|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
DECRETUM
CIRCA IMPOTENTIAM QUAE MATRIMONIUM DIRIMIT *
Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei semper retinuit a matrimonio non esse
impediendos eos qui vasectomiam passi sunt aliosque in similibus condicionibus
versantes eo quod non certo constaret de eorum impotentia.
Iam vero, inspecta tali praxi et post iterata studia ab hac Sacra Congregatione
necnon a Commissione Codici Iuris Canonici recognoscendo peracta, Em.mi ac
Rev.mi Patres huius S. Congregationis, in consessu plenario feriae IV, die 11
maii 1977 habito, propositis Sibi dubiis, quae sequuntur, respondendum
decreverunt:
1. Utrum impotentia, quae matrimonium dirimit, consistat in incapacitate,
antecedenti quidem et perpetua, sive absoluta sive relativa, perficiendi copulam
coniugalem.
2. Quatenus affirmative, utrum ad copulam coniugalem requiratur necessario
eiaculatio seminis in testiculis elaborati.
Ad primum: Affirmative; ad secundum: Negative.
Et in Audientia, feria VI, die 13 eiusdem mensis et anni, Summus Pontifex
div. Prov. Paulus Pp. VI infrascripto Praefecto huius S. Congregationis
concessa, praefatum decretum adprobavit ac publici iuris fieri iussit.
Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 13 maii
1977.
+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus
+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiepiscopus tit. Loriensis,
a Secretis
* AAS 69 (1977), 426.
|