|
CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
INSTRUCTIO
DE QUIBUSDAM RATIONIBUS
« THEOLOGIAE LIBERATIONIS » *
Proœmium
Libertatis nuntius et virtus liberationis est Iesu Christi Evangelium. Quae
essentialis veritas proximis hisce annis argumentum fuit theologorum
considerationis, et novo quidem cum studio, quod magnam rerum exspectationem
prae se fert.
Ante omnia autem ac praesertim liberatio haec est ab extrema peccati servitute.
Finis enim eius terminusque est libertas ipsa filiorum Dei, donum profecto
gratiae. Ob logicam tamen consecutionem advocat liberationem a pluribus
servitutis generibus, indolis culturalis, œconomicae, socialis, politicae, quae
omnia denique ex peccato proficiscuntur quaeque vicissim impedimenta obiciunt
prohibentia scilicet homines ne suam secundum dignitatem vivant. Pernecessaria
igitur condicio alicuius meditationis theologicae de liberatione est clara
distinctio eorum quae sunt principalia et quae potius consectaria.
Etenim, instantibus quaestionibus, nonnulli velint ex una dumtaxat parte efferre
liberationem a servitute ordinis terrestris ac temporalis, ita nempe ut
liberationem a peccato in secundum locum reicere videantur neque propterea
tribuere ei re vera primarium momentum quod eius est proprium. Explicatio ergo
quaestionum, quam praebent illi, confusa ita est atque ambigua, Alii vero,
cupientes sibi accuratiorem adipisci cognitionem causarum servitutum quas
exstinguere student sine satis critica cautione utuntur rationibus doctrinae
quae difficulter, vel potius nullo modo, segregari possunt a quadam ideologia,
quam non licet cum christiana fide componi neque cum moralibus postulatis inde
profluentibus.
Congregatio pro Doctrina Fidei non hic quidem in animo habet ingens argumentum
in se tractare libertatis christianae atque liberationis. Alio posteriore
documento cogitat istud facere, ubi positivo modo cunctae eius divitiae tum pro
doctrina tum pro communi usu illustrabuntur.
Huius autem Instructionis propositum magis circumscriptum est ac definitum:
illuc enim spectat ut animus pastorum, theologorum, fidelium omnium convertatur
in errores periculaque errorum, qui fidei tantopere nocent vitaeque christianae,
quos quaedam formae theologiae liberationis secum inferunt, quandoquidem per
viam parum criticam decurrunt ad rerum conceptiones excerptas ex variis
principiis marxianae doctrinae.
Haec vero admonitio et cautio nullo prorsus pacto interpretanda est veluti
obiurgatio eorum omnium qui magno animo veroque affectu evangelico respondere
cupiunt « optioni potiori pro pauperibus ». Nullam offeret excusationem iis qui
obstinati inhaerescunt in affectione indifferenti nulliusque partis coram
acerbissimis gravissimisque miseriae et iniustitiae quaestionibus. E contrario
haec Instructio postulatur, cum certo constet gravia indolis ideologicae vitia,
quae hic notabuntur, tandem aliquando ac necessario prodere ipsam pauperum
causam. Magis nunc quam alias umquam decet christianos plurimos, quorum fides
sit collustrata quibusque deliberatum sit et certum vitam ducere christianam
secundum illius integritatem, sese impendere, ex amore erga proprios fratres,
destitutos, oppressos, vexatos, in certamen pro iustitia et libertate et humana
dignitate. Plus quam antehac umquam Ecclesia damnare vult abusus et iniustitias
et insidias libertati intentas, ubicumque inveniuntur et quicumque sunt earum
auctores, necnon contendere per usum consiliorum et instrumentorum sibi
propriorum ad tuenda provehendaque hominis iura potissimum in pauperum persona.
I. Desiderium quoddam
1. Vehemens sane ac paene insuperabilis populorum cupiditas alicuius
liberationis unum efficit ex praecipuis signis temporum quae ad
Evangelii lumen scrutetur Ecclesia oportet et interpretetur.1 Haec
porro maior quaedam aetatis nostrae res ambitum habet universalem, licet alios
apud populos aliis nempe formis gradibusque demonstretur. In primis vero inter
gentes quae miseriae onera patiuntur atque inter hominum ordines destitutos hic
appetitus magna erumpit cum vi.
2. Eadem autem haec cupido conceptionem veram quidem, etsi obscuram, prodit
dignitatis hominis creati « ad imaginem et similitudinem Dei » (Gen
1,26-27), quae irrisa est et despecta multiplices ob dominationes in re culturae
ac politicae artis, in rebus stirpis, in quaestionibus socialibus et œconomicis
saepius una conglobatis.
3. Dum ipsis Evangelium patefacit propriam eorum vocationem uti Dei filiorum,
excitavit simul in hominum animis necessitatem solidamque voluntatem vitae
fraternae et iustae et pacificae, in qua observantiam sui quisque reperiat
necnon aptas condiciones ad suam progressionem animi corporisque. Quae dein
necessitas sine dubio appetitum illum gignit de quo loquimur.
4. Hac de causa iam non homo vult patiendo subire istam miseriae oppressionem
cum eius consectariis, quae sunt mors, morbi, privationes. Percipit enim eam
miseriam tamquam intolerabilem quandam nativae dignitatis suae violationem.
Complures res, quibus etiam necesse est fermentum adnumerari Evangelii, faverunt
expergiscenti huic oppressorum conscientiae.
5. Iam nemo ignorat, etiam inter innumeros hominum litteras nescientium, posse
genus humanum, multitudine sua usque increscens, praestare cuique homini minimum
bonorum modum dignitati ipsius personae necessariorum, et hoc propter quendam
prodigiosum scientiarum artisque technicae florem.
6. Non amplius toleratur iniuria manifestarum inaequalitatum inter divites et
pauperes, sive de inaequalitate agitur inter nationes divites ac pauperes sive
de inaequalitate inter sociales ordines unius eiusdemque civitatis. Ex altera
enim parte obtenta est rerum abundatia antehac numquam cognita unde provenit
etiam earum effusio; ex altera vero ita in condicionibus egestatis vivitur, ubi
maximae quoque necessitatis bona desiderantur, ut deficientium alimoniarum
victimae computari nequeant.
7. Manca haec aequitas mutilusque coniunctionis mutuae sensus in
necessitudinibus inter nationes sic prodest nationibus industria machinali
valentibus ut intervallum divitum ac pauperum augescere non cesset. Hinc
deceptionis sensus apud tertii mundi populos necnon accusatio abusuum et
colonialismi œconomici, quem dicunt, adversus nationes illas, quae ope
machinalis industriae vivunt.
8. Ceterum recordatio malorum praedicti colonialismi eiusque consectariorum
fovet saepius offensiones ac vulnera.
9. Apostolica Sedes porro, secundum Concilii Vaticani Secundi mentem, quem ad
modum etiam Episcoporum Conferentiae, numquam desinunt offensam denotare quam
prae se fert cursus ille maximus ad armamenta qui, praeter ipsa pericula inde
imminentia paci universali, ingentes sibi arrogat pecuniarum copias, quarum pars
aliqua tantum satisfacere possit magis prementibus postulationibus populorum
rebus necessariis privatorum.
II. Huius desiderii indicia
1. Appetitio iustitiae veraeque agnitionis ipsius dignitatis uniuscuiusque
hominis postulat, haud secus atque alta quaevis cupiditas, ut illuminetur et
gubernetur.
2. Etenim est prudentia adhibenda de ipsis expressionibus seu
declarationibus, in doctrina et in usu, illius desiderii. Plurimi enim motus
sunt politici et sociales, qui sese praebent germanos interpretes voluntatis
pauperum simulque idoneos — etiam per instrumentorum violentiae usum — ad
mutationes inferendas unde oppressio miseriaque populi radicitus exterminentur.
