|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
DECLARATIO DE EUTHANASIA
*
Iura et bona quae humanae personae inhaerent, magnum obtinent momentum in
quaestionibus quae apud nostrae aetatis homines agitantur. Ad rem quod attinet,
Concilium Œcumenicum Vaticanum II praecellentem personae humanae dignitatem,
peculiarique modo ius ipsius ad vitam, sollemniter confirmavit. Quapropter idem
Concilium denuntiavit crimina contra vitam, quorum in numero ponuntur « cuiusvis
generis homicidia, genocidia, abortus, euthanasia et ipsum voluntarium suicidium
» (Constitutio pastoralis Gaudium et Spes, n. 27).
Recentiore tempore S. Congregatio pro Doctrina Fidei in omnium Christifidelium
mentem doctrinam de abortu procurato revocavit. Nunc vero eadem S.
Congregatio opportunum ducit Ecclesiae doctrinam de euthanasia proponere.
Verum quidem est, hoc in doctrinae campo, ultimos Pontifices
principia exposuisse, quae vim suam integre servant; at medicae artis progressus
effecerunt ut in quaestione de euthanasia hisce ultimis annis novi aspectus in
medium proferrentur; qui quidem aspectus postulant ut novis dilucidationibus
proponantur, ad ethicas normas quod attinet.
In hominum societate, quae hodie est, cum saepe in discrimen vocentur ipsa
fundamentalia vitae humanae bona, fit ut mutatio civilis culturae vim habeat in
ipsam rationem mortem et dolorem aestimandi; animadvertendum etiam est auctam
esse medicae artis virtutem sanandi vitamque prorogandi quibusdam datis
condicionibus, quae quidem interdum nonnullas de re morali quaestiones gignunt.
Itaque homines, qui in tali rerum statu versantur, anxii sibi interrogationes
ponunt de extremae senectutis et mortis significatione. Ac proinde consentaneum
est, ut iidem quaestionem sibi ponant an ius habeant sibi vel suis procurandi «
dulcem mortem », quae breviores dolores reddere possit, quaeque ipsis videtur
hominis dignitati magis respondere.
Qua de re plures Conferentiae Episcopales Sacrae Congregationi pro Doctrina
Fidei quaestiones proposuerunt. Nunc autem haec Sacra Congregatio, postquam
circa varios euthanasiae aspectus peritorum sententiam iam quaesivit, in animo
habet hac Declaratione Episcoporum petitionibus respondere, quo ipsi facilius
fideles sibi creditos recte docere possint, idque habeant unde ad gravissimam
hanc causam publicae rei moderatoribus considerationis elementa praebeant.
Argumenta hoc in documento proposita ad eos in primis spectant, qui fidem et
spem suam reponunt in Christo, e cuius vita, morte et resurrectione
christianorum vita ac mors praesertim novam significationem acceperunt, iuxta S.
Pauli verba: « Sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur.
Sive ergo vivimus sive morimur, Domini sumus » (Rom 14,8; cf. Phil
1,20).
Ad eos autem quod attinet, qui alias religiones profitentur, horum plerique
nobiscum in id profecto consentient, quod scilicet fides in Deum Creatorem,
Providentem et vitae Dominum — si quidem eam ipsi participent — unicuique
personae humanae praecellentem dignitatem tribuit, eiusque reverentiam tuetur.
Sperandum est hanc Declarationem consensum adipisci posse etiam hominum bonae
voluntatis, qui etsi philosophicae doctrinae vel ideologiae diversitate inter se
discrepant, nihilominus de iuribus personae humanae vivam conscientiam ferunt.
Haec ipsa iura, alioquin, recentiorum annorum decursu, saepe proclamata sunt per
declarationes Conventuum Internationalium; cum autem hic agatur
de iuribus fundamentalibus cuiusvis humanae personae propriis, patet fas non
esse argumentis inniti ductis a pluralismo politico vel a libertate religiosa,
ut eorundem iurium vis universalis denegetur.
I. Vitae humanae valor
Vita humana est fundamentum omnium bonorum itemque necessarius fons et condicio
cuiusvis activitatis humanae necnon consortionis socialis. Quod si maxima pars
hominum vitam aestimant rem sacram esse, et fatentur neminem
eadem libere uti posse, christifideles tamen in ea quiddam praestantius cernere
valent, donum scilicet amoris Dei, quod conservare fructuosumque reddere debent.
Qua ex altera consideratione haec consectaria sequuntur:
1. Nemini attentare licet vitam alicuius hominis innocentis, quin sese opponat
amori Dei erga ipsum, quin fundamentale ius violet, quod nec amitti nec alienari
potest, ac proinde quin summae gravitatis crimen committat.
