 |
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
EPISTULA
AD ECCLESIAE CATHOLICAE EPISCOPOS
DE QUIBUSDAM QUAESTIONIBUS
AD EUCHARISTIAE MINISTRUM SPECTANTIBUS *
I. Introductio
1. Sacerdotium ministeriale seu hierarchicum essentia non gradu tantum a communi
fidelium sacerdotio differre docens, Concilium Vaticanum II eo ipso fidei
certitudinem expressit, iuxta quam tantummodo Episcopi et Presbyteri potestate
gaudent Eucharisticum mysterium peragendi. Quamvis, enim, fideles universi unum
idemque Christi sacerdotium participent et in oblationem Eucharistiae concurrant,
solum tamen sacerdos ministerialis, vi sacramenti Ordinis, potestate gaudet
sacrificium Eucharisticum conficiendi in persona Christi illudque totius
christiani populi nomine offerendi.
2. At postremis hisce annis opiniones cœptae sunt propagari, interdum in vitae
usum traductae, quae, praedicta magisterii doctrina denegata, intimam Ecclesiae
vitam vulnerant. Hae opiniones, variis formis et argumentis propositae, fideles
etiam attrahere incipiunt sive quia scientifico fundamento fulciri dicuntur,
sive quia ita perhibentur, ut necessitatibus curae pastoralis christianarum
communitatum earumque vitae sacramentalis respondere videantur.
3. Haec igitur Sacra Congregatio, desiderio permota auxiliatricem suam operam
sacris Pastoribus offerendi in spiritu collegialis affectus, hic sibi proponit
quaedam in mentem revocare ex essentialibus doctrinae Ecclesiae capitibus de
ministro Eucharistiae, quae per vivam Traditionem transmissa sunt atque in
praecedentibus ecclesiastici magisterii documentis iam continentur.
Ipsa integrum doctrinae conspectum de ministerio sacerdotali a Concilio Vaticano
II prolatum praesupponens, in praesentibus rerum adiunctis necessitatem
interventus urgere existimat, ut peculiare hoc essentiale munus sacerdotis
clariore in luce ponatur.
II. Erroneae opiniones
1. Novarum opinionum fautores affirmant quamlibet christianam communitatem, eo
ipso quod adunatur in nomine Christi ac proinde indivisa Eius praesentia fruitur
(cf. Mt 18,20), omnibus gaudere potestatibus, quas Dominus Ecclesiae suae
concedere voluit.
Praeterea existimant Ecclesiam esse apostolicam hoc sensu, quod omnes, qui per
sacrum Baptisma abluti sunt eidemque aggregati et muneris Christi sacerdotalis,
prophetici et regalis participes facti revera etiam Apostolorum successores
habendi sunt. Quoniam vero in Apostolis Ecclesia tota praefiguratur, inde
sequeretur ut verba quoque institutionis Eucharistiae, ad eos quidem directa,
omnibus destinata essent.
2. Inde fit etiam ut ministerium Episcoporum et Presbyterorum, quantumvis
necessarium ad rectum Ecclesiae ordinem, a communi fidelium sacerdotio non
differat ratione participationis sacerdotii Christi sensu quidem stricto, sed
ratione tantum exercitii. Quam ob rem munus moderandi, uti aiunt, communitatem —
quod coniunctum habet munus verbi Dei praedicandi et sacrae Synaxi praesidendi —
nonnisi mandatum esset ad rectum tuendum communitatis ordinem collatum, ac
proinde « sacrum effici » non deberet. Vocatio ad tale ministerium novam
capacitatem « sacerdotalem » non adderet sensu stricto — idque est causa cur
plerumque ipsa vox « sacerdotii » vitetur — nec characterem imprimeret, quo quis
ontologice constitueretur in condicione ministrorum, sed dumtaxat exprimeret
coram communitate capacitatem initialem, quae per Baptismum collata est, ad
effectum deduci.
3. Vi autem apostolicitatis singularum communitatum localium, in quibus non
minus quam in structura episcopali Christus praesens adesset, quaelibet
communitas, quantumvis exigua, si forte diu privaretur constitutivo illo suo
elemento quod est Eucharistia, tunc posset « resumere » originariam suam
potestatem ac iure gauderet suum praesidem atque animatorem designandi eique
conferendi omnes facultates ad ipsam communitatem moderandam necessarias, ea non
excepta quae ad praesidendum Eucharistiae eamque consecrandam spectat.
Affirmatur etiam Deum ipsum renuere non posse, in iisdem rerum adiunctis, illam
potestatem etiam sine sacramento concedere, quam per sacramentalem Ordinationem
conferre solet.