3. Sic crebrius iustitiae appetitus implicatur opinationibus quae, dum sensum
eius obscurant aut vitiant, proponunt huic contentioni populorum ad propriam
liberationem certos fines qui vero humanae vitae fini adversantur, ac suadent
agendi vias secum importantes meditatum violentiae usum contra ethicam doctrinam
personis ipsis faventem.
4. Poscit igitur interpretatio signorum temporum ad Evangelii lumen ut
sensum quis perscrutetur altae populorum cupiditatis iustitiae, verum pariter
investiget peracri prudentia patefactiones, tam in doctrina quam in communi usu,
quibus illa appetitio exprimitur.
III. Liberatio: argumentum christianum
1. In se sumptum ipsum desiderium liberationis non potest in animo menteque
christianorum non reperire amplam et fraternam resultantem vocem.
2. Secundum hanc ita cupidinem natus est motus theologicus ac pastoralis, qui
nomine agnoscitur « theologiae liberationis », primo nempe in Americae Latinae
nationibus, quae religiosa et culturali eminent hereditate christianae fidei,
deinde aliis in tertii mundi nationibus, item atque in quibusdam locis civitatum
machinali industria excellentium.
3. Locutio illa: « theologia liberationis » ante omnia significat praecipuam
aliquam sollicitudinem, simul gignentem studium iustitiae, intentam in pauperes
oppressionisque victimas. Hac profectus a definitione quisque discernere valet
plures modos, inter se saepe dissidentes, concipiendi vim christianam
paupertatis genusque operae in iustitiam impensae quae idcirco flagitatur. Ut
omnes opinionum motus, sic etiam « theologiae liberationis » diversas exhibent
formas theologicas; fines autem earum doctrinales haud clare definiuntur.
4. Desiderium liberationis, quem ad modum dictio suadet ipsa, iterum
suscipit principale quoddam argumentum Veteris ac Novi Testamenti. Ita quidem in
se intellecta locutio: « theologia liberationis » plane valet: meditationem enim
theologicam denotat argumenti biblici de liberatione ac libertate necnon
considerationem prementis necessitatis cotidianarum eius consecutionum. Non
igitur fortuito accidit ut liberationis cupiditas cum theologiis liberationis
coniungatur. Illius autem coniunctionis significatio recte intellegi nequit nisi
sub concretae doctrinae luce ipsius nuntii Revelationis quem legitime
Magisterium Ecclesiae interpretatur.2
IV. Biblica fundamenta
1. Theologia sic liberationis recte perspecta ipsos theologos incitat ut certas
quasdam essentialesque bibliorum quaestiones altius pervestigent secundum curam
gravium illarum et urgentium causarum quas hodierna cupido liberationis necnon
ipsi liberationis motus eam cupidinem plus minusve fideliter referentes exhibent
Ecclesiae. Minime quidem licet oblivisci discriminis illarum condicionum ex
quibus haec sic proclamata theologorum invitatio effluit.
2. Intimus libertatis christianae3 sensus et cognitio primum
caput sive punctum totius rei constituunt. A peccatis nos Christus liberator
noster liberavit a legisque servitute et carnis quae ipsa est nota status
hominis peccatoris. Nova itaque gratiae vita, effectus nempe iustificationis,
liberos nos reddit. Quod vicissim significat servitutum omnium servitutem ipsius peccati esse
maximam. Ceterae servitutis formae habent ergo in peccati servitute extremam
radicem suam. Haec ratio denique est cur libertas christiana suo pleno ex sensu,
prout est vita in Spiritu, misceri numquam possit cum licentia carnis indulgendi
desideriis. Est enim vita nova in caritate.
3. « Theologiae liberationis » maximum momentum tribuunt Exodi narrationi, quae
eventum constituit quo efformatio populi electi praecipue innititur. Liberatio
porro est ab alieno dominatu servitioque. Dici autem debet propria huius eventus
significatio ex eius proposito deduci, quandoquidem liberatio ea ordinatur ad
condendum Dei populum et ad cultum fovendum fœderis in Monte Sinai celebratum.4
Hinc causa quam ob rem liberatio Exodi redigi haud possit ad liberationem
indolis maxime et tantum politicae. Magni aliunde momenti est quod vox
liberationis nonnumquam in Sacris Litteris permutetur verbo valde propinquo
redemptionis.
4. Eventum sic primarium Exodi numquam deinceps ex Israelis memoria
oblitterabitur. Ad illud refertur, cum post Hierosolymorum interitum
Babylonisque Exsilium vivitur in novae liberationis spe et ultra eam in
exspectatione ultimae alicuius liberationis. Hac in experientia Deus agnoscitur
Liberator. Panget ille suo cum populo Fœdus Novum dono sui Spiritus cordiumque
conversione signatum.5
5. Complurium Psalmorum materiam subministrant angustiae ipsae
difficultatesque multiplices quas homo fidelis Deo Fœderis subit; commemorant
planctus, auxilii invocationes, gratiarum actiones, ipsam salutem religiosam
necnon liberationem. Quibus locis angor non solum et simpliciter habetur idem ac socialis condicio
miseriae aut status illius qui oppressionem patitur politicam. Complectitur
etiam hostium odium, iniustitiam, mortem, culpam. Psalmis enim reducimur ad
essentialem quandam religionis experientiam: a Deo videlicet uno exspectari
posse salutem ac medicinam; Deum iam non hominem valere angustiarum condiciones
immutare. Sic etiam « pauperes Domini » vivunt prorsus dediti fidentesque amanti
providentiae Dei.6 Per totum vero deserti transitum non procurare
desinit Dominus tum liberationem tum emendationem populi sui spiritalem.
6. In Vetere Testamento prophetae post Amos non cessant permagna quadam vi
appellare iustitiae mutuaeque necessitudinis postulata et simul iudicium ferre
acerrimum in divites qui pauperibus dominantur. Suscipiunt viduae orphanique
defensionem. Minas adversus potentes proferunt: cumulatae iniquitates necessario
secum inferunt pœnas acerbas. Observantia ideo fidelis Fœderis sine iustitiae
custodia non fingitur. Iustitia enim erga Deum ac iustitia erga homines inter se
non possunt seiungi. Deus nempe pauperis defensor est ac liberator.
7. In Novo pariter Testamento tales reperiuntur postulationes. Ad extremum tamen
perducuntur, sicut sermo Beatitudinum ostendit. In imo scilicet corde
evenire debent conversio ac renovatio.
8. Fraternae caritatis mandatum, quod Vetus iam Testamentum praenuntiavit, ad
omnes iam homines prolatum normam praebet vitae socialis supremam.7
Non iam distinctiones illae aut fines impedire possunt quin quisque omnem
hominem agnoscat suum proximum.8
9. Paupertas propter Regnum extollitur. In formaque pauperis adiuvamur ut
imaginem et veluti arcanam praesentiam dispiciamus Filii Dei qui nostra causa
egenus est factus.9 Hoc est fundamentum inexhaustorum Iesu dictorum
de Iudicio apud Matthaeum: 25,31-46. Particeps Dominus noster est dolorum
omnium; omnis angor ipsius signatur praesentia.
10. Eodem autem tempore postulata iustitiae ac misericordiae, iam in Vetere
Testamento praedicta, sic amplificantur ut novam significationem in Novo
Testamento recipiant. Patientes enim ac vexati cum Christo aequantur.10
Perfectio ea, quam a suis postulat Christus discipulis (Mt 5,18) in eo
nempe consistit ut misericordes sint, « sicut et Pater vester misericors est » (Lc
6,36).
11. Hac ita luce christianae vocationis et amoris fraterni et misericordiae
fulgente, divites graviter commonentur suorum officiorum.11 Ante
Ecclesiae Corinthiae turbationes vehementer Paulus inculcat nexum inter
participationem sacramenti ipsius amoris atque communicationem cum fratre
indigenti.12
12. Docet autem nos Novi Testamenti revelatio peccatum esse summum malum quia
hominem in intima parte eius personae ferit. Prima liberatio, ad quam omnes
aliae respicere debent, est quae nos a peccato liberat.