2. Omnis homo vitam secundum Dei consilium agere debet. Ea ipsi committitur
tamquam bonum quod iam hisce in terris fructus facere oportet, sed cuius plena
et absoluta perfectio in aeterna vita exspectanda erit.
3. Voluntaria mors igitur, seu suicidium, pariter ac homicidium nefas est; talis
enim hominis actio habenda est reiectio supremae Dei potestatis eiusque amoris
consilii. Suicidium, praeterea, saepe est etiam recusatio amoris erga seipsum,
negatio naturalis instinctus vivendi, fuga a iustitiae et caritatis officiis
quae debentur sive proximis, sive variis communitatibus, sive consortioni
hominum universae – quamvis interdum, ut omnes norunt, animi status contingant
quae culpam minuere aut etiam plene auferre possint.
A suicidio tamen plane distinguendum est illud vitae sacrificium, quo quis ob
excelsam causam, cuiusmodi est Dei honor, salus animarum, vel servitium pro
fratribus – vitam suam profundit aut in discrimen adducit (cf. Io 15,14).
II. Euthanasia
Ut autem quaestio de euthanasia rite tractetur, expedit in primis vocabulorum
significationem accurate explicare.
Etymologia spectata, euthanasia apud antiquos placidam mortem
significabat acerbis doloribus vacuam. Hodie amplius non attenditur ad hanc
originariam vocis significationem, sed potius ad quendam medicae artis
interventum, quo dolores infirmitatis vel supremi vitae agonis imminuuntur,
interdum etiam cum periculo vitam praemature auferendi. Denique hoc verbum
strictiore sensu accipitur, ita ut eius vis et notio sit: mortem inferre
miserationis causa, eo quidem proposito, ut extremi dolores radicitus
tollantur, vel ut pueris abnormibus, aegrotis insanabilibus aut mente captis
evitetur infelicis vitae prorogatio, fortasse ad plures annos, quae nimium grave
onus familiis vel societati imponere possit.
Necessarium igitur est ut plane pateat, quae notio huic voci in praesenti
documento tribuatur.
Nomine euthanasiae significatur actio vel omissio quae suapte natura vel
consilio mentis mortem affert, ut hoc modo omnis dolor removeatur. Euthanasia
igitur in voluntatis proposito et in procedendi rationibus, quae adhibentur,
continetur.
Iamvero, denuo firmiter declarandum est neminem nihilque ullo modo sinere
posse ut vivens humanum innocens occidatur, sive sit fetus vel embryon, sive
infans vel adultus, sive senex, sive morbo insanabili affectus, sive in mortis
agone constitutus. Praeterea nemini licet mortiferam hanc actionem petere sibi
aut alii, qui sit ipsius responsabilitati commissus, immo in eadem ne consentire
quidem potest explicite vel implicite. Nec auctoritas ulla potest eam legitime
iniungere vel permittere. Agitur enim de legis divinae violatione, de offensione
dignitatis personae humanae, de crimine contra vitam, de facinore in hominum
genus.
Fieri potest ut ob diuturnos ac vix tolerandos dolores, ob rationes in animi
affectibus innixas, vel ob alterius generis causas, aliqui ad persuasionem
adducantur se legitime posse mortem sibi petere aut aliis afferre. Quamquam
hisce in casibus hominis culpa imminui aut omnino deesse potest, nihilominus
error iudicii in quem conscientia, bona fide fortasse, incidit, naturam huius
actus mortiferi non mutat, qui per se repudiandus semper erit. Gravissime
aegrotantium implorationes, quandoque mortem invocantium, haud intellegendae
sunt quasi veram euthanasiae voluntatem significent; etenim fere semper agitur
de anxiis invocationibus auxilii et amoris. Praeter medicas curas, id quo
aegrotus indiget, est amor, est fervidus animi affectus humanus et
supernaturalis, quo proximi omnes, parentes et filii, medici et aegrotorum
ministri eum complecti possunt ac debent.
III. Doloris significatio apud christianos et analgesicorum remediorum
usus
Non semper mors advenit in miserabilibus condicionibus post vix tolerandorum
dolorum cruciatum. Neque necesse est ut casus omnino singulares prae oculis
habeamus. Plura enim eaque concordia testimonia opinari iubent naturam ipsam
consuluisse, ut leviores redderentur separationes illae in morte faciendae, quae,
si homini acciderent optima utenti valetudine, acerbae praeter modum ipsi
evaderent. Quo fit ut morbi diuturnitas, provecta senectus, solitudinis ac
derelictionis status eiusmodi inducant psychologicas condiciones, quae
acceptionem mortis faciliorem efficiant.