Ad huiusmodi conclusionem hoc etiam conducit, quod Eucharistiae celebratio saepe
intellegitur tamquam simplex actus communitatis localis, quae adunatur ad
ultimam Cenam Domini commemorandam per fractionem panis. Quare ageretur de
convivio fraterno in quo communitas adunatur et exprimitur, potius quam de
renovatione sacramentali sacrificii Christi, cuius salvifica efficacia ad
universos homines extenditur, praesentes vel absentes, sive vivos sive defunctos.
4. Ex altera parte, in nonnullis regionibus erroneae opiniones circa
necessitatem ministrorum ordinatorum in celebratione eucharistica, hoc etiam
effecerunt ut quosdam inducerent ad minus in dies momentum tribuendum
sacramentis Ordinis et Eucharistiae in catechesi tradenda.
III. Doctrina Ecclesiae
1. Opiniones supra memoratae, etsi formis sat variis atque extenuatis
proponuntur, omnes tamen ad eandem conclusionem conspirant: scilicet potestatem
conficiendi Sacramentum Eucharistiae non necessario conexam esse cum Ordinatione
sacramentali. Manifesto patet hanc conclusionem componi nullo modo posse cum
tradita fide, quia non solum hoc modo respuitur potestas sacerdotibus collata,
sed etiam tota apostolica Ecclesiae structura laeditur, atque ipsa œconomia
sacramentaria salutis subvertitur.
2. Secundum Ecclesiae doctrinam, verbum Domini et vita divina ab Ipso donata
inde ab initio extare atque participari debent in unico corpore, quod ipse
Dominus sibi per saeculorum decursum aedificat. Hoc corpus, scilicet Ecclesia
Christi, ab Ipso donis ministrationum iugiter dispositum « per nexus et
coniunctiones subministratum et conexum crescit in augmentum Dei (Col
2,19) ». Haec ministrationum structura in sacra Traditione
explicatur ope triplicis potestatis Apostolis eorumque successoribus traditae,
nempe sanctificandi, docendi ac regendi nomine Christi.
Apostolicitas Ecclesiae non ita intellegenda est ut omnes fideles sint Apostoli,
etsi collectivo modo; nec ulla communitas potestate gaudet conferendi
ministerium apostolicum, quod fundamentaliter ab ipso Christo Domino conceditur.
Ecclesia, igitur, cum se per Symbola apostolicam profitetur, praeter concordiam
magisterii sui cum doctrina Apostolorum, continuitatem exprimit muneris
Apostolorum, ope structurae suecessionis effectam, vi cuius missio apostolica
usque ad consummationem saeculorum permaneat oportet.
Huiusmodi Apostolorum successio, qua Ecclesia tota constituitur apostolica,
pertinet ad vivam Traditionem, quae inde ab initio in Ecclesia facta est atque
esse pergit forma vitae ipsius Ecclesiae. Quare a recto tramite aberrant, qui
huic vivae Traditioni singulas Scripturarum partes opponunt, ex quibus ius ad
alias structuras deducere volunt.
3. Catholica Ecclesia, quae saeculorum decursu crevit atque crescere pergit vi
donatae sibi vitae a Christo Domino per effusionem Spiritus Sancti, semper suam
retinuit apostolicam structuram, fideliter servans Apostolorum traditionem quae
in ea vivit atque perseverat. Ipsa, dum manus imponit super electos una cum
invocatione Spiritus Sancti, conscia sibi est se ministrare virtutem Domini, qui
Episcopos, Apostolorum successores peculiari modo participes efficit triplicis
sui muneris sacerdotalis, prophetici et regalis. Episcopi vicissim munus
ministerii sui, vario gradu, variis subiectis in Ecclesia tradunt.
Quamobrem, etsi omnes baptizati coram Domino eadem gaudent dignitate in
christiana communitate quam eius divinus Conditor voluit hierarchice constitutam,
nihilominus inde ab eius primordiis extant peculiaria apostolica munera, quae e
sacramento Ordinis profluunt.
4. Inter haec munera, quae Christus unice Apostolis eorumque successoribus
commisit, recensenda est potestas Eucharistiam conficiendi. Solis igitur
Episcopis, itemque Presbyteris quos ipsi participes effecerunt ministerii
accepti, reservata est potestas renovandi in mysterio Eucharistico id quod
Christus peregit in ultima Cena.