13. Sane ut indicetur natura extrema liberationis a Christo allatae
universisque hominibus oblatae, ut sint politica ratione liberi vel servi, Novum
Testamentum in primis non postulat tamquam praeviam condicionem, ut quis in eam
ingrediatur libertatem, mutationem status politici et socialis. Attamen,
Epistula ad Philemonem comprobat libertatem Christi gratia effectam
necessario habere oportere etiam in ordine sociali consectaria.
14. Nemini licet hac de causa ambitum peccati, cuius primus effectus est
conturbationem inferre necessitudini inter hominem et Deum, ad illud redigere
quod « peccatum sociale » vocatur. Re quidem vera, sola doctrina recta peccati
sinit ut gravitati insistatur consectariorum eius socialium.
15. Neque iam malum praecipue ac solum reponendum est in ipsis « structuris »
œconomicis socialibus vel politicis vitiatis, velut si reliqua mala cuncta de
istis structuris uti propria de causa proficiscantur, ita nempe ut « hominis
novi » effectio ex institutione pendeat diversarum structurarum in re œconomica
ac socio-politica. Necesse profecto est ut magno animo immutemus structuras,
quae iniquae sunt quaeque iniquitates generant. Structurae vero bonae aut malae,
ut actuum hominis effectus, sunt potius consecutiones rerum quam causae. Mali
enim radices iacent igitur in personis liberis auctoribusque propriorum factorum
quae Iesu Christi gratia convertantur necesse est ut vivant agantque velut
creaturae novae in proximi amore, efficaci inquisitione iustitiae, dominatione
sui virtutumque exercitatione.13
Si quis autem uti postulatum primum statuat plenam rationum socialium
eversionem indeque procedens reprehendat studium perfectionis uniuscuiusque
hominis, iam in viam intrat negandi ipsius sensus personae eiusque
transcendentis naturae, et laedit ethicam doctrinam una cum fundamento ipsius
quod est indoles absoluta distinctionis inter bonum ac malum. Cum caritas
insuper principium sit verae perfectionis, haec non potest intellegi sine animo
aliis aperto promptaque serviendi voluntate.
V. Magisterii vox
1. Saepenumero, ut respondeat provocationibus ex oppressione fameque, in
nostrum tempus iactatis, Ecclesiae Magisterium studens excitare christianas
conscientias ad sensum iustitiae et socialis officii et coniunctionis cum
pauperibus atque oppressis invocavit praesentem utilitatem immo et necessitatem
doctrinae et postulatorum quae in Revelatione continentur.
2. Hic satis esto aliquot haec commemorare, ut puta ea recentiora pontificum
acta, quae sunt Mater et Magistra, et Pacem in Terris,
Populorum Progressio, Evangelii Nuntiandi. Item epistulae facimus
mentionem ad Cardinalem Roy missae sub titulo Octogesima Adveniens.
3. Quaestiones autem iustitiae libertatisque tractandas suscepit Concilium
Vaticanum II in pastorali constitutione Gaudium et Spes.
4. Pontifex dein Romanus, nunc feliciter regnans, crebrius haec argumenta
inculcavit, nominatim in Litteris encyclicis Redemptor Hominis, Dives
in Misericordia et Laborem Exercens. Interpellationes plures hae
doctrinam renovant de iuribus hominis, dum directo tangunt quaestiones
liberationis personae humanae variis a generibus oppressionis, quibus persona
est obnoxia. Eadem de re praesertim oportet memoretur oratio habita coram XXXVI
conventu universali Nationum Unitarum die II Octobris MCMLXXIX.14 At
die XXVIII mensis Ianuarii eodem ipso anno Ioannes Paulus II, cum tertiam
Conferentiam CELAM in urbe Puebla aperiret, praedicaverat iam totam de homine
veritatem verae liberationis esse fundamentum.15 Haec elocutio exstat
documentum recta via consulendum theologiae liberationis.
5. Bis praeterea Synodus Episcoporum, anno scilicet MCMLXXI et
MCMLXXIV, sermonem instituit de quaestionibus directo spectantibus ad
christianum liberationis conceptum: id est, de iustitia in mundo et de
necessitudine inter liberationem oppressorum plenamque liberationem sive hominis
salutem. Synodorum autem illarum opera, anno MCMLXXI et MCMLXXIV, Summum
Pontificem Paulum VI adduxerunt ut in Adhortatione apostolica Evangelii
Nuntiandi vincula definiret inter evangelizationem ac liberationem vel
progressionem humanam.16
6. Cura dein quam gerit Ecclesia liberationis hominumque progressionis
pariter probata est constitutione Pontificiae Commissionis cui nomen Iustitia
et Pax.
7. Concinentes porro cum Sede Apostolica multi Episcopatus ipsi vicissim
necessitatem extulerunt viasque germanae hominum liberationis. Decet hac in re
nominatim documenta indicare Conferentiarum Generalium Episcopatus
Latino-Americani de Medellin anno MCMLXVIII ac de Puebla anno MCMLXXIX. Ineunte
congressu Medellinensi adstabat Paulus VI, Ioannes Paulus II Pueblensi. Uterque
vero argumentum pertractavit conversionis ac liberationis.
8. Subsecutus Paulum VI, qui proprietatem nuntii Evangelii illustraverat
17 prout haec originem suam divinam servat, Ioannes Paulus II in sermone
apud Puebla explicato meminerat quae tres essent columnae quibus vera theologia
liberationis fulciretur tota, videlicet veritas de Iesu Christo, veritas de
Ecclesia, veritas de homine.18
VI. Nova christianismi interpretatio
1. Non poterit quisquam oblivione umquam exstinguere summam ingentem operis
quod sui omnino immemores christiani, pastores, sacerdotes, religiosi ac
religiosae vel laici homines, absolvunt dum amore permoti erga fratres in
condicionibus indignis versantes contendunt opem adferre consolationemque
innumerabilibus angustiis quae effectus miseriae sunt.
Inter quos quidam nituntur efficacia detegere instrumenta quibus finis quam
primum intolerando rerum statui imponatur.
2. Periculum tamen subest ne ardens studium et commiseratio, quae omnium
pastorum implere debent animos, devertantur et detorqueantur in cœpta homini
eiusque dignitati tam exitiosa quam est miseria ipsa quae oppugnatur, nisi quis
caverit sibi satis a certis quibusdam invitamentis.
3. Anxius enim sensus urgentis necessitatis efficere non debet ut, quod
essentiale est, praetermittatur neve responsio Iesu temptatori reddita omittatur
(Mt 4,4): « non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit
de ore Dei » (Dt 8,3). Nonnulli sic moventur urgente necessitate panis
partiendi ut secludant in diemque proximum reiciant evangelizationem ipsam:
primum panis, postmodum verbum. Capitalis error est ea duo separare, eoque magis
inter se opponere. Utrumque autem ut prosequamur iam sponte sua late suadet
christianus sensus.19
4. Ipsa autem dimicatio necessaria pro iustitia libertateque humana, secundum
sensum œconomicum et politicum suum, aliquibus videtur constituere rem essentiae
propriam omnemque simul salutem. Eorum exinde sententia Evangelium in nuntium
plane terrestrem redigitur.
5. Diversae igitur theologiae liberationis se ita habent secundum
rationem suam: hinc ad optionem potiorem pro pauperibus vehementer
luculenterque confirmatam post Medellinensem congressum etiam in Conferentia
Pueblensi,20 illinc vero ad illecebram illam redigendi Evangelium
salutis in evangelium terrenum.
6. Commonefacimus tamen optionem potiorem apud Puebla statutam re vera
esse duplicem: pro pauperibus et pro iuvenibus.21 Notari
interest optionem illam pro iuvenibus plerumque silentio prorsus praeteriri.
7. Superius iam (cf. IV, 4) asseveravimus veram « theologiam liberationis » eam
profecto esse quae debita ratione explanato Dei Verbo inhaereat.
