The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

 

OMNIBUS LOCORUM ORDINARIIS
ET MODERATORIBUS GENERALIBUS
RELIGIONUM CLERICALIUM
DE MODO PROCEDENDI IN EXAMINE
ET RESOLUTIONE PETITIONUM
QUAE DISPENSATIONEM
A CAELIBATU RESPICIUNT
*

 

1. Per Litteras ad universos Ecclesiae sacerdotes datas in feria V Hebdomadae Sanctae anno 1979, Summus Pontifex Ioannes Paulus II sese referens — ut Ipse aiebat — ad doctrinam a Concilio Vaticano II, deinde a Paulo VI in encyclicis Litteris Sacerdotalis caelibatus ac postremo a Synodo Episcoporum anno 1971 pertractatam, rursus clara in luce posuit quanta in aestimatione habendus sit caelibatus sacerdotalis in Ecclesia Latina.

Agitur de re magni momenti — Beatissimus Pater commonet — quae peculiari vinculo coniungitur cum Evangelii sermone. Exemplum Christi Domini secuta et secundum apostolicam doctrinam Traditionemque sibi propriam, Ecclesia Latina voluit etiamque nunc vult ut omnes illi qui Ordinis recipiunt sacramentum, amplectantur hanc renuntiationem non solum ut signum eschatologicum, sed etiam ut signum alicuius libertatis quae vicissim ad ministerium destinatur .

Animadvertit enim Summus Pontifex: quilibet Christianus, Ordinis recepturus sacramentum, officio sese caelibatus obstringit plena quidem cum conscientia ac libertate, postquam plurium annorum praeparationem absolvit in eamque rem deliberationem accuratam et precem plurimam contulit. Tunc solum init consilium vitae in caelibatu ducendae, cum firmiter sibi persuasit Christum sibi donum illud concedere ad totius Ecclesiae emolumentum aliorumque famulatum... Perspicuum hinc est consilium sic captum iam obligare non tantum ob aliquam legem ab Ecclesia latam, sed etiam ex ipsa conscientia officiorum nominatim ab homine susceptorum. Interest propterea ut stetur datis Christo atque Ecclesiae promissis . Tandem christifideles matrimonio vincti iusto iure a sacerdotibus exspectant — addit Sanctitas Sua — exemplum bonum ac testimonium fidelitatis erga vocationem usque ad mortem .

2. Difficultates tamen, quas praesertim ultimorum annorum decursu sacerdotes experti sunt, effecerunt ut haud parvus eorum numerus postulaverint dispensationem ab obligationibus ex ipsorum sacerdotali ordinatione manantibus, peculiarique modo dispensationem a caelibatu. Ob latam diffusionem huius facti — quod acerbum intulit vulnus Ecclesiae, hoc modo penitus perculsae in suo ipsius vitae fonte, quodque iugi dolore afficit Pastores cunctamque christianam communitatem — Summus Pontifex Ioannes Paulus II inde ab initio supremi Sui ministerii apostolici in persuasionem pervenit de necessitate investigationis instruendae circa rerum condicionem inde ortam, eius causas et opportuna remedia adhibenda.

3. Revera cavendum est, ne tam gravis momenti causa, cuiusmodi est dispensatio a caelibatu, habeatur tamquam ius, quod Ecclesia agnoscere debeat indiscriminatim proprium omnium suorum sacerdotum; dum e contra verum ius illud censendum est, quod sacerdos per sui oblationem contulit Christo cunctoque Populo Dei, qui propterea ab ipso exspectant observantiam fidelitatis promissae, gravibus non obstantibus difficultatibus, quae hac in vita illi occurrere possunt. Pariter cavendum est ne dispensatio a caelibatu labente tempore haberi possit tamquam effectus quasi automaticus alicuius summarii processus administrativi (cf. Litt. Summi Pontificis Ioannis Pauli II, Ad universos Ecclesiae Sacerdotes, adveniente Feria V in Cena Domini, n. 9). Nimis magna bona hic in discrimen adducuntur: bonum in primis ipsius sacerdotis dispensationem petentis, qui aestimat hanc esse unicam solutionem proprii problematis exsistentialis, cuius pondus putat se iam sustinere non posse; deinde bonum generale Ecclesiae, quae aequo animo ferre non potest pedetemptim dissolvi sacerdotalem compaginem, quae omnino est necessaria suo muneri adimplendo; denique bonum particulare Ecclesiarum localium scilicet Episcoporum cum suo Presbyterio, qui studio moventur servandi, quantum fieri potest, vires apostolicas necessarias, ac simul etiam omnium cœtuum christifidelium, pro quibus servitium sacerdotii ministerialis censendum est ius et necessitas. Hinc in considerationem veniunt multiplices rei aspectus, qui inter se componendi sunt, iustitia et caritate servatis: nullus eorum neglegi aut multo minus reici potest.