Nihilominus fatendum est mortem, quam saepe acerbi, diuturnique dolores
praecedunt aut comitantur, eventum exstare, qui naturaliter hominis animum
angore afficit.
Corporis dolor certe condicionis humanae pars est, quae vitari non potest;
ratione biologica spectata, is monitum praebet, cuius utilitas est indubia: at,
cum psychologicam hominis vitam attingat, eius vis saepe biologicam utilitatem
superat atque adeo augere potest, ut optabilis sit eius amotio, quoquo pacto
obtinenda.
Secundum christianam doctrinam, tamen, dolor praesertim in extremis vitae
momentis, proprium obtinet locum in salvifico Dei consilio; is enim est
participatio passionis Christi et coniunctio cum redemptionis sacrificio, quod
Ipse obtulit voluntati Patris obtemperans. Quare mirum non est si christiani
quidam cupiunt modice uti anaestheticis medicamentis, ita ut partem saltem
dolorum suorum voluntarie assumentes, per eos conscio modo cum doloribus Christi
cruci affixi sese coniungere valeant (cf. Mt 27,34).
Nihilominus a prudentia alienum est heroicam quandam agendi rationem tanquam
generalem normam imponere. E contrario humana et christiana prudentia pro
pluribus aegrotis suadet usum eorum medicamentorum quae apta sint ad leniendum
vel auferendum dolorem, etiamsi inde, ut secundarii effectus, torpor et imminuta
animi conscientia consequantur.
Quod autem ad eos attinet quibus deest facultas sensus suos exprimendi, recte
praesumi potest ipsos velle haec doloris lenimenta sumere, eademque sibi
ministrari secundum medicorum consilia.
At intensivus analgesicorum remediorum usus difficultatibus non caret, quia ad
eorum efficaciam servandam, ob assuetudinis phaenomenon, communiter portio
sumenda augeri debet. Iuvat hic commemorare quandam Pii XII declarationem, quae
adhuc integram vim suam retinet. Medicorum cœtui, qui hanc quaestionem
proposuerant: « Doloris et conscientiae sublatio ope narcoticorum medicamentorum
[...] iuxta religionem et disciplinae moralis normas potestne permitti medico et
aegroto (etiamsi mors immineat atque horum medicamentorum usus praevideatur
breviaturus esse vitam)? », Pontifex respondit: « Si alia subsidia desunt, et si
in hisce rerum adiunctis id minime impedit quominus alia religiosa et moralia
officia impleantur: licet ». Quo in casu, uti patet, mors nullo
modo est animo intenta aut quaesita, etsi rationabili de causa in eius periculum
incurritur; id tantummodo in propositis fuit, ut dolores efficaciter lenirentur,
adhibitis ad id analgesicis remediis, quae medicae arti praesto sunt.
Attamen analgesica medicamenta, quibus aegroti sui conscientiam amittunt,
peculiari consideratione digna sunt. Multum interest, enim, homines posse non
solum moralibus praeceptis et officiis erga familiares satisfacere, verum etiam
ac praesertim plene sibi conscios ad occursum Christi rite animum disponere.
Pius XII idcirco admonet « fas non esse morientem sine gravi causa sui
conscientia privari ».462
IV. Proportio servanda in remediorum therapeuticorum usu
Nostris temporibus magni refert, mortis momento, personae humanae dignitatem
et christianam vitae significationem servari, cavendo a quadam « technicitate »,
uti aiunt, quae periculum abusus secumfert. Ac revera sunt qui loquuntur de «
iure ad mortem », qua quidem dictione non intellegitur ius alicuius ad mortem
sibi consciscendam per se vel per alium, quemadmodum ipsi placet, sed ius
moriendi omni cum tranquillitate, humana et christiana dignitate servata. Si res
ita consideretur, artis therapeuticae usus interdum nonnullas quaestiones
afferre potest.
Pluribus in casibus fieri potest ut rerum status adeo implexus sit, ut
dubitationes oriantur de modo, quo doctrinae moralis principia in rem traduci
oporteat. Decisiones capiendae ad conscientiae iudicium tandem pertinent sive
aegroti vel eorum qui legitime ipsius nomine agunt, sive etiam medicorum qui
omnes prae oculis habere debent tum disciplinae moralis praecepta tum
multiplices casus aspectus.