8. Sed ob describendi opportunitatem expedit loqui potius de theologiis
liberationis, quoniam locutio haec amplectitur sententias theologicas vel
interdum etiam ideologicas, quae non solum discrepant, verum saepius inter se
componi nequeunt.
9. Hoc autem in documento sermo dumtaxat erit de consectariis illius cogitandi
viae, quae sub titulo « theologiae liberationis » tribuunt fidei doctrinae
ipsique vitae christianae novatricem aliquam interpretationem quae a fide
Ecclesiae valde errat, quinimmo negationem eius in re secumfert.
10. Res commodatae sine iudicio a philosophia marxistarum necnon usus
opinationum alicuius explicationis biblicae rationalismo infectae subiacent
novae huic interpretationi quae dein omnia corrumpit vera quae primum magnanimum
studium pro pauperibus habuit.
VII. Marxistarum enodatio
1. Impatientia voluntasque efficientiae quosdam christianos adduxerunt ut, alios
modos penitus desperantes, se converterent ad illud quod « analysim marxistam »
appellant.
2. In hanc videlicet sententiam ratiocinantur: intolerabilis rerum displodensque
condicio actionem efficacem deposcit quae diutius differri non potest. At
efficax talis actio pro concesso sumit aliquam analysim scientificam
causarum miseriae ex structuris fluentium. Verum eius generis explicationem iam
perfecit marxismus. Eam igitur satis est adhibere ad tertii mundi condicionem ac
praesertim ad Americae Latinae statum.
3. Eruditam autem cognitionem ipsius rerum condicionis viarumque, quae percurri
possint, transformationis socialis esse praevium fundamentum cuiusvis actionis,
quae attingere valeat propositas metas, iam per se patet. Nota est seriae
gravitatis obligationis.
4. Adiectivum tamen « scientificam » vi quadam fascinanti homines quidem capit
uti fabella; nec omnia quae nomen prae se ferunt scientificum idcirco continuo
vere sunt scientifica. Hac de causa usum alicuius rationis tractandi veras mundi
res praecedere debet criticum iudicium indolis epistemologicae. Talis autem
praevia investigatio critica magis quam uni « theologiae liberationis » deest.
5. Humanis socialibusque in disciplinis animus attendat oportet plures vias ac
sententias quarum quaeque unum tantum rei latus collustrat quae suam ob
implicatam naturam effugit unicam univocamque explanationem.
6. In illa autem marxistarum doctrina, quam pro opportunitate quis usurpare
velit, eo magis fieri iubetur praecedens quaedam iudicatio, quod cogitatio
Caroli Marx offert prospectum mundi qui universa complectitur, ubi indicia
praebita ex observatione explicationeque descriptiva rerum complentur structura
philosophica et ideologica quae sibi illam vim significationemque vindicat quam
eis quis assignare vult. Sententiae autem a priori captae praeponuntur
ipsi cognitioni condicionis verae societatis. Sic disiunctio elementorum
dissimilium, quae constituunt hanc summam epistemologica ratione diversam,
effici non potest; ita ut, cum putat quis se accipere id quod velut rerum
explicatio ostenditur, simul alliciatur ad ipsam philosophiam seu ideologiam
amplectendam. Quapropter non raro accidit ut ideologicae rationes dominentur in
iis praeceptis, quae plures « theologi liberationis » ex auctoribus marxianis
hauriunt.
7. Permanet etiam hodie prorsus valida Pauli VI monitio: ope marxismi, prout
sese exprimit concretis vitae modis, discerni valent variae rerum rationes
variaeque quaestiones christianis propositae ad deliberandum et ad agendum.
Nihilominus « vanum profecto est atque periculosum eam ob causam oblivisci
arctissimi illius vinculi, quod penitus easdem coniungit; item diversa amplecti
elementa marxianae investigationis, nulla habita ratione necessitudinis, quae
cum doctrina ipsis intercedit; denique ingredi in mediam illam classium
contentionem eiusque marxianam interpretationem, dum perspicere omittitur genus
societatis violentae atque imperii absoluti, ad quae paulatim actio illa
perducit ».22
8. Nemo quidem negat suis ab originibus, at multo magis proximis hisce annis,
marxianam doctrinam sic variatam esse ut plura sententiarum corpora pepererit
insigniter inter sese distantia. Quatenus autem vere persistunt esse marxianae,
eatenus opiniones illae haud desinunt cum principiis quibusdam principalibus
conspirare quae a christiana hominis societatisque conceptione dissentiunt.
Hinc ideo formulae nonnullae iam non sunt omnino neutrius partis, sed
retinent eam significationem quam secundum primigeniam marxistarum opinationem
receperant. Quod ita valet de « contentione classium ». Locutio illa etiam nunc
abundat ea vi quam Carolus Marx ipsi indidit neque ergo existimari potest
secundum rerum experientiam eadem ac « acris contentio socialis ». Quicumque
proinde similes adhibent formulas, fingentes se aliquot tantum conservare
marxianae explicationis elementa quae aliunde in summa refutabitur, saltem
gravem fovent ambiguitatem in propriorum lectorum animis.
9. In memoriam rursus vocamus atheismum ac negationem personae humanae
eiusque libertatis et iurium locum quidem medium obtinere totius mentis
marxianae. In se ideo ea errores continent qui recta via minitantur fidei
veritatibus de sorte hominum aeterna. Praeterea si theologiam quis perficere
velit aliqua « analysi », cuius normae interpretandi ex hac athea conceptione
pendeant, se necessario concludat in repugnantias exitiales. Ceterum falsus
intellectus indolis spiritalis personae faciet ut haec tota submittatur
communitati ipsi sicque principia negentur vitae socialis ac politicae dignitati
humanae respondentis.
10. Opus est theologo praesertim critica inquisitione in modos analysis ex
aliis disciplinis receptos. Lux enim fidei propria principia subministrat
theologiae. Elementorum itaque philosophiae vel scientiarum humanarum usus a
theologo ipso habet suum momentum uti « instrumentum » debetque critico subici
iudicio indolis theologicae. Aliis videlicet verbis: postrema ac decretoria veritatis regula non alia esse
potest denique tandem ac norma theologica ipsa. Secundum fidei proinde lumen et
ea, quae fides nos de veritate hominis docet deque sensu extremo eius sortis,
diiudicanda est auctoritas aut gradus auctoritatis in iis quae reliquis
disciplinis exhibentur, saepius quidem instar coniecturae, veluti veritates de
homine eiusque historia et fortuna.
11. Usus interpretandi rationum, ex corpore marxianae doctrinae sumptarum, ad
res ipsas œconomicas sociales politicas etiam hodiernas potest primo aspectu
exhibere quandam quasi veri similitudinem, prout scilicet status aliquarum
civitatum suadet certam proportionem cum iis quae Carolus Marx descripsit
exposuitque in medio saeculo superiore. Secundum has similitudines redduntur
simplices rerum explanationes quae, sepositis necessariis beneque definitis
elementis reapse prohibent vere strictam investigationem causarum ipsius
miseriae turbationesque gignunt.
12. In certis Americae Latinae regionibus cumulatio maximae divitiarum partis a
paucis dominis conscientiae socialis expertibus, fere nullus vel mancus Status
iuris, dictaturae militares ludibrio habentes primaria etiam hominum iura,
corruptela quorundam gubernatorum auctoritate praeditorum, saevi mores alicuius
capitis pecuniae alienis ex nationibus haec omnia sunt quae violentum seditionis
sensum alunt inter eos qui impotentes se esse arbitrantur sic victimas novi
colonialismi technologicae œconomicae nummariae indolis. Hanc iniustitiarum
conscientiam comitatur quaedam commiseratio, quae sermones suos marxismo
inficit eosque perperam exhibet veluti « scientificos ».