4. Conscius igitur de multis iisdemque implexis huius quaestionis aspectibus, qui secumferunt tristes personales condiciones, ac simul necessitatem animadvertens omnia considerandi secundum spiritum Christi, Beatissimus Pater — Cui plurimi Episcopi una cum notitiis consilia suppeditaverunt — statuit congruum temporis spatium sumere ut, adiuvantibus suis cooperatoribus, deveniret ad prudentem eamque firmis rationibus innixam deliberationem, circa acceptationem, examen et resolutionem petitionum, quae dispensationem a caelibatu respiciunt. Fructus huius maturae considerationis habenda sunt ea quae nunc breviter exponuntur. Studiosa cura expendendi omnes aspectus, qui hac in re proferantur, suggessit atque inspiravit normas, iuxta quas posthac instituendum erit examen petitionum, quae ad Sedem Apostolicam mittentur. Uti patet, necesse omnino est, ut huiusmodi normae nullo modo separentur a spiritu pastorali, quo eaedem animantur.

5. In examine peragendo petitionum, quae ad Sedem Apostolicam mittuntur, praeter casus sacerdotum qui, sacerdotali vita iamdiu relicta, rerum statum a quo recedere nequeunt, sanare exoptant, Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei considerandum suscipiet illorum casum qui ordinationem sacerdotalem recipere non debuerant, quia scilicet vel debitus libertatis vel responsabilitatis respectus defuit, vel competentes Superiores opportuno tempore non valuerunt modo prudenti ac satis idoneo iudicare, num candidatus reapse aptus esset ad vitam perpetuo ducendam in caelibatu Deo dedicato.

Vitanda praeterea est hac in re quaevis levis agendi ratio, quae, cum sacerdotii significationem, sacram indolem ordinationis et gravitatem obligationum antea susceptarum imminuat, maximum sane potest detrimentum afferre et certe tristem admirationem et scandalum apud plurimos christifideles inducere. Quare dispensationis causa demonstranda erit ope argumentorum numero et soliditate praestantium. Eadem cura, ut res serio modo procedant et christifidelium bonum in tuto ponatur, efficiet, ut non admittantur petitiones illae, quae exhibeantur aliter ac animo humilitate affecto.

6. In arduo absolvendo hoc munere sibi a Romano Pontifice concredito, Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei probe novit se spem collocare posse in plena ac fidenti cooperatione omnium Ordinariorum, quorum intererit. Ipsa paratam se praebet ad omnia auxilia, quae iidem optaverint, ministranda. Item plane confidit in prudenti ab iis praestanda observantia normarum propositarum, cum bene cognitum habeat eorum pastorale studium, quod attinet ad gignendas in hoc campo condiciones necessarias ad serviendum Ecclesiae et sacerdotii bono, nec non ad consulendum spirituali vitae tum presbyterorum tum christianorum communitatum. Denique hoc Dicasterium scit ipsos oblivisci nullo modo posse sua spiritualis paternitatis officia erga omnes suos sacerdotes, eos praesertim qui in gravi animi discrimine versantur, ut iisdem praebeant firmissimum suum prorsusque necessarium auxilium, ad facilius iucundiusque tuenda munia sumpta die ordinationis erga Dominum Iesum Christum eiusque Sanctam Ecclesiam, omnia in Domino experiendo quae vacillantem fratrem possint ad animi tranquillitatem, ad fiduciam, ad paenitentiam atque ad pristinam resumendam alacritatem revocare, opem ferentibus, pro casuum diversitate, confratribus, amicis, consanguineis, medicis ac psychologis (cf. Litt. enc. Sacerdotalis caelibatus, n. 87 et 91).

7. Hisce Litteris adnectuntur normae de modo procedendi, quas servare oportet in apparandis documentis spectantibus ad petitionem dispensationis a caelibatu.

Haec dum pro munere nostro communicamus, impensos obsequii nostri sensus libenter pandimus nosque profitemur in Domino addictissimos.

Romae, ex Aedibus S. C. pro Doctrina Fidei, die 14 m. Octobris a. 1980.

 

+ Franciscus Card. Šeper,
Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiepiscopus tit. Loriensis,
a Secretis

 

  

* AAS 72 (1980), 1132-1135.

       

top