|
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
NOTIFICATIO
QUA PŒNAE CANONICAE EPISCOPIS
QUI ILLICITE ALIOS EPISCOPOS ORDINAVERUNT
ILLISQUE HOC MODO ILLEGITIMO
ORDINATIS DENUO COMMINANTUR *
Exc.mus Dominus Petrus Martinus Ngô-dińh-Thuc, Archiepiscopus titularis
Bullensium Regiorum, mense ianuario 1976, modo prorsus illegitimo plures
presbyteros et episcopos ordinavit in pago Palmar de Troya in Hispania. Qua de
causa, Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, die 17 septembris eiusdem anni,
Decretum emisit (cf. AAS 68 [1976], 623), quo pœnae canonicae
commemorabantur, in quas incurrerant sive ipse sive alii, qui hoc modo
illegitimo ab eo ordinationem acceperant.
Postea idem Praelatus petivit et obtinuit absolutionem ab excommunicatione
specialissimo modo Sanctae Sedi reservata quam contraxerat. Nunc vero huic
Sacrae Congregationi constat Exc.mum D.num Ngô-dińh-Thuc, inde ab anno 1981,
rursus alios presbyteros ordinavisse contra praescriptum can. 955. Immo, quod
gravius est, ipse eodem anno, neglegto can. 953, sine mandato pontificio et
canonica provisione, ordinem episcopalem contulit sodali religioso M.L. Guérard
des Lauriers, O.P., e natione gallica, atque sacerdotibus Moysi Carmona et
Adolpho Zamora, ex Mexico oriundis; insequenti tempore Moyses Carmona sua vice
contulit ordinationem episcopalem presbyteris mexicanis Benigno Bravo et Roberto
Martínez, necnon presbytero americano Georgio Musey.
Exc.mus D.nus Ngô-dińh-Thuc praeterea voluit actuum a se positorum legitimitatem
probare, praesertim per declarationem publici iuris factam in urbe Monacensi,
die 25 februarii 1982, qua affirmabat « Sedem Ecclesiae Catholicae Romae
vacantem esse » ac proinde se, quatenus Episcopum « omnia facere ut Ecclesia
Catholica Romae perduret ad salutem aeternam animarum ».
Quorum delictorum atque erronearum assertionum gravitate perpensa, Sacra
Congregatio pro Doctrina Fidei, de speciali mandato SS.mi D.N. Ioannis Pauli Pp.
II, necessarium esse existimat renovare praescripta sui Decreti diei 17
septembris 1976, quod hoc in casu plene applicatur, nempe:
1) Episcopi qui alios episcopos ordinaverunt, et ipsi episcopi ordinati,
praeterquam in sanctiones, de quibus in canonibus 2370 et 2373, 1 et 3, Codicis
iuris canonici, etiam in excommunicationem ipso facto incurrerunt, Apostolicae
Sedi specialissimo modo reservatam, de qua in Decreto Sacrae Congregationis
Sancti Officii diei 9 aprilis 1951 (AAS 43 [1951], 217 s.). Pœna vero, de
qua in can. 2370, et presbyteris assistentibus, si qui adfuerint, applicatur.
2) Presbyteri, hoc illegitimo modo ordinati, sunt iuxta canonem 2374 ipso facto
a recepto ordine suspensi et, quatenus actum ordinis posuerint, etiam
irregulares (can. 985, 7).
3) Denique, quod attinet ad eos qui hoc modo illegitimo ordinationem iam
acceperunt vel qui ab his forte eandem accepturi sint, quidquid est de ordinum
validitate, Ecclesia ipsorum ordinationem neque agnoscit neque agnitura est
eosque, ad omnes iuris effectus, in eo statu habet, quem ipsi singuli antea
habuerint, firmis manentibus, usque ad resipiscentiam, supra memoratis
sanctionibus pœnalibus.
Insuper haec Sacra Congregatio suum officium esse ducit christifideles enixe
admonere, ut caveant a participandis aut fovendis quoque modo liturgicis
activitatibus vel alius generis inceptis et operibus, quae ab iis, de quibus
supra dictum est, promoveantur.1
Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 12 Martii
1983.
+ Ioseph Card. Ratzinger,
Praefectus
+ Fr. Hieronymus Hamer O.P., Archiep. tit. Lorien.,
a Secretis
* AAS 75 (1983), 392-393.
1 Quoad concordantiam singulorum canonum qui heic referuntur cum
legislatione canonica nuper promulgata, cf. in novo Codice Iuris Canonici can.
1051 § 1, 1031, 1382, 1383, 1041.
|