13. Princeps condicio alicuius investigationis est mens plane docilis ipsi rerum
veritati quae sunt describendae. Critica ergo conscientia iungatur oportet cum
usu hypothesium operis quas sibi quis sumpsit. Sciendum propterea est hypotheses
illas certae cuidam respondere mentis sententiae, idque vicissim necessario
efferre ex una sola parte aliquot rationes veritatis rerum, ceteris in
obscuritate relictis. Circumscriptio haec, ex ipsa socialium disciplinarum
natura proficiscens, ab iis negligitur qui ad modum hypotheticarum opinationum
confugiunt in conceptionem aliquam omnia amplectentem, qualis est Caroli Marx
doctrina.
VIII. Eversio sensus ipsius veritatis ac violentia
1. Conceptus ille universa continens sic logicam suam consequentiam imponit
praecipitque, ut « theologiae liberationis » summam accipiant sententiarum quae
cum christiana hominis imagine componi nequeunt. Nucleus enim doctrinae ad
marxismum adhaerens, cui res referuntur, munere fungitur decretorii cuiusdam
principii. Quae partes illi assignantur virtute appellationis
scientificae, id est rei necessario verae, quae indita est ei. Distingui
autem possunt hoc in nucleo plura elementa eum componentia.
2. Secundum consequentem marxistarum mentem « analysis » iam non potest
segregari ab usu communi et ratione historiae intellegendae, cui usus
ille iungitur. Ita criticum est instrumentum analysis atque iudicium criticum
pars dumtaxat est ipsius dimicationis seditiosae. Quae dimicatio pertinet ad
ordinem proletariatus instructum historica functione.
3. Peragere ergo is solus potest rectam analysim qui huius dimicationis est
particeps.
4. Vera conscientia igitur est conscientia factiosa sive potius partium.
Uti patet, de ipsa hic agitur conceptione veritatis quae omnis nempe invertitur:
nihil inibi esse veritatis contendunt nisi in et pro usu factioso.
5. Usus sive praxis ac veritas inde profluens sunt praxis et
veritas factiosae, quoniam historiae primaria compages denotatur contentione
classium. Oportet igitur ex necessitate obiectiva ingredi contentionem
classium (quae dialectice opponitur abusui qui repudiatur). Veritas est classis
ipsius veritas; neque veritas exsistit nisi in certamine classis eversivae.
6. Princeps historiae lex, quae nempe contentionis classium lex est, significat
societatem ipsam in violentia esse conditam. Violentiae enim, quae condicionem
efficit dominationis divitum in pauperes, respondere debet contraria eversionis
violentia, qua superior condicio permutabitur.
7. Ita profecto praestatur classium contentio veluti necessaria et obiectiva
lex. Ingrediens eius processum in favorem oppressorum aliquis « facit »
veritatem agitque « scientifice ». Quam ob rem conceptio veritatis aequaliter
coniungitur cum violentiae necessariae affirmatione ideoque etiam cum politici
amoralismi asseveratione. Haec cum ita sint, mentio postulatorum ethicorum, ex
quibus renovationes extremae animosaeque ipsarum structurarum et institutionum
flagitantur, omnem suum amittit sensum.
8. Principalis porro lex contentionis classium prae se fert indolem alicuius
summae atque universitatis. Repetitur enim omnibus in vitae regionibus: in
religione et ethica doctrina, in cultura et institutis. Nulla rerum provincia
libera est ab illa lege. In unaquaque lex haec decretorium est elementum.
9. Ipsa ethicae doctrinae natura, hisce principiis originis marxistae adhibitis,
in dubium penitus vocatur. Etenim transcendens ratio ipsius distinctionis inter
bonum et malum, omnis doctrinae moralis fundamentum, implicite negatur in illo
prospectu contentionis classium.
IX. « Theologica » illius nuclei interpretatio
1. Reperiuntur sententiae, de quibus est hic sermo, nonnumquam minutatim
enucleatae quibusdam in scriptionibus « theologorum liberationis ». Apud alios
vero consequenter eae deducuntur ex eorum propositionibus. Praefiguntur illae
alibi aliquibus liturgicis usibus, cum verbi causa « Eucharistia » in
celebrationem convertitur populi pugnantis, etiamsi adstantes his ritibus haud
sibi sunt rei plene conscii. Verum igitur proponitur quoddam « systema »,
quamvis dubitent quidam persequi logicam eius consecutionem usque in finem. Uti
tale istud corpus vel institutum est corruptio christiani nuntii, prout eum Deus
suae commendavit Ecclesiae. Quare is nuntius videtur totus vocari in quaestionem
a « theologiis liberationis ».
2. Non iam factum ipsum ordinum socialium cum iniquitatibus et
iniustitiis quae eis insunt, sed ipsa opinatio sive theoria de
contentione classium veluti lege structurarum principali in historia suscipitur
a « theologiis liberationis » instar principii. Inde colligitur sic intellectam
classium contentionem scindere ipsam Ecclesiam, et secundum eandem res quoque
ecclesiales esse iudicandas. Pariter contenditur affirmationem, qua amor in sua
universalitate possit id vincere quod constituit primam legem structuralem
societatis capitalistae, nihil aliud significare quam fallaciam mala fide alere.
3. In hoc rerum conceptu contentio classium est historiae incitatrix. Fit ita
historia cogitatio maxima. Deus ipse dicetur facere se historiam. Addent insuper
unam esse historiam solam in eaque nefas esse historiam salutis distingui ab
historia profana. Si quis discrimen illud retineat, cadere eum dicent in «
dualismum ». Similes asseverationes produnt immanentismum quendam historicum.
Facile ideo quis vult Regnum Dei eiusque tempus venturum aequare humanae
liberationis motui efficereque ipsa ex historia materiam propriae progressionis
veluti rationem aliquam qua per classium contentionem se homo ipse redimit. Haec
vero aequatio fidei Ecclesiae adversatur, quem ad modum Concilium Vaticanum II
eam instillavit.23
4. Hanc ad mentem eo usque nonnulli tendunt ut Deum immo ipsum historiamque idem
esse dicant fidem definientes velut « fidelitatem erga historiam », id est
fidelitatem impensam in consuetudinem politicam quae conceptionem futurae
aetatis hominum generis sequitur sensu cuiusdam messianismi dumtaxat temporalis.
5. Fides inde spes et caritas novum sibi induunt sensum ac significationem: sunt
enim « fidelitas erga historiam », « fiducia de futuro aevo », « optio pro
pauperibus ». Quod significat eas sua in veritate theologali negari.
6. Novo autem ex hoc conceptu consequitur necessario extrema interpretatio
politica ipsarum affirmationum fidei iudiciorumque theologicorum. Iam nihil
refert ut animus intendatur in consectaria effectaque politica fidei veritatum
quae praesertim observentur secundum earum vim transcendentem. Tota enim fidei
doctrina aut theologiae subditur cuidam politicae regulae, quae ipsa vicissim
pendet ex sententia de classium contentione uti historiae incitatrice.
7. Qua de causa ostenditur ingressus ipse in classium contentionem tamquam
caritatis ipsius necessitas; reicitur uti animus impediens contrariusque
pauperum amori ipsa voluntas diligendi iam nunc omnem hominem, ad quemcumque
ordinem pertinet, ac studium succurrendi ei per non violentas colloquii
persuasionisque vias. Si autem quis affirmat hominem iam non odio esse debere,
item simul asseverat, eo quod re vera pertineat ad orbem divitum, iam a
principio eum inimicum classis esse debellandum. Quapropter universalis
natura amoris proximi ac fraternitas fiunt eschatologicum principium quod soli «
novo homini » valebit qui ex eversionis victoria exorietur.
8. Quod ad Ecclesiam vero spectat, inclinant ad eam putandam tantummodo rem
historiae inhaerentem obœdientemque etiam illis legibus quae regere creduntur
venturam aetatem historicam in eius immanentia. Haec autem imminutio propriam
vacuefacit Ecclesiae veritatem, quae donum gratiae divinae est ac fidei
mysterium. Pariter infitiantur christianorum, ad oppositos ceteroquin ordines
pertinentium, participationem eiusdem mensae eucharisticae quidquam significare.
