|
CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
EPISTULA ORDINARIIS LOCORUM MISSA:
IN MENTEM NORMAE VIGENTES
DE EXORCISMIS REVOCANTUR
(die 29 m. Septembris a. 1985) *
Excellentissime Domine,
Inde ab aliquot annis, apud quosdam cœtus ecclesiales, conventus ad precationes
faciendas multiplicantur hoc quidem proposito, ut liberatio obtineatur ab
influxu daemonum, etiamsi non de exorcismis proprie dictis agatur; qui conventus
peraguntur sub ductu laicorum, etiam praesente sacerdote.
Cum a Congregatione pro Doctrina Fidei quaesitum sit quid sentiendum de hisce
factis, hoc Dicasterium necessarium putat omnes Ordinarios certiores facere de
responsione quae sequitur:
1. Canon 1172 Codicis Iuris Canonici declarat neminem exorcismos in obsessos
proferre legitime posse, nisi ab Ordinario loci peculiarem et expressam
licentiam obtinuerit (§ 1), ac determinat hanc licentiam ab Ordinario loci
concedendam esse tantummodo presbytero pietate, scientia, prudentia ac vitae
integritate praedito (§ 2). Episcopi igitur enixe invitantur, ut observantiam
urgeant horum praescriptorum.
2. Ex hisce praescriptionibus sequitur ut christifidelibus etiam non liceat
adhibere formulam exorcismi contra satanam et angelos apostaticos, excerptam ex
illa quae publici iuris facta est iussu Summi Pontificis Leonis XIII, ac multo
minus adhibere textum integrum huius exorcismi. Episcopi hac de re fideles
admonere curent in casu necessitatis.
3. Denique, ob easdem rationes, Episcopi rogantur ut vigilent ne — etiam in
casibus qui, licet veram possessionem diabolicam excludant, diabolicum tamen
influxum aliqualiter revelare videntur — ii qui debita potestate carent
conventus moderentur, in quibus ad liberationem obtinendam precationes
adhibentur, quarum decursu daemones directe interpellantur et eorum identitas
cognoscere studetur.
Harum normarum tamen enuntiatio minime christifideles abducere debet a precando
ut, quemadmodum Iesus nos docuit, liberentur a malo (cf. Mt 6,13).
Insuper Pastores hac oblata opportunitate uti poterunt, ut in mentem revocent
quid Ecclesiae traditio doceat circa munus quod proprie ad sacramenta et ad
Beatissimae Virginis Mariae, Angelorum Sanctorumque intercessionem spectat in
christianorum etiam contra spiritus malignos spirituali certamine.
Hanc occasionem nactus impensos aestimationis meae sensus Tibi obtestor
permanens
add.mus in Domino
+ Iosephus Card. Ratzinger,
Praefectus
+ Albertus Bovone,
a Secretis
* AAS 77 (1985), 1169-1170.
|