signum est ac via qua verbum Dei
recipiant atque agnoscant ». Quantumvis igitur Sacrum Magisterium ex
contemplatione, vita et investigatione fidelium fructus percipiat, eius munus
non reducitur ad sanciendum eorum iam expressum consensum; quin potius, in verbo
Dei scripto vel tradito interpretando et explicando, illum consensum etiam
praevenire et requirere potest. Ipse demum Populus Dei, ne, in uno corpore
Domini sui, unius fidei communionem deperdat (cf. Eph 4,4 et 5),
interventu et auxilio Magisterii tum maxime indiget, cum in eius sinu circa
doctrinam credendam aut tenendam dissensiones oriuntur et manant.
3. De infallibilitate Magisterii Ecclesiae
Iesus Christus autem Magisterium Pastorum, quibus munus commisit docendi
Evangelium universo Populo suo totique familiae humanae, congruo
infallibilitatis charismate circa res fidei et morum instructum esse voluit.
Quod, cum non procedat ex novis revelationibus, quibus Successor Petri
Collegiumque Episcoporum fruantur, ipsos non eximit a cura perscrutandi, aptis
mediis adhibitis, divinae revelationis thesaurum in Sacris Litteris, quibus
veritas incorrupte docetur, quam Deus salutis nostrae causa conscribi voluit,
atque in viva, quae est ab Apostolis, Traditione. In munere autem suo adimplendo,
Ecclesiae Pastores assistentia Spiritus Sancti gaudent, quae apicem suum
attingit, quando Populum Dei tali modo erudiunt, ut, ex promissionibus Christi
in Petro ceterisque Apostolis datis, doctrinam necessario immunem ab errore
tradant.
Quod quidem evenit, cum Episcopi per orbem dispersi, sed in communione cum
Successore Petri docentes, in unam sententiam tamquam definitive tenendam
conveniunt. Quod manifestius etiam habetur, et quando Episcopi actu collegiali —
sicut in Conciliis Œcumenicis — una cum visibili eorum Capite, doctrinam
tenendam definiunt, et quando Romanus Pontifex « ex cathedra loquitur, id est,
cum omnium christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua
apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia
tenendam definit ».
Secundum autem catholicam doctrinam, infallibilitas Magisterii Ecclesiae non
solum ad fidei depositum se extendit, sed etiam ad ea, sine quibus hoc depositum
rite nequit custodiri et exponi. Extensio vero illius
infallibilitatis ad ipsum fidei depositum, est veritas quam Ecclesia inde ab
initiis pro comperto habuit in promissionibus Christi esse revelatam. Qua nixum
veritate, Concilium Vaticanum I materiam fidei catholicae definivit: « Fide
divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel
tradito continentur et ab Ecclesia sive sollemni iudicio, sive ordinario et
universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur ». Ea ergo
fidei catholicae obiecta — quae dogmatum nomine nuncupantur — necessario sunt et
quovis tempore fuerunt incommutabilis norma, sicut pro fide, ita etiam pro
scientia theologica.
4. De dono infallibilitatis Ecclesiae non extenuando
Ex iis quae dicta sunt de extensione et condicionibus infallibilitatis Populi
Dei ac Magisterii Ecclesiae, consequitur nequaquam christifidelibus fas esse
agnoscere in Ecclesia fundamentalem tantum, ut quidam contendunt, in vero
permanentiam, quae componi possit cum erroribus passim diffusis in sententiis,
quas Ecclesiae Magisterium definitive tenendas docet, aut in Populi Dei
indubitanti consensu de rebus fidei et morum.
Verum quidem est fide salutari homines sese convertere ad Deum, qui in Iesu
Christo Filio suo se revelat; sed perperam quis inde inferat Ecclesiae dogmata,
quae alia mysteria exprimunt, parvi fieri aut etiam negari posse. Quinimmo
conversio ad Deum, quam fide praestare debemus, obœditio quaedam est (cf. Rom
16,26), quae aptetur oportet naturae Revelationis divinae eiusque exigentiis.
Haec autem Revelatio in toto ordine salutis enarrat, et christianorum moribus
applicandum docet, mysterium Dei, qui Filium suum misit in mundum (cf. 1 Io
4,14); ac praeterea ipsa postulat, ut, plenum intellectus et voluntatis
obsequium Deo revelanti praestantes, bono nuntio salutis assentiamur prout a
Pastoribus Ecclesiae infallibiliter docetur. Christifideles igitur per fidem sese convertunt, sicut oportet, ad Deum in
Christo sese revelantem, cum adhaerent ipsi in tota fidei catholicae doctrina.