9. Pro sua positiva significatione Ecclesia pauperum indicat potiorem
locum sine ulla exceptione destinatum pauperibus, secundum cunctas miseriae
humanae formas, quandoquidem illos Deus praefert. Significat quoque haec locutio
hac nostra aetate sive Ecclesiam uti communionem institutionemque sive eius
membra conscientiam habere paupertatis evangelicae necessitatum.
10. Attamen « theologiae liberationis », quarum merito loci insignes prophetarum
et Evangelii de pauperibus tuendis proprium momentum recuperaverunt, confusionem
moliuntur calamitosam inter pauperem Sacrae Scripturae ac
proletariatum Caroli Marx. Quocirca christianus sensus pauperis
corrumpitur et certatio pro pauperum iuribus fit classis certamen ad ideologicam
contentionis classium normam. Sed tunc Ecclesiam classis significat Ecclesia
pauperum, quae necessitates perspexit eversivae certationis ut gressum ad
liberationem quaeque liberationem liturgicis suis ritibus concelebrat.
11. Aliquid porro simile animadvertendum est quod attinet ad dictionem
Ecclesiae populi. Pastorali quidem ratione intellegi possunt per illam vocem
ei, ad quos potissimum evangelizatio dirigitur, nempe ei in quos ob propriam
eorum condicionem pastoralis Ecclesiae amor praesertim intenditur. Potest etiam
ea vox pertinere ad Ecclesiam tamquam « populum Dei », populum scilicet Novi
Fœderis in Christo pacti.24
12. Verumtamen « theologiae liberationis », de quibus hic agitur, Ecclesiam
populi intellegunt esse Ecclesiam classis, Ecclesiam populi oppressi,
Ecclesiam cuius « conscientiam » oportet excitare constitutae contentionis
liberatricis causa. Sic autem sumptus populus, nonnullis opinantibus, fit etiam
fidei argumentum.
13. Tali imagine Ecclesiae populi censura exoritur ipsarum Ecclesiae
structurarum. Hinc iam non agitur tantum de fraterna correctione Ecclesiae
pastorum, quorum agendi ratio non evangelicum animum ministerii reddit sed
obsoletis signis adhaeret auctoritatis quae pauperes offendunt. Verum etiam in
controversiam adducitur sacramentalis et hierarchica compages Ecclesiae
qualem Dominus ipse voluit. In hierarchia enim ac magisterio incusantur ii qui
classis dominantis, quam devinci oportet, personam gerunt. Theologica ratione
haec sententia defendit populum esse ministeriorum originem eumque ergo suo
arbitrio sibi eligere posse ministros secundum necessitates sui muneris
historici et eversivi.
X. Nova ratio interpretandi
1. Factiosa veritatis notio, quae in consuetudine sive eversiva classium
praxi demonstratur, illam confirmat sententiam. Theologi, qui cum
opinionibus « theologiae liberationis » non conveniunt, hierarchia ac in primis
magisterium Romanum iam eam ob rem obtrectantur tamquam oppressorum classium
participes. Eorum dicitur theologia esse classis. Eorum ergo argumentationes et
praecepta iam non in se sunt perscrutanda cum nihil aliud nisi referant classis
commoda. Eorum itaque sermo iam principio affirmatur falsus.
2. Hinc ipsius « theologiae liberationis » indoles universalis, quae omnia
complectitur, elucet. Quam ob rem aestimetur ipsa oportet non secundum hanc
illamve suam affirmationem, verum ex isto classis prospectu quem sibi a
priori arrogat, quique in ea est quasi decretorium principium hermeneuticum
fundamentale.
3. Propter praeiudicatam hanc opinationem de classibus admodum difficile est, ne
dicamus omnino fieri non posse, ut quibusdam cum « theologis liberationis » vera
instituatur collocutio, in qua collocutor audiatur eiusque excutiantur argumenta
iudicio obiectivo et attento animo. Hi namque theologi, modo plus minus conscio,
principio nituntur sententiam classis oppressae et eversivae, quae eorundem
nempe est opinio, efficere unicam speciem veritatis. Theologicae regulae
veritatis sic minoris momenti fiunt subiciunturque necessitudinibus ipsius
contentionis classium. Qua in rerum condicione sufficitur in locum
orthodoxiae uti rectae fidei normae ipsa notio orthopraxis veluti lex
veritatis. Ad hoc autem quod attinet, haud licet intentionem practicam, quae
propria etiam theologiae translaticiae est eodemque titulo ac intentio
speculativa, commisceri aliquo cum primatu peculiaris iuris, qui tribuitur certo
generi praxis. Haec enim ultima est usus eversivus qui sic fieret suprema
veritatis theologicae regula. Porro sana
methodologia theologica sine dubio rationem habet praxis Ecclesiae ibique
unum reperit fundamentorum suorum; sed hoc fit quia ipsa ex fide promanat
eiusque est testimonium vitae ratione datum.
4. Socialis Ecclesiae doctrina cum indignatione respuitur. Quam dicunt prodire
vana ex spe alicuius compromissi, quam habent classes mediae quibus nulla est
historica sors.
5. Nova interpretandi via, « theologiae liberationis » propria, ad
retractationem praecipue politicam Sacrae Scripturae perducit. Maius hinc
pondus adicitur ipsi eventui Exodi, cum liberatio illa sit a politica servitute.
Politica similiter lectio proponitur cantici Magnificat. Error autem in
eo non est quod animus in rationem politicam locorum biblicorum dirigitur, sed
quod ex illo aspectu deducitur ratio princeps atque exclusiva quae ducit ad
lectionem Scripturarum angustandam.
6. Item homo se collocat in conspectu messianismi temporalis, quod unum est
ex extremis signis saecularis interpretationis Regni Dei eiusque inclusionis in
historiae humanae immanentiam.
7. Hanc politicam rationem anteponendo, inducimur ad Novi Testamenti
extremam novitatem denegandam ac praesertim Iesu Christi, veri Dei et veri
hominis, personam infitiandam, sicut etiam propriam naturam liberationis quam
ille nobis affert quaeque ante omnia liberatio est a peccato, omnium malorum
fonte.
8. Ceterum, probata Magisterii interpretatione recusata, quae uti classis
explicatio reicitur, simul a Traditione disceditur. Quapropter abicitur
necessaria quidem interpretandi regula theologica et in vacuitatem inde exortam
sententiae extremae admittuntur exegesis rationalistae. Redintegratur ita sine
critico animo repugnantia inter Iesum historiae ac Iesum fidei.
9. Profecto asservatur littera formularum fidei, ac nominatim fidei
Chalcedonensis, at sub iisdem novus subicitur sensus, qui fidei Ecclesiae
negatio est. Hinc enim christologica doctrina ex Traditione prodita reicitur
propter legem classis; hinc vero contenditur posse « Iesum historiae » attingi
procedendo de eversiva experientia certaminis pauperum ad propriam liberationem.
10. Iterum affectatur instauranda experientia, eius similis quam Iesus
habuisse putatur. Experientia enim pauperum pugnantium pro sua liberatione, quae
dicitur fuisse etiam Iesu, ipsa, et quidem sola, proferret cognitionem veri Dei
eiusque Regni.
11. Patet autem hinc fidem negari in Verbum incarnatum mortuum ac
resuscitatum propter omnes homines, et quem Deus Dominum et Christum fecit.25
Pro eo autem submittitur « figura » Iesu quae species quaedam signi est in se
colligentis postulata contentionis oppressorum.
12. Ita tribuitur Christi mortui interpretatio dumtaxat politica. Virtus ideo
ipsius salutaris totaque redemptionis œconomia pernegatur.
13. Afficitur ergo nova interpretatione integra summa mysterii christiani.
14. Efficit proinde illa generatim id, quod vocari potest inversio symbolorum.
Sic potius quam ut cum Sancto Paulo videatur in Exodo figura baptismi,26
poterit hoc ipsum politicae liberationis populi signum existimari.
15. Eadem vero interpretandi regula adhibita ad ecclesialem vitam
constitutionemque hierarchicam Ecclesiae, ratio necessitudinis inter hierarchiam
atque « basim » fit necessitudo dominationis obnoxia legi contentionis classium.
