The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

 

DECLARATIO
DE QUIBUSDAM CAPITIBUS DOCTRINAE THEOLOGICAE
PROFESSORIS IOANNIS KÜNG
*

 

Christi Ecclesia a Deo mandatum accepit fidei depositum custodiendi atque tutandi, ut fidelium universitas, sub ductu Sacri Magisterii, quo in Ecclesia ipsius Christi Magistri persona geritur, semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaereat, recto iudicio in eam profundius penetret eamque in vita plenius applicet.1

Ecclesiae autem Magisterium ad illud grave officium sibi soli concreditum 2 explendum, opera utitur theologorum maxime eorum qui in Ecclesia docendi munus ab auctoritate susceperunt, magistri veritatis et ipsi quodammodo ideo effecti. In sua investigatione theologi, non aliter ac ceterarum scientiarum cultores, legitima libertate scientifica gaudent, intra tamen limites methodi sacrae theologiae, nitentes ut modo sibi proprio idem ac ipsius Magisterii propositum assequi queant, « nempe sacrum Revelationis depositum custodire, altius usque introspicere, exponere, docere, defendere: hoc est, Ecclesiae humanique generis vitam lumine divinae veritatis collustrare ».3

Oportet igitur ut in doctrina catholica, investiganda et docenda fidelitas erga Ecclesiae Magisterium semper eluceat, cum nemini liceat theologiam tractare nonnisi coniunctim cum munere veritatem docendi quod Ecclesiae ipsi incumbit.4 Qua deficiente fidelitate, iniuria etiam cunctis infertur fidelibus, qui, cum fidem profiteri teneantur quam a Deo per Ecclesiam acceperunt, sacro iure fruuntur verbum Dei intaminatum accipiendi, ideoque ut errores sibi impendentes vigilanter arceantur exspectant.5

Itaque si accidat quod aliquis sacrarum disciplinarum magister proprium iudicium, non autem sensum Ecclesiae, uti normam veritatis eligat atque diffundat ac, non obstantibus omnibus caritatis officiis erga ipsum adhibitis, in suo sensu perseveret, ipsa probitas postulat ut Ecclesia huiusmodi agendi rationem patefaciat, atque statuat eum amplius vi missionis ab Ipsa acceptae docere non posse.6

Haec missio canonica etenim mutuae fiduciae est testimonium: fiduciae nempe competentis auctoritatis Ecclesiae erga theologum qui proprio in munere investigandi atque docendi tamquam theologum catholicum sese gerit, necnon fiduciae ipsius theologi erga Ecclesiam eiusque integram doctrinam, cuius mandato operam suam absolvit.

* * *

Cum aliqua scripta Professoris Ioannis Küng, Presbyteri, permultis in nationibus diffusa, eiusque doctrina conturbationum in animis fidelium causa sint, Episcopi Germaniae et ipsa Congregatio pro Doctrina Fidei, communi proposito pluries ipsi consilia monitionesque significaverunt, ut eum ad laborem suum theologicum in plena communione cum authentico Magisterio Ecclesiae explendum adducerent.

Hoc in spiritu Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei munus suum doctrinam fidei et morum in universa Ecclesia promovendi ac tutandi adimplens,7 publico documento die 15 mensis Februarii a. 1975 dato, declaravit nonnullas opiniones Professoris Ioannis Küng doctrinae Ecclesiae catholicae, ab omnibus fidelibus tenendae, diverso gradu opponi. Inter quas illas praesertim notavit, utpote maioris momenti, quae ad dogma fidei de infallibilitate in Ecclesia spectant necnon ad munus authentice interpretandi unum verbi Dei sacrum depositum soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum, ac denique ad Eucharistiam valide conficiendam.

Insimul haec Sacra Congregatio eundem Professorem monuit ne tales sententias docere pergeret, interea exspectans ut ipse in harmoniam cum doctrina Magisterii authentici opiniones proprias adduceret.8

Ipse vero in praefatis sententiis nihil hucusque immutavit.

Quod quidem speciali modo constat relate ad opinionem quae ipsum dogma de infallibilitate in Ecclesia in dubium saltem ponit vel reducit ad quandam fundamentalem Ecclesiae indefectibilitatem in veritate, cum possibilitate errandi in sententiis quas Ecclesiae Magisterium definitive tenendas docet. Hac in re Ioannes Küng minime sese doctrinae Magisterii conformavit, immo opinionem suam expressius recenter denuo proposuit (nominatim in scriptis suis Kirche-gehalten in der Wahrheit?, Benziger Verlag 1979, necnon Zum Geleit operi A. B. Hasler cui titulus Wie der Papst unfehlbar wurde, Piper Verlag 1979), etsi Sacra haec Congregatio eandem doctrinae a Concilio Vaticano I definitae et a Concilio Vaticano II confirmatae contradicere tunc edixerit.

Insuper huiusmodi opinionis consequentiae, praesertim contemptus Magisterii Ecclesiae, in aliis etiam ab illo editis operibus deprehenduntur, in damnum utique nonnullorum catholicae fidei capitum (v.g. ea quae ad Christum consubstantialem Patri et ad Beatam Mariam Virginem spectant), quippe quod sensus hisce tribuatur alius ab eo quem intellexit et intellegit Ecclesia.

Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei in praedicto documento anni 1975 ab ulteriori actione quoad superius allatas opiniones Professoris Küng pro tunc destitit, praesumendo ipsum ab illis recessurum esse. Cum autem haec praesumptio amplius iam non detur, haec Sacra Congregatio pro munere suo in praesens declarare cogitur Professorem Ioannem Küng in suis scriptis ab integra fidei catholicae veritate deficere, ideoque eundem nec uti theologum catholicum haberi neque qua talem munere docendi fungi posse.

Hanc Declarationem in Conventu ordinario huius Sacrae Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 15 Decembris a. 1979.

 

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiep. tit. Loriensis,
a Secretis

  

* AAS 72 (1980), 90-92.


1 Cf. Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, cap. IV «De fide et ratione», DS 3018; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 12.

2 Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, n. 10.

3 Paulus VI, Allocutio ad eos qui interfuerunt Congressui internationali de Theologia Concilii Vaticani II, 1 octobris 1966, AAS 58 (1966), 891.

4 Cf. Ioannes Paulus II, Const. apost. Sapientia christiana, art. 70, AAS 71 (1979), 493; Litt. Enc. Redemptor hominis, n. 19: Ibid., 308.

5 Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, nn. 11 et 25; Paulus VI, Adhort. apost. Quinque iam anni, AAS 63 (1971), 99s.

6 Cf. Const. apost. Sapientia christiana, tit. III, art. 27, pars 1, AAS 71 (1979), 483.

7 Cf. Motu proprio Integrae servandae, nn. 1, 3 et 4, AAS 57 (1965), 954.

8. Cf. AAS 67 (1975), 203-204.

         

top