The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECRETUM DE SEPULTURA ECCLESIASTICA *

 

Patres Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei in Plenariis Comitiis dierum 14-15 novembris 1972 de sepultura ecclesiastica decreverunt: ne prohibeantur exsequiae peccatoribus manifestis, si ante mortem aliqua signa dederint pœnitentiae et absit publicum aliorum fidelium scandalum.

Sanctissimus Dominus Noster Paulus Papa VI in Audientia die 17 novembris 1972 infrascripto Praefecto impertita praedictam Patrum decisionem, abrogando quatenus opus est can. 1240 par. 1 et contrariis quibuslibet non obstantibus, ratam habuit, approbavit et publicari iussit.

Romae, die 20 Septembris 1973.

 

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Hieronymus Hamer, Archiepiscopus tit. Lorensis,
a Secretis


*AAS 65 (1973), 500.

 

top