Quos autem ad Episcopatum et Presbyteratum vocat, Christus Dominus, ut iidem
munera sibi credita peculiarique modo munus tam grave conficiendi mysterium
Eucharisticum adimplere valeant, eos speciali sigillo per sacramentum Ordinis
spiritualiter signat, « charactere » appellato etiam in sollemnibus Magisterii
documentis, eosque sibi ita configurat ut ipsi dum proferunt consecrationis
verba non communitatis mandato, sed agant « “in persona Christi”, quod plus sane
significat quam “nomine Christi” vel etiam “Christi vicem”..., cum celebrans
ratione peculiari et sacramentali idem prorsus sit ac “summus aeternusque
Sacerdos” qui Auctor est princepsque Actor huius proprii sui Sacrificii, in quo
nemo revera in eius locum substitui potest ».
Cum autem ex ipsa Ecclesiae natura potestas consecrandi Eucharistiam
concredita sit solis Episcopis et Presbyteris qui eius ministri constituuntur vi
sacramenti Ordinis suscepti, Ecclesia docet in unaquaque communitate mysterium
Eucharisticum a nullo nisi a sacerdote ordinato celebrari posse quod expressis
verbis Concilium Lateranense IV declaravit.
Singulis fidelibus aut communitatibus, qui persecutionum causa vel ob
sacerdotum penuriam brevi aut etiam diuturno tempore sacrae Eucharistiae
celebratione privantur, gratia Redemptoris utcumque non deest. Etenim, cum voto
sacramenti intime animati atque cum universa Ecclesia precando coniuncti,
Dominum invocant ad Eumque corda sua erigunt, ipsi, virtute Spiritus Sancti, cum
Ecclesia, vivo Christi Corpore, et cum Domino ipso communione fruuntur. Iidem,
igitur, voto sacramenti cum Ecclesia coniuncti, quamvis externe longinqui
videantur, nihilominus intime ac realiter cum ea communicant, ac proinde
sacramenti fructus percipiunt; qui vero illegitime ius sibi arrogant mysterium
Eucharisticum conficiendi, eo tandem deveniunt, ut communitatem in se ipsa
clausam efficiant.
Cuius rei conscientia tamen minime eximit Episcopos, sacerdotes omniaque
Ecclesiae membra a gravi obligatione precandi « Dominum messis », ut pro
temporum locorumque necessitatibus operarios mittat (cf. Mt 9,39 ss.),
itemque omnibus viribus adlaborandi ut humili generosoque animo audiatur atque
excipiatur vox Domini ad sacerdotium ministeriale capessendum invitantis.
IV. Adhortatio ad vigilandum
Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, attentos faciens sacros Ecclesiae
Pastores ad haec doctrinae capita, auxilium afferre exoptat eorum ministerio,
quod attinet ad pascendum, Dominicum gregem pabulo veritatis, ad depositum fidei
custodiendum atque ad integram servandam Ecclesiae unitatem. Prorsus oportet ut
fortes in fide obsistamus erroribus, etsi pietatis speciem prae se ferant, eo
quidem consilio, ut, veritatem facientes in caritate (cf. Eph 4,15),
errantes complecti possimus in caritate Domini. Fideles, qui Eucharistiam
celebrare attentant extra sacrum successionis apostolicae vinculum in sacramento
Ordinis fundatum, sese excludunt a participanda unitate cum unico corpore
Domini, ac proinde neque alunt neque aedificant communitatem, sed eam destruunt.
Sacrorum Pastorum, igitur, officium est vigilare ne in catechesi et in sacra
theologia tradenda praedictae erroneae opiniones serpere pergant, ac praesertim
ne in usum christianae vitae traducantur; quod si casus huius generis forte
contingant, tunc ipsi sacra obligatione obstringuntur hos errores publice
reprobandi tamquam prorsus alienos a celebratione Eucharistici sacrificii et in
ecclesialem communionem iniuriosas. Ita sese gerere debent erga eos quoque, qui
minuant essentiale momentum, quod pro Ecclesia habent sacramenta Ordinis et
Eucharistiae. Etenim ad nos quoque pertinent haec verba: « Praedica verbum,
insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et
doctrina... vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum
imple » (2 Tim 4,2-5).
Collegialis sollicitudo, igitur, hisce in adiunctis ad concretam
applicationem perducatur, ita quidem ut Ecclesia indivisa, etsi distincta variis
Ecclesiis localibus in unum conspirantibus, depositum custodire valeat sibi a
Deo per Apostolos commissum; siquidem fidelitas erga Christi voluntatem et
christiana dignitas postulant, ut tradita fides semper eadem permaneat atque hoc
modo fidelibus universis pacem afferat in credendo (cf. Rom 15,13).
Hanc Epistulam in Conventu ordinario huius S. Congregationis deliberatam,
Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto
concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 6 Augusti, in
festo Transfigurationis Domini, anno 1983.
+ Ioseph Card. Ratzinger,
Praefectus
+ Fr. Hieronymus Hamer, O.P.,
Archiepiscopus tit. Loriensis,
a Secretis
|