Exsistit profecto ordo ac veluti hierarchia dogmatum Ecclesiae, cum diversus sit
eorum nexus cum fundamento fidei. Haec autem hierarchia significat
quaedam ex dogmatibus inniti aliis tamquam principalioribus isdemque illuminari.
Omnia autem dogmata, quippe quae revelata sint, eadem fide divina credenda sunt.
5. De notione infallibilitatis Ecclesiae non corrumpenda
Transmissio Revelationis divinae ab Ecclesia in difficultates varii generis
incurrit. Hae autem oriuntur ex eo, quod arcana Dei mysteria « suapte natura
intellectum humanum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta,
ipsius tamen fidei velamine contecta et quasi caligine obvoluta maneant »;
atque etiam ex historica exprimendae Revelationis condicione.
Ad hanc historicam condicionem quod attinet, initio observandum est sensum, quem
enuntiationes fidei continent, partim pendere e linguae adhibitae vi
significandi certo quodam tempore certisque rerum adiunctis. Praeterea,
nonnumquam contingit, ut veritas aliqua dogmatica primum modo incompleto, non
falso tamen, exprimatur, ac postea, in ampliore contextu fidei aut humanarum
cognitionum considerata, plenius et perfectius significetur. Deinde, Ecclesia
novis suis enuntiationibus, ea quae in Sacra Scriptura aut in praeteritis
Traditionis expressionibus iam aliquo modo continentur, confirmare aut
dilucidare intendit, sed simul de certis quaestionibus solvendis erroribusve
removendis cogitare solet; quarum omnium rerum ratio habenda est, ut illae
enuntiationes recte explanentur. Denique, etsi veritates, quas Ecclesia suis
formulis dogmaticis reapse docere intendit, a mutabilibus alicuius temporis
cogitationibus distinguuntur et sine iis exprimi possunt, nihilominus interdum
fieri potest, ut illae veritates etiam a Sacro Magisterio proferantur verbis,
quae huiusmodi cogitationum vestigia secumferant.
His consideratis, dicendum est formulas dogmaticas Magisterii Ecclesiae
veritatem revelatam ab initio apte communicasse et, manentes easdem, eam in
perpetuum communicaturas esse recte interpretantibus ipsas. Exinde
tamen non consequitur singulas earum pari ratione ad id efficiendum aptas fuisse
aut aptas mansuras esse. Qua de causa theologi accurate circumscribere satagunt
intentionem docendi, quam diversae illae formulae reapse continent, atque hac
opera sua vivo Magisterio Ecclesiae, cui subduntur, conspicuum praestant
auxilium. Eadem insuper de causa fieri solet, ut antiquae formulae dogmaticae et
aliae iis veluti proximae, in consueto Ecclesiae usu, vivae ac frugiferae
permaneant, ita tamen ut iis opportune novae expositiones enuntiationesque
adiungantur, quae congenitum illarum sensum custodiant et illustrent. Porro
aliquando etiam factum est, ut in consueto illo Ecclesiae usu, quaedam ex illis
formulis cederent novis dicendi modis qui, a Sacro Magisterio propositi vel
approbati, eundem sensum clarius pleniusve exhibebant.
Ipse autem sensus formularum dogmaticarum semper verus ac secum constans
in Ecclesia manet, etiam cum magis dilucidatur et plenius intellegitur.
Christifideles ergo se avertant oportet ab opinione secundum quam: primum quidem
formulae dogmaticae (aut quaedam earum genera) non possint significare
determinate veritatem, sed tantum eius commutabiles approximationes, ipsam
quodammodo deformantes seu alterantes; deinde eaedem formulae veritatem
indeterminate tantum significent iugiter quaerendam per supradictas
approximationes. Qui talem opinionem amplectantur, relativismum dogmaticum non
effugiunt et infallibilitatis Ecclesiae conceptum corrumpunt, qui ad veritatem
determinate docendam et tenendam refertur.
Dissidet certe huiusmodi opinio a declarationibus Concilii Vaticani I, quod,
etsi conscium progressus Ecclesiae in cognoscenda veritate revelata,
nihilominus docuit: « Sacrorum... dogmatum is sensus perpetuo est retinendus
quem semel declaravit sancta mater Ecclesia, nec umquam ab eo sensu, altioris
intellegentiae specie et nomine, recedendum »; et quod sententiam
damnavit iuxta quam fieri posset « ut dogmatibus ab Ecclesia propositis
aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo quem
intellexit et intellegit Ecclesia ». Dubium non est quin, iuxta
illos Concilii textus, sensus dogmatum, quem Ecclesia declarat, determinatus et
irreformabilis sit.
