|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
RESPONSA AD PROPOSITA
DUBIA *
Patres Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, propositis in ordinario cœtu
quae sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:
I
D. Utrum articulus 4 n. 1 Decreti de « Ecclesiae Pastorum » vigilantia circa
libros (cf. AAS 67 [1975], 283), auferat obligationem petendi pro
catechismis et directoriis catechisticis nationalibus adprobationem ex parte
Sanctae Sedis, de qua ad n. 134 Directorii catechistici generalis a Sacra
Congregatione pro Clericis promulgati (cf. AAS 64 [1972], 173).
R. Negative.
II
D. Utrum verbum « commendatur » in articulo 5 n. 1 eiusdem Decreti derogare
intendat iuri Ordinariorum exigendi ut ab ipsis adprobentur libri vel scripta,
de quibus agitur in supradicto articulo.
R. Negative.
SS.mus Dominus Noster Ioannes Paulus Pp. II, in Audientia infrascripto
Cardinali Praefecto concessa, supradicta responsa adprobavit et publici iuris
fieri iussit.
Ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 25 Iunii 1980.
+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus
+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiep. tit. Lorien.,
a Secretis
* AAS 72 (1980), 756.
|