|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
EPISTULA
AD VENERABILES PRAESULES
CONFERENTIARUM EPISCOPALIUM
DE QUIBUSDAM QUAESTIONIBUS
AD ESCHATOLOGIAM SPECTANTIBUS *
Recentiores episcoporum Synodi, quae evangelizationi atque catecheticae
institutioni operam dederunt, magis magisque persuasionem confirmaverunt de
necessitate perfectae fidelitatis servandae erga fundamentales fidei veritates,
nostris praesertim temporibus, quibus magnae humani consortii mutationes nec non
studia christianam fidem inserendi diversis populorum culturis iubent maiore
quam anteacta aetate nisu contendere, ut eadem fides facilius percipi atque
communicari queat. Haec altera necessitas, quae tantopere urgere animadvertitur, reapse quam
maximam postulat curam ut fidei verus sensus atque integritas in tuto ponantur.
Quapropter ii, ad quos res pertinet, summopere attentos se praebere debent ad ea
omnia quae in communem fidelium conscientiam inducere possint lentam
corruptionem et progredientem dissolutionem alicuius elementi Symboli
baptismalis, quod necessarium est ad cohaerentiam fidei quodque indissolubili
nexu coniungitur cum quibusdam magni momenti usibus in vita Ecclesiae receptis.
In unum sane ex his elementis nobis necessarium et urgens visum est mentem
convertere eorum, quibus Deus munus commisit fidei promovendae atque tutandae,
ut pericula praecaveantur, quae eandem fidem in animo fidelium in discrimen
adducere possint.
Agitur de eo Symboli articulo qui vitam aeternam respicit ac proinde, generatim,
ea quae post mortem futura sunt. In hac doctrina proponenda fas non est aliquid
detrahi, neque imperfectam aut incertam agendi rationem adhiberi absque fidei ac
salutis fidelium periculo.
* * *
Neminem fugit momentum huius postremi articuli Symboli baptismalis: per ipsum
enim terminus ac finis exprimuntur consilii Dei, cuius iter in Symbolo
describitur. Si resurrectio non datur, tota corruit fidei structura, ut Sanctus Paulus tam
firmiter asseverat (cf. 1 Cor 15). Nisi apud christianos certo constet
quid verbis « vita aeterna » contineatur, Evangelii promissiones, creationis
Redemptionisque significatio evanescunt, ac vel ipsa terrena vita omni spe
prorsus destitui dicenda est (cf. Hebr 11,1).
Nunc autem quomodo angustiae atque anxietates ignorari possunt, quibus multi
circa hanc quaestionem vexantur? Quis non videt dubium in animos sensim ac
penitus insinuari? Etiamsi feliciter contingat, quod plerumque fit, ut
christianus homo nondum ad dubium positivum pervenerit, haud raro is abstinet a
sorte cogitanda post mortem futura eo quod incipit animo persentire quaestiones,
quibus sibi respondendum esse pavet. Num quidquam exstat post mortem? Ex nobis vita functis num aliquid superest?
Fortasse nihil nos exspectat?
Cuius quidem rei causa partim in vi reponenda est, quam praeter voluntatem in
animos habent theologicae controversiae hodie passim publice agitatae, quarum
neque exactum obiectum neque pondus maior pars fidelium percipere valet. Ac
revera in disceptationem vocari animae exsistentiam animadvertitur ac
significationem vitae post mortem, itemque quaeritur quid inter christiani
hominis mortem et universalem resurrectionem intercedat. Quibus omnibus
christifideles perturbantur, cum usitatum suum loquendi modum ac notiones sibi
familiares iam nequeant agnoscere.
Profecto hic non agitur de coarctanda aut prorsus impedienda investigatione
theologica, qua Ecclesiae fides indiget cuiusque studia oportet in suum usum
convertat; attamen id nullo modo praetermitti sinit officium tempestivo tempore
in tuto ponendi fidem christianorum circa ea capita, quae in dubium vocantur.
Cuius duplicis difficilisque officii naturam atque varios aspectus, in gravibus
hisce rerum adiunctis, nobis in animo est summatim revocare.
* * *
In primis necesse est ut ii, qui docendi munere funguntur, plane ea discernant
quae Ecclesia ad essentiam fidei pertinere iudicat; ipsa theologica investigatio
nihil aliud spectare debet, nisi eadem altius perscrutari atque explicare.
Sacra autem haec Congregatio, cuius est doctrinam fidei promovere ac tutari, hic
sibi proponit ea recolere quae Ecclesia, nomine Christi, docet, praesertim, quae
inter christiani hominis mortem et resurrectionem universalem intercedunt.
1) Ecclesia credit (cf. Symbolum Apostolorum) mortuorum resurrectionem.
2) Ecclesia hanc resurrectionem ita intellegit ut ad totum hominem
referatur; haec autem pro electis nihil aliud est quam ipsius Resurrectionis
Christi ad homines extensio.
3) Ecclesia affirmat continuationem et subsistentiam, post mortem, elementi
spiritualis conscientia et voluntate praediti, ita ut ipsum « ego humanum »,
interim tamen complemento sui corporis carens, subsistat. Ad huiusmodi elementum
designandum Ecclesia utitur voce « anima », quae Sacrarum Scripturarum et
Traditionis usu recepta est. Quamquam non ignorat in Scripturis Sacris huic voci
diversas subici significationes, nihilominus ipsa censet nullam validam rationem
adesse, cur vox reiciatur, ac iudicat praeterea prorsus necessarium esse verbale
instrumentum ad christianorum fidem sustinendam.