Discrepat quoque praefata opinio ab iis quae, cum inauguraret Concilium
Vaticanum II, Summus Pontifex Ioannes XXIII de doctrina christiana enuntiavit; «
Oportet ut haec doctrina certa et immutabilis, cui fidele obsequium est
praestandum, ea ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant
nostra. Est enim aliud depositum fidei, seu veritates quae doctrina veneranda
continentur, aliud modus quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque
sententia ». Cum Successor Petri hic loquatur de doctrina
christiana certa et immutabili, de deposito fidei quod idem sit ac veritates in
hac doctrina contentae, de his veritatibus denique eodem sensu servandis, liquet
eum agnoscere sensum dogmatum nobis dignoscibilem, verum et immutabilem. Novitas
autem quam ipse, pro temporum nostrorum necessitate, commendat, pertinet tantum
ad modos pervestigandi, exponendi et enuntiandi illam doctrinam cum eius
permanenti sensu. Haud dissimili modo Summus Pontifex Paulus VI Ecclesiae
Pastores exhortans declaravit: « Nunc autem acriter anniti debemus ut doctrina
fidei plenitudinem suae significationis suique ponderis servet, licet ea ratione
enuntietur, quae mentes et corda hominum, quibus traditur, contingat ».
6. De Ecclesia cum sacerdotio Christi consociata
Christus Dominus, novi et aeterni fœderis Pontifex, populum quem suo sanguine
acquisivit, cum perfecto suo sacerdotio (cf. Hebr 7,20-22 et 26-28; 10,14
et 21) consociare et configurare voluit. Donavit ergo Ecclesiam suam
participatione sacerdotii sui, nempe sacerdotio communi fidelium et sacerdotio
ministeriali seu hierarchico, quae, etsi non tantum gradu sed essentia
differunt, mutuo tamen in Ecclesiae communione ordinantur.
Commune fidelium sacerdotium, quod iure etiam regale appellatur (cf. 1 Petr
2,9; Apoc 1,6; 5,9 s.), quia per ipsum christifideles, ut membra populi
messianici, cum Rege suo caelesti coniunguntur, confertur sacramento baptismi.
Hoc sacramento fideles « in Ecclesia incorporati, ad cultum religionis
christianae... deputantur », per signum inamissibile, characterem appellatum, et
ipsi « in filios Dei regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt,
coram hominibus profiteri tenentur ». Qui igitur baptismo sunt
renati, « vi regalis sui sacerdotii, in oblationem Eucharistiae concurrunt,
illudque in sacramentis suscipiendis, in oratione et gratiarum actione,
testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa caritate exercent ».
Praeterea Christus, Ecclesiae, sui mystici corporis Caput, ministros sui
sacerdotii, qui personam eius in Ecclesia gererent, constituit
Apostolos suos et, per eos, successores eorum Episcopos, qui susceptum hoc
sanctum ministerium, subordinato gradu, Presbyteris quoque legitime tradiderunt.
Sic in Ecclesia orta est apostolica sacerdotii ministerialis successio ad
gloriam Dei et in servitium Populi eius totiusque familiae ad Deum convertendae.
Hoc sacerdotio Episcopi et Presbyteri « quodam modo in sinu Populi Dei
segregantur, non tamen ut separentur, sive ab eo, sive a quovis homine, sed ut
totaliter consecrentur operi ad quod Dominus eos assumit », operi
nempe sanctificandi, docendi et regendi, cuius exercitium hierarchica communione
pressius determinatur. In hoc multiformi opere indolem principii
et fundamenti habet non intermissa praedicatio Evangelii, indolem
vero culminis et fontis totius vitae christianae, sacrificium eucharisticum,
quod sacerdotes, personam Christi Capitis gerentes, ipsius et membrorum eius
corporis mystici nomine, in Spiritu Sancto offerunt Deo Patri;
quodque sacra cena integratur, qua christifideles, unum Christi corpus
participantes, unum corpus omnes efficiuntur (cf. 1 Cor 10,16 s.).
Ecclesia magis magisque scrutata est indolem sacerdotii ministerialis, quod, ab
aetate apostolica stabili modo sacro ritu collatum, in conspectu est (cf. 1
Tim 4,14; 2 Tim 1,6). Assistente igitur Spiritu Sancto, ipsa clarius
in dies perspexit Deum ei significare voluisse hunc ritum non tantum conferre
sacerdotibus augmentum gratiae ad ecclesiastica munia sancte obeunda, sed etiam
inamissibilem Christi obsignationem, seu characterem, quo ad sua munera
deputarentur, idonea potestate ditati, e suprema Christi potestate derivata.