Uniuscuiusque officium est consulere valetudini suae et efficere ut sibi
curationes ministrentur. Ii autem quibus infirmorum cura concredita est, omni
cum diligentia operam suam praestare debent ac remedia praebere, quae necessaria
vel utilia videantur.
Suntne igitur in omnibus rerum adiunctis cuncta prorsus remedia experienda?
Haud multo ante moralis disciplinae cultores respondebant usum mediorum «
extraordinariorum » numquam praecipi posse. Huiusmodi responsio, quae, ut
principium, semper valet, hodie fortasse minus perspicua apparet sive ob parum
definitum dicendi modum, sive etiam ob celeres progressus, qui in re
therapeutica facti sunt. Hinc est quod quibusdam potius placet loqui
de mediis « proportionatis » et «
non proportionatis ». Utcumque res se habet, recta mediorum aestimatio fieri
poterit, si artis therapeuticae genus, eiusque difficultatum et periculorum
gradus ac sumptus necessarii necnon possibilitas eodem utendi, cum effectibus,
quos exspectare licet, comparentur, debita ratione habita tum status aegroti tum
ipsius corporis et animi virium. Quo facilius haec generalia principia ad rem
deducantur, iuvare poterunt accuratiores explicationes, quae sequuntur:
– Si alia remedia non suppetunt, licet, ex consensu aegroti, media adhibere,
quae novissima medicae artis inventa protulerunt, etiamsi haud satis adhuc
experimentis probata sint nec aliquo periculo careant. Aegrotus, qui ea accipiat,
poterit etiam exemplum generosi animi praebere in bonum generis humani.
– Pariter licet horum mediorum usum abrumpere, quotiescumque exitus spem in
eis repositam fallit. At in hoc capiendo consilio, ratio habeatur iusti
desiderii aegroti eiusque familiarium, nec non sententiae medicorum, qui vere
periti sint; hi profecto prae ceteris aequam aestimationem facere poterunt, cum
sumptus instrumentorum et hominum in id impendendorum non respondet effectibus
qui praevidentur, et cum medicae artis adhibita subsidia imponunt aegroto
dolores aut incommoda graviora quam utilitates quae inde ei afferri possunt.
– Semper licet satis habere communia remedia, quae ars medica suppeditare
potest. Quapropter nemini obligatio imponenda est genus curationis adhibendi
quod, etsi in usu iam est, adhuc tamen non caret periculo vel nimis est onerosum.
Quae remedii recusatio comparanda non est cum suicidio: verius habenda est vel
simplex acceptatio condicionis humanae; vel cura vitandi laboriosum medicae
artis apparatum cui tamen par sperandorum effectuum utilitas non respondet; vel
denique voluntas onus nimis grave familiae aut communitati non imponendi.
– Imminente morte, quae remediis adhibitis nullo modo impediri potest, licet
ex conscientia consilium inire curationibus renuntiandi, quae nonnisi precariam
et doloris plenam, vitae dilationem afferre valent, haud intermissis tamen
ordinariis curis, quae in similibus casibus aegroto debentur. Tunc causa non est
cur medicus animi angore afficiatur, quasi alicui, qui in periculo versaretur,
auxilium negaverit.
Conclusio
Normae quae hac Declaratione continentur, proficiscuntur ab impenso studio
opem hominibus ferendi, secundum Creatoris consilium. Si ex una parte vita
habenda est Dei donum, ex altera vero mors vitari nequit; necesse igitur est ut
nos, mortis horam nullo modo properantes, eam excipere valeamus plene nobis
conscii responsabilitatis nostrae et omni cum dignitate. Mors,
enim, finem quidem imponit terrestri huic vitae, sed simul ad immortalem
vitam aditum patefacit. Quapropter ad hoc eventum omnes homines animum rite
disponere debent, humanorum valorum praefulgente luce, ac multo magis
christifideles suae fidei lumine ducti.
Quod attinet ad publicae sanitati tuendae addictos, ii profecto nihil reliqui
faciant ut totam artis suae peritiam in bonum infirmorum et morientium
impendant; quibus tamen meminerint aliud solacium deberi, idque multo magis
necessarium, scilicet immensam bonitatem et ardentem caritatem. Huiusmodi
ministerium, quod hominibus praestatur, ipsi Christo Domino etiam praestatur,
qui dixit: « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis »
(Mt 25,40).
Hanc declarationem in Conventu ordinario huius S. Congregationis deliberatam,
Summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II, in Audientia infrascripto Cardinali
Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 5 Maii 1980.
+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus
+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiep. tit. Loriensis,
a Secretis
|