The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

 

DECLARATIO
DE CANONICA DISCIPLINA
QUAE SUB PŒNA EXCOMMUNICATIONIS
VETAT NE CATHOLICI NOMEN DENT
SECTAE MASSONICAE
ALIISQUE EIUSDEM GENERIS ASSOCIATIONIBUS
*

 

S. Congregatio pro Doctrina Fidei, die 19 mensis Iulii anni 1974, ad aliquas Conferentias Episcopales epistulam, ipsis tantum directam, scripsit circa interpretationem Can. 2335 CIC, qui vetat sub pœna excommunicationis ne catholici nomen dent sectae Massonicae aliisque eiusdem generis associationibus.1

Quoniam praedicta epistula, publici iuris facta, locum dedit falsis et captiosis interpretationibus, haec Congregatio, sine praeiudicio quoad futuram revisionem eiusdem CIC, confirmat et declarat quae sequuntur:

1) quod attinet ad quaestionem de qua agitur, nullo modo mutata est disciplina canonica, quae proinde totam vim suam retinet;

2) consequenter neque excommunicatio neque ceterae praevisae pœnae abrogatae sunt;

3) quae in memorata epistula spectant ad interpretationem canonis, de quo agitur, accipienda sunt, sicut in propositis erat S. Congregationis, solummodo tamquam appellatio ad principia generalia de interpretatione legum pœnalium pro solutione casuum singularum personarum, qui subici possunt iudicio Ordinarii loci. Mens autem S. Congregationis non erat, ut demandaretur Conferentiis Episcopalibus facultas publice proferendi iudicium indolis generalis circa naturam associationum massonicarum quod secumferat derogationes normis praedictis.

Romae, ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 17 Februarii 1981.

 

+ Franciscus Card. Šeper, Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiepiscopus tit. Loriensis, a Secretis

 

 

 

* AAS 73 (1981), 240-241.

1 Excellentissime Domine, complures Episcopi ab hac Sacra Congregatione quaesiverunt de pondere et interpretatione Canonis 2335 CIC qui sub pœna excommunicationis vetat catholicis nomen dare associationibus massonicis aliisve eiusdem generis.

Decursu longioris examinis huius quaestionis Sancta Sedes Conferentias Episcopales quarum res particulari modo interest pluries consuluit, ut istarum associationum naturam et navitatem hodiernam necnon Episcoporum mentem melius cognosceret.

Magna tamen divergentia responsionum quae rationem reddit diversarum situationum in unaquaque natione non sinit S. Sedem mutare legislationem generalem hucusque vigentem quae igitur in vigore manet usquedum nova lex canonica a competenti Pontificia Commissione Codici iuris canonici recognoscendo publici iuris fiat.

In considerandis autem casibus particularibus prae oculis tenendum est legem pœnalem strictae subesse interpretationi. Proinde tuto doceri et applicari potest opinio eorum auctorum qui tenent praedictum canonem 2335 respicere eos tantum catholicos qui nomen dant associationibus quae revera contra Ecclesiam machinantur.

Manet tamen in quocumque casu prohibitio pro clericis, religiosis necnon membris Institutorum saecularium nomen dandi quibuscumque associationibus massonicis.

Quae dum tecum communico, sensus profundae aestimationis meae Tibi pando atque remaneo

Tibi addictissimus in Domino

+ Franciscus Card. Šeper, Praefectus

+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiepiscopus tit. Loriensis, a Secretis

 

      

top