|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
DECLARATIO
CIRCA LIBRUM R.P. IACOBI POHIER:
« QUAND JE DIS DIEU » *
Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei munus suum promovendi atque tutandi
doctrinam fidei et morum in universa Ecclesia adimplens, iuxta propriam « Agendi
rationem » 1 examini subiecit librum R. P. Iacobi Pohier: Quand je
dis Dieu, in eoque affirmationes Revelationi et Magisterio Ecclesiae
manifeste non consentaneas deprehendit.
Exitus huiusmodi examinis per Superiorem Generalem significatus est auctori iam
die 21 Aprilis 1978 litteris, quibus ipse invitatus est ad suas opiniones
publice corrigendas necnon ad suam plenam adhaesionem doctrinae Ecclesiae
manifestandam. Iteratis huius Congregationis petitionibus auctor respondit,
clarificationes non sufficientes afferens; praeterea circa puncta quae ipsi
significata sunt, explicitam fidei Ecclesiae professionem non emisit.
Propterea S. Congregatio pro Doctrina Fidei nunc ad sequentia declaranda cogitur:
1) Inter errores manifestiores huius libri notanda est negatio veritatum quae
sequuntur: intentio Christi passioni suae valorem redemptivum et sacrificalem
attribuendi; resurrectio corporalis Christi necnon continuatio Ipsius tamquam
subiecti realis post consummatam existentiam historicam; vita post mortem,
resurrectio, vita aeterna cum Deo tamquam hominis vocatio; praesentia in Sacra
Scriptura verae doctrinae sensu obiectivo praeditae, quem fides in ipsa
percipere et Magisterium Ecclesiae Spiritu Sancto auxiliante, authentice
determinare potest.
2) Supradictis erroribus plures aliae adiunguntur et miscentur propositiones
periculosae, quippe quae tam ambiguae talisque naturae sint, ut in animis
fidelium incertitudinem circa fundamentales articulos fidei catholicae gignere
possint, cuiusmodi sunt: conceptus christianus Dei transcendentis; praesentia
realis Christi in Eucharistia uti a Concilio Tridentino et recenter a Paulo VI
in Littera encyclica « Mysterium Fidei » proposita est; munus specificum
sacerdotis in hac praesentia reali efficienda; exercitium infallibilitatis in
Ecclesia. Quod ad divinitatem Christi spectat auctor modo tam inusitato sese exprimit, ut
determinari nequeat, an ipse talem veritatem adhuc sensu catholico traditionali
profiteatur.
Hac Declaratione S. Congregatio pro Doctrina Fidei, bonum fidelium prae oculis
habens, gravitatem errorum hic denuntiatorum patefacit necnon impossibilitatem
eosdem considerandi tamquam opiniones quae liberae theologorum discussioni
relinquantur.
Hanc Declarationem in Conventu ordinario huius S. Congregationis deliberatam,
Summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II, in Audientia infrascripto Cardinali
Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 3 Aprilis
1979.
+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus
+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiep. tit. Loriensis,
Secretarius
* AAS 71 (1979), 446-447.
1 Cf. Nova agendi ratio in doctrinarum examine, AAS 63 (1971),
234-236.
|