4) Ecclesia excludit quoslibet cogitandi aut dicendi modos, quibus absurda fiant
vel intellegi nequeant eius precatio, funebres ritus, cultus mortuorum: quae
omnia, quoad suam substantiam, locos theologicos constituunt.
5) Ecclesia, secundum Sacras Scripturas, exspectat « gloriosam manifestationem
Domini nostri Iesu Christi » (Dei Verbum, I, 4), quam tamen distinctam et
dilatam credit, respectu habito hominum condicionis statim post mortem.
6) Ecclesia, in sua doctrina proponenda de sorte hominis post mortem, excludit
quamlibet explicationem, qua prorsus evanesceret significatio Virginis Mariae
Assumptionis circa id quod ad ipsam unice pertinet; hoc scilicet sensu, quod
corporea Virginis glorificatio eam glorificationem anticipat, quae ceteris
omnibus electis destinatur.
7) Ecclesia, Novo Testamento ac Traditioni fideliter adhaerens, credit
beatitudinem iustorum, qui aliquando cum Christo erunt. Item ipsa credit pœna
aeterna plectendum fore peccatorem, qui Dei visione privabitur, nec non huius
pœnae repercussionem in totum ipsius peccatoris « esse ». Ad electos autem quod
attinet, credit etiam haberi posse purificationem visioni Dei praeviam, quae
tamen prorsus diversa est a damnatorum pœna. Id Ecclesia intellegit, cum de
Inferno ac de Purgatorio loquitur.
Cum autem agitur de hominis condicione post mortem, peculiari modo cavendum est
a repraesentationibus, quae mentis fictione et arbitrio unice nituntur:
huiusmodi enim immoderatio haud modica causa est difficultatum, in quas saepe
christiana fides incurrit. Attamen imaginibus, quarum usus apud Sacras
Scripturas invenitur, reverentia praestanda est. Necessarium est arcanum earum
sensum percipere, remoto periculo eas nimis extenuandi, cum hoc saepe inanes
reddat realitates, quae per has imagines indicantur.
Nec Scripturae Sacrae nec theologi satis luminum suppeditant ad futuram vitam
post mortem rite describendam. Christifideles haec duo essentialia capita
firmiter tenere debent: ex una parte credant oportet fundamentalem
continuationem quae, virtute Spiritus Sancti, inter praesentem vitam in Christo
et futuram vitam intercedit (nam caritas est lex Regni Dei, atque ipsa nostra in
terris caritate metienda erit nostra in caelis divinae gloriae participatio); ex
altera vero parte probe noscere debent rationes praesentis vitae et futurae
valde inter se differre, nam œconomiae fidei succedit œconomia plenae lucis, ac
nos cum Christo erimus et « Deum videbimus » (cf. 1 Io 3,2); quibus in
promissionibus ac mirandis mysteriis essentialiter spes nostra consistit. Quod
si nostra imaginandi vis eo accedere non valet, illuc cor nostrum sponte sua ac
penitus pervenit.
* * *
Hisce doctrinae capitibus in mentem revocatis, nunc liceat praecipuas partes
pastoralis muneris illustrare, quod in praesentibus temporum adiunctis
absolvendum est, secundum normas christianae prudentiae.
Difficultates cum his quaestionibus conexae gravia officia imponunt theologis,
quorum munus necessarium sane est. Ad eos igitur iure merito spectat nostrum
incitamentum nec non illud libertatis spatium, quod ipsorum methodi legitime
requirunt. Ad nos quod attinet, necessarium utcumque est in mentem christianorum
incessanter revocare doctrinam Ecclesiae, quae fundamentum constituit tum
christianae vitae, tum doctorum virorum investigationum. Necessarium quoque est
operam dare, ut theologi nostrarum pastoralium sollicitudinum participes fiant,
hoc quidem proposito, ne eorum studia investigationesque temere proferantur
inter fideles, qui, si alias umquam, hodie potissimum fidei periculis sunt
obnoxii.
Postrema Synodus manifesto in lumine posuit sedulam attentionem, qua Episcopi
essentialia catecheseos capita consideraverunt, prae oculis habito
christifidelium bono: quae capita bene perspecta habeant oportet omnes, quibus
munus ea tradendi est concreditum. Nostrum igitur est auxilia praebere, quorum
ope ipsi firmissime haerere valeant in iis quae ad doctrinae essentiam pertinent,
simulque vigiles se gerant, ne contingat ut pueriles repraesentationes vel ad
arbitrium fictae pro veritatibus fidei habeantur.
Assidua ac strenua vigilantia per doctrinalem Commissionem diœcesanam vel
nationalem exercenda est in scripta, quae evulgantur, non solum ut tempestivo
tempore fideles praecaveantur ab operibus minus tutis quoad doctrinam, verum
etiam ac potius ut ipsis scripta innotescant, quae ad eorum fidem alendam
fulciendamque apta videantur. De munere agitur arduo et magni momenti, quod
tamen instanter urget, sive ob tam latam diffusionem scriptorum typis editorum,
sive ob illam officiorum « decentralizationem », uti aiunt, quam rerum adiuncta
necessario requirunt et Concilii Œcumenici Patres voluerunt.
Has Litteras in Conventu ordinario huius S. Congregationis deliberatas,
Summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II in Audientia infrascripto Cardinali
Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 17 Maii 1979.
+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus
+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiepiscopus tit. Loriensis,
a Secretis
* AAS 71 (1979), 939-943.
|