Permanens autem existentia huius characteris, cuius naturam theologi aliter
atque aliter explicant, a Concilio Florentino tradita est et a
Concilio Tridentino in duobus decretis confirmata. Recens vero
Concilium Vaticanum II non semel eam memoravit, et secundus
Generalis Cœtus Synodi Episcoporum iure notavit ad doctrinam fidei pertinere
existentiam characteris sacerdotalis per totam vitam permanentis.
Haec stabilis characteris sacerdotalis existentia a fidelibus agnoscenda est
atque ad ipsam attendere oportet, ut recte iudicetur de natura sacerdotalis
ministerii et de congruis eius exercitii modis.
Sacrae autem Traditioni et pluribus Magisterii documentis inhaerens, Concilium
Vaticanum II de potestate, quae sacerdotii ministerialis est propria, haec
docuit: « Si quilibet credentes baptizare potest, sacerdotis tamen est
aedificationem Corporis sacrificio eucharistico perficere »;
atque: « Idem vero Dominus, inter fideles, ut in unum coalescerent corpus in quo
"omnia membra non eundem actum habent" (Rom 12,4), quosdam instituit
ministros qui, in societate fidelium, sacra Ordinis potestate pollerent
Sacrificium offerendi et peccata remittendi ». Haud dissimili modo
secundus Generalis Cœtus Synodi Episcoporum iure asseruit solum sacerdotem
valere in personam Christi agere ad praesidendum sacrificali convivio idque
perficiendum, in quo Populus Dei oblationi Christi consociatur.
Praetermissis nunc quaestionibus de singulorum sacramentorum ministris, e Sacrae
Traditionis et Sacri Magisterii testificatione constat christifideles qui,
ordinatione sacerdotali non suscepta, proprio ausu munus sibi sumant
eucharistiam conficiendi, id non solum prorsus illicite, sed etiam invalide
tentare. Huiusmodi autem abusus, sicubi irrepserint, a Pastoribus Ecclesiae reprimendos
esse patet.
* * *
Praesens Declaratio neque spectavit neque spectare debebat, ut investigatione de
fundamentis nostrae fidei comprobaret divinam Revelationem commissam esse
Ecclesiae, per quam deinceps incorrupte in mundo servaretur. Sed hoc dogma, a
quo fides catholica exordium sumit, in memoriam revocatum est una cum aliis
veritatibus ad mysterium Ecclesiae pertinentibus, ut in hodierna mentium
perturbatione clare appareat quaenam sit fides doctrinaque christifidelibus
amplectenda.
Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei gaudet quod magno studio theologi mysterium
Ecclesiae magis magisque explorant. Agnoscit quoque eos in opera sua pluries
incidere in quaestiones, quae tantum inquisitionibus sese mutuo complentibus
variisque tentaminibus et coniecturis dilucidari possint. Attamen iusta
theologorum libertas contineri semper debet verbo Dei, prout in Ecclesia
fideliter servatum et expositum est et a vivo Magisterio Pastorum, imprimisque
Pastoris universi Populi Dei, docetur et explicatur.
Eadem Sacra Congregatio praesentem Declarationem concredit diligenti curae
Sacrorum Antistitum eorumque omnium, qui officium quadam ratione participant
tutandi patrimonium veritatis, a Christo et Apostolis commissum Ecclesiae. Ipsa
tandem suam Declarationem fidenter dirigit ad Christifideles ac speciatim,
propter grave munus quo in Ecclesia funguntur, ad sacerdotes et ad theologos, ut
omnes in fide sint unanimes et cum Ecclesia sincere sentiant.
Declarationem hanc circa catholicam doctrinam de Ecclesia contra nonnullos
errores hodiernos tuendam Summus Pontifex Paulus div. Prov. Pp. VI, in Audientia
concessa infrascripto Praefecto Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, die 11
mensis maii a. 1973, ratam habuit, confirmavit atque evulgari iussit.
Datum Romae, ex aedibus S. Congr. pro Doctrina Fidei, die XXIV mensis iunii, in
festo Sancti Ioannis Baptistae, a. D. MCMLXXIII.
+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus
+ Hieronymus Hamer, Archiepiscopus tit. Lorensis,
a Secretis
* AAS 65 (1973), 396-408.
|