The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

DECRETUM
DE MISSA PUBLICE CELEBRANDA
IN ECCLESIA CATHOLICA
PRO ALIIS CHRISTIANIS DEFUNCTIS
*

 

Accidit in diversis regionibus ut a ministris catholicis petantur missarum celebrationes in suffragium defunctorum qui baptizati fuerunt in aliis Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus, tunc praesertim, cum defuncti religionem catholicam speciali devotione et honore prosecuti fuerunt, vel cum munera publica in servitium totius communitatis civilis gesserunt.

Ad missas privatas quod attinet, nulla, uti notum est, habetur difficultas, ut pro his personis defunctis celebrentur; e contrario, multiplici ex titulo, v. g. pietatis, amicitiae, grati animi etc. possunt commendari, nullo vetito obsistente.

Quoad publicas autem missarum celebrationes vigens disciplina statuit ne celebrentur pro his, qui extra plenam communionem Ecclesiae catholicae supremum diem obierint (cfr. Can. 1241, coll. 1240, par. 1, 1o).

Mutatis hodie condicionibus religiosis et socialibus, quae supradictam disciplinam suadebant, diversis ex regionibus ab hac Sacra Congregatione quaesitum est, utrum certis in casibus etiam missa publica pro his defunctis celebrari possit.

Ad rem quod attinet, Patres S. Congregationis pro Doctrina Fidei, in Congregatione Ordinaria diei 9 Iunii 1976, omnibus rite perpensis, hoc tulerunt decretum:

I. Vigens disciplina quoad celebrationes missarum publicarum in suffragium aliorum christianorum in posterum quoque pro norma generali retinenda est; idque etiam propter considerationem debitam conscientiae talium defunctorum, qui fidem catholicam non fuerunt plene professi.

II. Huic autem normae generali derogari potest, usque ad promulgationem novi Codicis, quoties sequentes condiciones simul verificentur:

1) Publica missarum celebratio a familiaribus, amicis, vel subditis defuncti ex genuino motivo religioso expresse petatur.

2) Iudicio Ordinarii absit scandalum fidelium.

Quae duae supradictae condiciones facilius verificari possunt si de fratribus agitur Ecclesiarum Orientalium, quibuscum arctior, quamvis non plena, communio in rebus fidei exsistit.

III. Hisce in casibus missa publica celebrari potest, ea tamen condicione, ut defuncti nomen in prece eucharistica non commemoretur, quae quidem commemoratio plenam communionem cum Ecclesia catholica praesupponit.

Quodsi cum fidelibus catholicis in celebratione missarum participantibus praesentes adsint alii christiani, ad communicationem in sacris quod attinet, normae a Concilio Vaticano II (Decr. de Eccl. Orient. Cath. Orientalium Ecclesiarum, nn. 26-29; AAS [1965], 84-85; Decr. de Œcumenismo Unitatis redintegratio, n. 8; ibid. 57 [1965], 98) et a Sancta Sede (cf. Directorium de re œcumenica, nn. 40-42 et nn. 55-56, in AAS 59 [1967], 589 et 590- 591; Instructio de peculiaribus casibus admittendi alios christianos ad communionem eucharisticam in Ecclesia Catholica, nn. 5-6; ibid. 64 [1972], 523- 525) hac in materia latae, quam fidelissime observentur.

Summus Pontifex Paulus Pp. VI, in audientia infrascripto Cardinali Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei Praefecto, die 11 Iunii concessa, derogando quatenus opus sit can. 809 (simul cum can. 2262, par. 2, n. 2 et 1241), contrariis quibuslibet non obstantibus, praedictam Patrum decisionem ratam habuit, adprobavit et promulgari iussit.

Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 11 Iunii 1976.

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer O.P., Archiep. tit. Lorien.,
a Secretis
 


* AAS 68 (1976), 621-622.

                

top