|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
RESPONSA AD PROPOSITA DUBIA
*
Patres Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, propositis in ordinario cœtu
quae sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:
I
D. 1) Utrum sacerdoti, qui ratione alcoholismi vel alius infirmitatis secundum
iudicium proprii medici non potest sumere ne illam quidem minimam quantitatem
vini consecrati quae in Missa adhiberi solet, suggerendum sit ut communicetur «
per intinctionem” in Missa concelebrata.
R. Affirmative.
D. 2) Utrum Ordinarius loci permittere queat sacerdoti, qui in eadem versatur
condicione, ut etiam solus celebret Missam sese communicans « per intinctionem
», dummodo fidelis, qui Missae assistat, consummet quod de vino consecrato
remansit.
R. Affirmative.
II
D. 1) Utrum Ordinarius loci permittere possit communionem sub sola specie vini
illis fidelibus, qui morbo sic dicto celiachia laborant, cuius ratio curandi
exigit, ut a glutine, praesenti in farina frumenti ac proinde etiam in pane
eucharistico, abstineant.
R. Affirmative.
D. 2) Utrum Ordinarius loci permittere possit, ut pro supradictis fidelibus
sacerdos speciales hostias, quibus glutinum ablatum est, consecret.
R. Negative.
SS.mus Dominus Noster Ioannes Paulus divina Providentia Pp. II, in
Audientia concessa infrascripto Secretario S. Congregationis pro Doctrina Fidei,
supradicta responsa adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 29 Octobris 1982.
+ Iosephus Card. Ratzinger,
Praefectus
+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P., Archiep. tit. Lorien.,
a Secretis
* AAS 74 (1982), 1298-1299.
|