The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

INSTRUCTIO PRO SOLUTIONE MATRIMONII
IN FAVOREM FIDEI *

 

Ut notum est, haec S. Congregatio quaestionem de solutione matrimonii in favorem Fidei diutius tractavit atque studuit.

Nunc demum, re diligenter investigata, SS.mus D. N. Paulus Papa VI dignatus est approbare has novas normas quibus enuntiantur condiciones pro concessione solutionis matrimonii in favorem Fidei sive pars oratrix baptizetur aut convertatur, sive non.

I. Ut solutio valide concedatur tres sine quibus non requiruntur condiciones:

a) carentia baptismatis in alterutro coniuge perdurante toto vitae coniugalis tempore;

b) non usus matrimonii post baptismum forte susceptum a parte quae baptizata non erat;

c) ut persona non baptizata extra Ecclesiam catholicam libertatem facultatemque parti catholicae relinquat profitendi propriam religionem atque catholice baptizandi educandique filios: quae condicio, cautionis forma, in tuto ponenda est.

II. Requiritur praeterea:

1. Ut nulla detur possibilitas restaurandi vitam coniugalem, manente dissidio radicali et insanabili.

2. Ut a concessione gratiae absit publici scandali periculum, vel gravis admirationis.

3. Ut pars oratrix causa culpabilis non exstiterit naufragii matrimonii legitimi, et pars catholica, quacum contrahendum vel convalidandum sit novum coniugium, separationem coniugum ex propria culpa ipsa non provocaverit.

4. Ut altera pars prioris coniugii interpelletur, si potis sit, neque rationabiliter sese opponat.

5. Ut prolem ex priore coniugio forte susceptam religiose instituendam, pars quae petit dissolutionem, curet.

6. Ut aeque, secundum leges iustitiae, coniugi relicto et proli forte susceptae, provideatur.

7. Ut pars catholica cum qua novum matrimonium ineundum sit, iuxta baptismatis promissiones vivat et novae familiae consulat.

8. Ut cum agitur de catechumeno, quocum contrahendum sit, certitudo moralis habeatur de baptismate proxime recipiendo, si exspectari (quod suadendum est) ipse baptismus non poterit.

III. Solutio facilius conceditur ubi serio de valore ipsius matrimonii ex alio capite dubitatur.

IV. Solvi quoque potest matrimonium inter partem catholicam et partem non baptizatam cum dispensatione ab impedimento disparitatis cultus initum, dummodo verificentur condiciones statutae in nn. II et III, et constet partem catholicam, ob peculiaria regionis adiuncta, praesertim ob exiguum in regione numerum catholicorum, vitare non potuisse matrimonium atque in eodem vitam catholicae religioni congruam ducere non potuisse. Praeterea necesse est ut haec S. Congregatio edoceatur de publicitate celebrati matrimonii.

V. Solutio matrimonii legitimi initi cum dispensatione ab impedimento disparitatis cultus non conceditur parti catholicae petenti, ad ineundas novas nuptias cum non baptizato qui non se convertit.

VI. Non conceditur solutio a matrimonio legitimo quod contractum vel convalidatum sit post obtentam dissolutionem a priore legitimo matrimonio.

Ut hae condiciones rite adimpleantur novae normae procedurales confectae sunt, iuxta quas omnes futuri processus instruendi sunt. Quas normas praesenti instructioni adnectimus.

Quibus novis normis statutis, priores normae quae ad horum processuum instructionem latae fuerant, penitus abrogantur.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Hieronymus Hamer,
a Secretis


* Documenta, 65-66.

 

top