Sacramentalis natura, quae radix est ministeriorum ecclesialium quaeque
Ecclesiam constituit spiritale institutum quod redigi nequit ad explicationem
tantummodo sociologicam, prorsus ignoratur.
16. Conversio haec symbolorum animadvertitur etiam in sacramentorum
regione. Iam enim Eucharistia non comprehenditur sua in veritate, nempe ut
praesentia sacramentalis sacrificii reconciliantis ac donum Corporis et
Sanguinis Christi, sed putatur celebratio populi suum certamen certantis.
Quocirca Ecclesiae unitas funditus negatur. Unitas enim et reconciliatio et
communio in amore non iam percipiuntur velut donum a Christo receptum.27
Historica quidem classis pauperum unitatem molietur per suam ipsius dimicationem.
Contentio classium via huius unitatis est. Eucharistia ita classis evadit
Eucharistia. Eodem pariter tempore triumphans vis negatur Dei amoris qui nobis
est datus.
XI. Directoriae monitiones
1. Cautio ac provisio gravium errorum, quos quaedam « theologiae liberationis
» propagant, nullo tamen modo accipienda est tamquam approbatio, ne obliqua
quidem, impertita illis qui quidquam conferunt ad miseriam populorum
conservandam, illis qui commodum ex ea trahunt, illis qui resides animadvertunt,
vel illis qui eandem miseriam nihil omnino curant. Evangelio Misericordiae
hominisque amore ducta Ecclesia clamorem pro iustitia28 excipit eique
omnibus suis viribus respondere contendit.
2. Invitatio ideo maxima ad Ecclesiam dirigitur. Cum audacia ac fortitudine,
cum sagacitate ac prudentia, cum studio ac fervore animi, cum amore pauperum qui
ad sacrificium usque pertingit, pastores suum potissimum munus putabunt huic
invitationi responsum reddere, haud secus ac plurimi eorum iam faciunt.
3. Universi autem illi, sacerdotes religiosi ac religiosae et laici homines,
qui audito clamore pro iustitia cupiunt operam suam navare evangelizationi
humanaeque progressioni, id efficient consonantes cum suis episcopis et cum
Ecclesia, unus quisque secundum propriam suam ecclesialem vocationem.
4. Sibi praeterea conscii ecclesialis naturae vocationis suae theologi
fideliter praestabunt animoque ad colloquium propenso industriam consociatam cum
Ecclesiae Magisterio. In Magisterio enim discernent Christi donum Ecclesiae ipsius concessum29
observantiaque filiorum propria amplectentur verbum eius ac monita.
5. Tantummodo ex evangelizandi munere eius cum integritate ex toto sumpto
comprehenduntur necessitates promotionis humanae veraeque liberationis: quae
liberatio quibusdam veluti columnis necessariis innititur, quae sunt: veritas
de Iesu Christo Redemptore, veritas de Ecclesia, veritas de homine eiusque
dignitate.30 Ad lumen quidem Beatitudinum, in primisque
Beatitudinis de pauperibus spiritu, Ecclesia quae universo in orbe pauperum esse
vult Ecclesia, in animo habet nobili contentioni servire pro veritate et pro
iustitia. Quemque hominem appellat eaque de causa cunctos homines. Ipsa est « Ecclesia
universalis, Ecclesia incarnationis. Non unius classis aut unius
ordinis est Ecclesia. Et pro ipsa veritate loquitur
illa. Quae quidem veritas res tangit in se ipsas ». Ea etiam efficit ut ratio
ducatur « cuiusque condicionis humanae, cuiusque iniustitiae, cuiusque
discriminis, cuiusque contentionis ».31
6. Efficax ideo iustitiae tutela adnitatur oportet ad veritatem de homine qui ad
Dei imaginem est creatus ad divinaeque filiationis gratiam vocatus.
Verae consuetudinis agnitio inter hominem ac Deum fundamentum ponit iustitiae,
quia inde reguntur necessitudines inter homines ipsos. Ea est causa, cur pugna
pro hominis iuribus, quae numquam desistit Ecclesia commemorare, secum inferat
veram pro iustitia contentionem.
7. Postulat autem veritas de homine ut pugna haec pugnetur instrumentis humanae
dignitati congruentibus. Meditatus idcirco deliberatusque violentiae caecae
usus, quacumque provenientis ex parte, est repudiandus.32 Si quis
igitur fidat instrumentis violentis, sperans inde magis restauratum iri
iustitiam, in exitialem procidat deceptionem. Vim enim parit vis deicitque
hominem; hominis dignitatem ludificat in personis victimarum atque hanc ipsam
dignitatem infringit eorum, qui vim usurpant.
8. Urgens autem necessitas reformationum penitus faciendarum, quae afficiunt
structuras miseriam gignentes constituentesque ipsas formas violentiae, facere
non debet ut ignoretur fontem iniustitiarum in corde inveniri hominis. Nonnisi
igitur compellando ethicas facultates personae et perpetuam interioris
conversionis necessitatem, sociales importabuntur mutationes quae re vera homini
deservient.33 Etenim, ut homines libere intersunt — privatim atque
communiter — his necessariis mutationibus, ipsi excitati ad sensum
conscientiamque suorum officiorum crescent humanitate. Inversio autem inter
doctrinam moralem et structuras abundat anthropologia materialista quae componi
nequit cum veritate de homine.
9. Item gravissimus eam ob rem error admittitur, si creditur novas ex se ipsis
structuras parituras esse « hominem novum » secundum significationem, id est,
veritatis de homine. Nescire enim non potest christianus Spiritum Sanctum, qui
datus sit nobis, omnis verae novitatis esse originem Deumque ipsum historiae
esse dominum.
10. Pariter structurarum iniustitiam generantium eversio per violentiam
seditiosam non iam ipso facto initium est instaurandi regiminis iusti,
Factum aliquod maioris momenti huius aetatis facere debet attentos eos omnes,
qui ex animo liberationem veram exoptant fratrum suorum. Multa centena milia
aequalium nostrorum legitime nituntur primarias recuperare libertates, quibus
destituti sunt a regiminibus penitus dominantibus et Deum negantibus quae per
violentas seditiosasque vias potita sunt omni potestate, omnino sub titulo
liberationis populi. Hoc aetatis nostrae dedecus neglegi non licet: profitentes
libertatem se afferre aliqui totas nationes continent in condicionibus
servitutis indignis plane homine. Ii qui, fortasse inscii, consortes se reddunt
eiusmodi subiugationum, pauperes decipiunt quibus inservire volunt.
11. Classium contentio, tamquam iter ad societatem sine classibus, fabula est
quae renovationes praepedit miseriamque auget atque iniustitias. Qui vero se
abripi hac fabula patiuntur, ponderent necesse est acerba experimenta historiae
quae illa intulit. Intellegent tunc nullo modo agi de deserenda efficaci via pro
pauperibus pugnandi deque serviendo commodis alicuius vanae speciei, quae omni
carebit effectu. Interest potius ex contrario ut quis se expediat a ficta quadam
imagine ut fulciatur Evangelio eiusque operandi virtute.
12. Una autem ex condicionibus alicuius necessariae correctionis theologicae
est recta aestimatio doctrinae socialis Ecclesiae. Haudquaquam clausa
haec doctrina est. Verum aperta patet novis quaestionibus cunctis quae
progrediente tempore numquam non cooriuntur. Quo in rerum prospectu partes
theologorum et intellegendi auctorum totius orbis regionum etiam nunc
pernecessariae sunt Ecclesiae meditationi.
13. Eorum pariter experientia, qui coram in evangelizatione et in pauperum
oppressorumque promotione versantur, poscitur ad deliberationem doctrinae
actionisque pastoralis Ecclesiae. Hoc sensu dicendum est conscientiam quorundam
aspectuum veritatis accipi ex ipsa vita sive praxi, si eo sub nomine
intellegatur consuetudo pastoralis ususque socialis quae sectantur evangelicam
rationem.
