|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
NORMAE PROCEDURALES
DE DISPENSATIONE A SACERDOTALI CAELIBATU *
Art. 1
Ordinarius competens, ad petitionem recipiendam et ad instructionem causae
peragendam est Ordinarius loci incardinationis vel Superior maior, si agatur de
sodale Instituti clericalis vitae consecratae iuris pontificii.
Art. 2
Si impossibile sit causam apud proprium Ordinarium instruere, potest rogari
Ordinarius loci in quo habitualiter degit orator, ut causam instruat. Ex
proportionata vero causa Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei delegare potest
etiam alium Ordinarium.
Art. 3
In petitione quae ab oratore subscribi debet, praeter nomen et cognomen et
generalia oratoris, indicari etiam debent saltem generatim facta et argumenta
quibus innititur orator ad petitionem suam substinendam.
Art. 4
Recepta petitione, decernat Ordinarius an sit locus procedendi, et, in casu
affirmativo, oratorem ab exercitio sacrorum Ordinum ad cautelam suspendat, nisi,
ad protegendam bonam famam ipsius sacerdotis vel ad bonum communitatis tuendum,
huiusmodi exercitium prorsus necessarium esse iudicaverit. Itemque sive per se
ipsum sive per sacerdotem aptum et probatum, ad hoc specialiter selectum, curet
instructionem causae, in qua adesse debet actuarius qui fidem de actis faciat.
Art. 5
Episcopus vel sacerdos instructor oratorem, praemisso iureiurando de veritate
dicenda, accuratis et definitis quaestionibus ad hoc specialiter redactis,
interroget; superiores temporis formationis, si possibile sit, audiat vel eorum
depositiones scriptas requirat; alios testes, sive ab oratore inductos sive a se
ipso vocatos, examinet; denique documenta aliasque probationes colligat, opera
peritorum, si opportunum fuerit, adhibita.
Art. 6
Interrogatorium vero oratoris omnia elementa necessaria et utilia ad
investigationem peragendam praebere debet, scilicet: a) generalia
oratoris: tempus et locum nativitatis, praecedentes vitae notitias, adiuncta
familiae ex qua orator ortus est, conformationem morum, studia, scrutinia de
ipso ante sacrorum Ordinum susceptionem et etiam, si orator est religiosus, ante
votorum nuncupationem, tempus et locum sacrae ordinationis; curriculum
ministerii sacerdotalis; condicionem iuridicam in qua nunc versatur sive in foro
Ecclesiae sive in foro civitatis et his similia; b) causas et adiuncta
defectionis necnon circumstantias quae assumptionem obligationum clericalium
vitiare potuerint.
Art. 7
Peracta instructione, omnia acta, in triplici exemplari, adiectis
indicationibus utilibus ad aestimandas probationes, transmittantur ad Sacram
Congregationem pro Doctrina Fidei una cum voto Ordinarii de rei veritate et de
non timendo scandalo.
Art. 8
Sacra Congregatio causam discutiet et decernet utrum petitio sit Romano
Pontifici commendanda vel instructio complenda vel petitio reicienda utpote
fundamento destituta.
* AAS 72 (1980), 1136-1137.
|