![]() |
![]() |
|
CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
Quaesitum
est an mutata sit Ecclesiae sententia circa associationes massonicas,
propterea quod in novo Codice Iuris Canonici de ipsis non fit mentio expressa
sicut in vetere Codice. Sacra
haec Congregatio respondere valet talem circumstantiam tribuendam esse
criterio in redactione adhibito, quod servatum est etiam quoad alias
associationes pariter silentio praetermissas eo quod in categoriis latius
patentibus includebantur. Perstat igitur, immutata sententia
negativa Ecclesiae circa associationes massonicas, quia earum principia semper
inconciliabilia habita sunt cum Ecelesiae doctrina ideoque eisdem adscriptio
ab Ecclesia prohibita remanet. Christifideles qui associationibus massonicis
nomen dant in peccato gravi versantur et ad Sacram Communionem accedere non
possunt. Auctoritatibus
ecclesiasticis localibus facultas non est proferendi iudicium circa naturam
associationum massonicarum quod secumferat supradictae sententiae derogationem,
ad mentem Declarationis Sacrae huius Congregationis, die 17 februarii 1981
factae (Cf. AAS 73, 1981,
pp. 240-241). Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 26 novembris 1983. Josephus
Card. RATZINGER +
Fr. Hieronymus Hamer, O.P. |
|