14. Ecclesiae doctrina in re sociali praebet maximas directorias normas
moralis naturae. Ut vero illa possit gubernare directo ipsam actionem, homines
idonei exercitatique in scientiis arteque technica, sicut etiam in provincia
scientiarum humanarum vel politicarum rerum, ei opus sunt. Animos pastores
intendent ad tales instituendos homines idoneos, radicitus viventes ex Evangelio.
Hic autem potissimum tanguntur laici, quorum proprium officium est societatem
aedificare.
15. Opinationes « theologiarum liberationis » late disseminantur, simplici
adhuc forma, apud circulos educationis vel cœtus « a basi » qui dicuntur,
catechetica ac theologica carentes instructione. Ita accipiuntur illae
sententiae a viris feminisque generosis, etsi ferri non potest criticum iudicium.
16. Invigilandum itaque pastoribus est tam qualitati quam doctrinae ipsi
catechesis et educationis, cuius semper officium est exhibere integritatem
nuntii salutis et postulata verae hominum liberationis intra definitos fines
huius nuntii integri.
17. In hac autem demonstratione integra christiani mysterii expediet quasdam
essentiales rationes in clariorem lucem proferre quas « theologiae liberationis
» praesertim proclives sunt ad perperam comprehendendas vel praetermittendas:
transcendentiam gratuitamque indolem liberationis in Iesu Christo vero Deo ac
vero homine, principatum ipsius gratiae, veram naturam salutis instrumentorum
nominatimque Ecclesiae et sacramentorum. Inculcabitur vera significatio moralis
doctrinae, ob quam discrimen boni ac mali non potest relativismo subici,
germanus peccati sensus, conversionis necessitas et ipsius fraterni amoris lex
universalis. Cavebitur ne omnis vita humana rationibus politicis circumvadatur
quae ignorantes totam summam proprietatum Regni Dei atque personae
transcendentiam illuc tandem tendunt ut politicam doctrinam reddant sacram utque
captatam religionem populi torqueant in commoditatem inceptorum seditiosorum.
18. Interdum exprobratur defensoribus « orthodoxiae » passivus quidam animus,
indulgentia vel conspiratio culpabilis quod spectat ad intolerandas iniustitiae
condiciones et ad politica regimina quae illum sustinent statum. Spiritalis
autem conversio, magnitudo amoris in Deum ac proximum, studium iustitiae et
pacis, evangelicus sensus pauperum et paupertatis flagitantur ab omnibus, at
potissimum a pastoribus iisque in quos incidit rerum officium. Cura integritatis
fidei non procedit sine cura pariter reddendi, per integram theologiam,
Responsionem efficacis testificationis ministerii erga proximum, ac praesertim
omnino erga pauperem atque oppressum. Ex tali sua testificatione dynamica quidem
et constructiva iacient ita Christiani fundamenta illius « civilis cultus amoris
» de quo post Paulum VI locuta est conferentia de Puebla.34 Ceterum
complures ii sunt, sacerdotes religiosi et religiosae laici homines, qui modo
reapse evangelico se addicunt societati iustae aedificandae.
Conclusio
Pauli VI verba in Professione Fidei Populi Dei absoluta perspicuitate fidem
Ecclesiae exprimunt, a qua recedere non licet quin simul novae miseriae novaeque
excitentur una cum spiritali ruina servitutes.
« Confitemur pariter Regnum Dei, quod hic in terris in Christi Ecclesia
primordia habuit, "non esse de hoc mundo", "cuius figura praeterit", itemque
eius propria incrementa idem existimari non posse atque progressionem
humanitatis cultus, vel scientiarum, vel technicarum artium, sed in eo
consistere, ut investigabiles divitiae Christi altius usque cognoscantur, ut
spes in aeternis bonis constantius usque ponatur, ut Dei caritati flagrantius
usque respondeatur, ut denique gratia atque sanctitudo largius usque
diffundantur inter homines. At eodem amore Ecelesia impellitur, ut etiam verum hominum bonum temporale
continenter cordi habeat. Dum enim quotquot habet filios monere non cessat, eos
"non habere hic" in terris "manentem civitatem", eosdem etiam exstimulat ut, pro
sua quisque vitae condicione atque subsidiis, propriae humanae civitatis
incrementa foveant, iustitiam, pacem atque fraternam concordiam inter homines
promoveant, atque fratribus suis, praesertim pauperioribus et infelicioribus,
largiantur adiumentum. Quare impensa sollicitudo, qua Ecclesia, Christi Sponsa,
hominum necessitates prosequitur, hoc est eorum gaudia et exspectationes dolores
et labores, nihil aliud est nisi studium, quo ipsa vehementer impellitur, ut iis
praesens adsit, eo quidem consilio, ut Christi luce homines illuminet,
universosque in Illum, qui ipsorum unus Salvator est, congreget, atque
coniungat. Nunquam vero haec sollicitudo ita accipienda est, quasi Ecclesia ad
res huius mundi se conformet, aut deferveat ardor, quo ipsa Dominum suum
Regnumque aeternum exspectat ».35
Hanc Instructionem in Conventu ordinario huius Sacrae Congregationis
deliberatam, Summus Pontifex Pp. Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto
Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 6 Augusti, in
Festo Transfigurationis Domini, anno 1984.
+ Ioseph Card. Ratzinger, Praefectus
+ Albertus Bovone, Archiep. tit. Caesarien. in Numidia, Secretarius
* AAS 76 (1984), 876-909.
1 Cf. Const. past. Gaudium et epes, n. 4.
2 Cf. Const. dogm. Dei Verbum, n. 10.
3 Cf. Gal 5, l ss.
4 Cf. Ex 24.
5 Cf. Ier 31, 31-34; Ez 36, 26 ss.
6 Cf. Soph 3, 12 ss.
7 Cf. Dt 10, 18-19.
8 Cf. Lc 10, 25-37.
9 Cf. 2 Cor 8, 9.
10 Cf. Mt 25, 31-46; Act 9, 4-5; Col 1, 24.
11 Cf. Iac 5, lss.
12 Cf. 1 Cor 11, 17-34.
13Cf. Iac 2, 14-26.
14 Cf. AAS 71 (1979), 1144-1160.
15 Cf. AAS 71 (1979), 196.
16 Cf. Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, nn. 25-33, AAS 68
(1976), 23-28.
17Cf. Adhort. apost. Evangelii nuntiandi, n. 32, AAS 68 (1976), 27.
18 Cf. AAS 71 (1979), 188-196.
19 Cf. Const. past. Gaudium et Spes, n. 39; Pius XI, Litt. enc.
Quadragesimo Anno, AAS 23 (1931), 207.
20 Cf. n. 1134-1165 et nn. 1166-1205.
21 Cf. Doc. de Puebla, IV, 2.
22Paulus VI, Litt. apost. Octogesima adveniens, n. 34, AAS 63 (1971),
424-425.
23Cf. Const. dogm. Lumen gentium, nn. 9-17.
24Cf. Const. past. Gaudium et Spes, n. 39.
25Cf. Act 2, 36.
26 Cf. 1 Cor 10, 1-2.
27 Cf. Eph 2, 11-22.
28 Cf. Doc. de Puebla, I, 2, n. 3. 3.
29 Cf. Lc 10, 16.
30 Cf. Ioannes Paulus II, Oratio in initium conferentiae de Puebla,
AAS 71 (1979), 188-196; Doc. de Puebla, II, 1.
31 Cf. Ioannes Paulus II, Oratio habita in loco “Vidigal” Rivi Ianuarii,
2 iulii 1980, AAS 72 (1980), 852-858.
32 Cf. Doc. de Puebla, II, 2, n. 5. 4.
33 Cf. Doc. de Puebla, IV, 3, n. 3. 3.
34Cf. Doc. de Puebla, IV, 2, n. 2. 3.
35Paulus VI, Sollemnis Professio fldei, 30 iunii 1968, AAS 60 (1968),
443-444.
|