The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

NORMAE DE MODO PROCEDENDI IN DIUDICANDIS
PRAESUMPTIS APPARITIONIBUS AC REVELATIONIBUS

NOTA PRAEVIA

 

De origine necnon charactere harum normarum

In Congregatione Plenaria Annuali mense Novembri 1974 habita, Patres huius S. Congregationis examinaverunt problemata e praesumptis apparitionibus necnon revelationibus cum eis frequenter connexis provenientia, et ad sequentes devenerunt conclusiones:

1. Hodie magis quam tempore praeterito ope mediorum informationis («mass media») notitiae de his apparitionibus celeriter diffunduntur inter fideles; praeterea facilitas mutationis locorum frequentiores peregrinationes fovet, ita ut Auctoritas ecclesiastica de hac re cito decernere debeat.

2. Altera ex parte, ob modum cogitandi tempori hodierno proprium necnon ob exigentias scientiae et indaginis criticae, difficilius ac fere impossibile evadit ut cum debita celeritate feratur id iudicium, quo in praeterito concludebantur inquisitiones hac in re («constat de supernaturalitate, non constat de supernaturalitate») et Ordinariis possibilitas praebebatur permittendi vel prohibendi cultum publicum aliasve formas devotionis fidelium.

Quibus de causis, ut devotio fidelium, occasione factorum huius generis, plena servata communione cum Ecclesia sese manifestare possit, atque fructus ferre, e quibus ipsa Ecclesia in futuro veram naturam factorum dignoscere queat, Patres existimaverunt sequentem praxim hac in materia promovendam esse.

Cum certior facta fuerit Auctoritas ecclesiastica de aliqua praesumpta apparitione vel revelatione, erit ipsius munus:

a) in primis iudicare de facto iuxta Criteria positiva et negativa (cf. infra, n. I);

b) deinde, si hoc examen favorabilem exitum habuerit, permittere aliquas manifestationes publicas cultus vel devotionis simulque super eas magna cum prudentia invigilare (quod aequivalet formulae «pro nunc nihil obstare»);

c) denique sub luce temporis elapsi et experientiae (speciatim ubertatis fructuum spiritualium e nova devotione provenientium), si casus ferat, iudicium de veritate et supernaturalitate ferre.

 

I - Criteria ad iudicandum, saltem cum probabilitate,
de charactere praesumptarum apparitionum vel revelationum

A) Criteria positiva:

a) Certitudo moralis vel saltem magna probabilitas de existentia facti, ope gravis indagationis acquisita,

b) Circumstantiae particulares existentiam et naturam facti respicientes, id est:

1. qualitates personales subiecti vel subiectorum (praesertim aequilibrium psychicum, honestas et rectitudo vitae moralis, sinceritas et docilitas habitualis erga auctoritatem ecclesiasticam, capacitas ad regimen normale vitae fidei redeundi, etc.);

2. ad revelationem quod attinet, doctrina theologica et spiritualis vera et ab errore immunis;

3. sana devotio et fructus spirituales uberes et constantes (v. g. spiritus orationis, conversiones, testimonia caritatis, etc.).

B) Criteria negativa:

a) Error manifestus circa factum.

b) Errores doctrinales qui Ipsi Deo vel B. M. V. vel alicui Sancto sese manifestanti attribuuntur habita tamen ratione possibilitatis pro subiecto addendi – etiam inconscio modo – revelationi vere supernaturali elementa mere humana, immo aliquem errorem in ordine naturali (cf. S. Ignatius, Exercit. n. 336).

c) Evidens quaestus lucri cum ipso facto arcte connexus.

d) Actus graviter immorales tempore vel occasione ipsius facti a subiecto necnon ab eius asseclis commissi.

e) Morbi psychici vel tendentiae psychopaticae in subiecto, quae in ipsum factum praesumptum supernaturale influxum certo exercuerunt, vel psychosis aut hysterismus collectivus, aliave eiusdem generis.

Animadvertendum est haec Criteria, sive positiva sive negativa, indicativa non autem taxativa esse, et cumulative seu cum aliqua ad invicem convergentia adhibenda esse.

 

II – De modo sese gerendi competentis Auctoritatis ecclesiasticae

1. Cum occasione facti praesumpti supernaturalis, cultus vel aliquadevotio ex parte fidelium quasi sponte incipiat, ecclesiasticae Auctoritati competenti grave munus incumbit sine mora sese informandi atque diligenter invigilandi.

2. Fidelibus legitime petentibus (id est in communione cum Pastoribus atque spiritu sectario non impulsis), intervenire potest Auctoritas ecclesiastica competens ad permittendas et promovendas aliquas formas cultus et devotionis, si iuxta Criteria, de quibus supra, nihil eas impediat. Cavendum tamen est ne fideles hanc agendi rationem ut approbationem supernaturalitatis facti ex parte Ecclesiae habeant (cf. Nota praevia, sub c).

3. Ratione sui muneris doctrinalis et pastoralis, Auctoritas competens motu proprio intervenire potest immo et debet in gravibus circumstantiis, exempli gratia ad abusus in exercitio cultus et devotionis corrigendos vel praecavendos, ad doctrinas erroneas damnandas, ad pericula falsi vel indecori mysticismi vitanda, etc.

4. In casibus dubiis, qui bonum Ecclesiae in discrimen minime ponunt, Auctoritas ecclesiastica competens ab omni iudicio et actione directa sese abstineat (etenim evenire etiam potest ut, lapsu temporis, factum sic dictum supernaturale in oblivionem veniat); attamen invigilare ne desinat, ita ut, si necesse fuerit, prompte ac prudenter intervenire possit.

 

III - De Auctoritate ad interveniendum competenti

1. Officium invigilandi vel interveniendi praeprimis competit Ordinario loci.

2. Conferentia Episcopalis regionalis vel nationalis intervenire potest:

a) si Ordinarius loci, postquam suam egerit partem, ad ipsam recurrat ad tutius rem diiudicandam;

b) si res ad ambitum nationalem aut regionalem iam pertineat, semper tamen praevio consensu Ordinarii loci.

3. Sedes Apostolica intervenire potest, petente sive ipso Ordinario, sive coetu qualificato fidelium, aut etiam directe ratione iurisdictionis universalis Summi Pontificis (cf. infra, n. IV).

 

IV - De interventu S. Congregationis pro Doctrina Fidei

1. a) Interventum S. Congregationis petere potest vel Ordinarius, postquam tamen ipse suam egerit partem, vel coetus qualificatus fidelium. In hoc altero casu cavendum est ne recursus ad S. Congregationem ob suspectas rationes fiat (cuiusmodi est v. g. cogere Ordinarium ad suas legitimas decisiones mutandas, confirmare aliquem coetum sectarium, etc.).

b) S. Congregationi proprium est motu proprio intervenire in casibus gravioribus, praesertim si res largiorem partem Ecclesiae afficiat, consulto semper Ordinario et, si casus ferat, etiam Conferentia episcopali.

2. S. Congregationis erit vel de agendi ratione Ordinarii decernere eamque approbare vel, quatenus possibile erit et conveniet, de re novum examen a studio per Ordinarium peracto distinctum instituere, sive per se ipsam sive per Commissionem specialem.

Praesentes Normae in Congregatione Plenaria huius S. Congregationis deliberatae, a Summo Pontifice P.P. Paulo VI, f.r., die 24 februarii 1978, approbatae sunt.

 

Romae, ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 25 februarii 1978.

 

Franciscus Card. Šeper
Praefectus

+ Hieronymus Hamer, O.P.
Secretarius

 

top