The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI 

EPISTULA AD UNIVERSOS
CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPOS
DE PASTORALI PERSONARUM HOMOSEXUALIUM CURA
*

 

1. Homosexualitatis problema ac morale iudicium de actibus homosexualibus crebrius in dies publicarum disceptationum argumentum praebent, etiam apud catholicos cœtus. In hisce autem disceptationibus saepe rationes adducuntur ac proferuntur sententiae, quae cum Catholicae Ecclesiae doctrina non congruunt, idque causa est cur ii omnes qui pastorali ministerio sunt addicti, iusta sollicitudine teneantur. Quare haec Congregatio censuit problema huiusmodi tam grave tamque late diffusum iam esse, ut postulare videatur has litteras de pastorali personarum homosexualium cura ad universos Catholicae Ecclesiae Episcopos destinatas.

2. Patet de tam implexo problemate pertractationem undique expletam et perfectam per has litteras haberi non posse. Attentio potius dirigenda erit ad contextum proprium catholicae doctrinae de moribus. Quae doctrina confirmata atque locupletata est elementis desumptis e certis progressibus scientiarum humanarum, quae et ipsae propria habent obiectum et methodum quibus legitima autonomia est tribuenda.

Catholica doctrina de moribus ratione humana innititur lumine fidei illustrata et scienter perducta ad voluntatem Dei, Patris nostri, faciendam. Hoc modo Ecclesia valet non solum scientifica inventa in suum usum convertere, sed etiam eorundem prospectum transcendere; ipsa pro certo habet prospectum suum, latius patentem, plene respondere implexae realitati personae humanae, quae pro sua parte spirituali et corporea a Deo creata est et, per Ipsius gratiam, ad vitae aeternae hereditatem vocata.

Solummodo igitur intra huius doctrinae contextum clare intellegi potest, quonam sensu factum homosexualitatis, cum multiplicibus suis aspectibus et effectibus in societate et in vita ecclesiali, problema sit, quod proprie pertinet ad pastoralem Ecclesiae sollicitudinem. Ab eius igitur administris postulatur diligens studium, operosa cura et consideratio quae recto animo et theologica prudentia peragatur.

3. Iam in Declaratione « De quibusdam quaestionibus ad sexualem ethicam spectantibus », die 29 Decembris anno 1975 edita, Congregatio pro Doctrina Fidei hoc problema plane pertractaverat. In qua quidem Declaratione affirmabatur contendendum esse ut aequo animo condicio homosexualitatis comprehenderetur, itemque animadvertebatur personae homosexualis culpabilitatem prudenter esse iudicandam. Insimul haec Congregatio debitam habuit rationem distinctionis communiter receptae, quae inter condicionem vel propensionem homosexualem et actus homosexuales intercedit. Qui actus ibidem describebantur ut actus qui sua necessaria et essentiali ordinatione privantur, scilicet « suapte intrinseca natura » inordinati, ac proinde tales ut numquam ullo modo approbari possint (cfr. n. 8, § 4).

Attamen in disceptationibus, quae post editam Declarationem habitae sunt, interpretationes praeter modum benevolae sunt propositae de ipsa condicione homosexuali, ac quispiam eo processit, ut eam indifferentem ac vel etiam bonam declaraverit. Ex contrario, clara in luce ponendum est peculiarem personae homosexualis propensionem, quamquam per se ipsa peccatum non est, nihilominus inclinat plus minus vehementer ad agendi rationem quae, ordine morali spectato, intrinsece mala habenda est. Hac de causa, ipsa propensio obiective inordinata est iudicanda.

Quae cum ita sint, erga eos qui in hac condicione versantur, peculiaris cura pastoralis est adhibenda, ne iidem ad putandum inducantur expletionem huiusmodi propensionis in iunctionibus homosexualibus optionem esse, quae moraliter admitti possit.

4. Inter elementa, quae necessario requiruntur ad curam pastoralem veri nominis instituendam, recensenda est cognitio causarum, quae ad mentium perturbationem perduxerunt in magisterio Ecclesiae interpretando. In hisce causis denotanda est nova quaedam Sacrarum Scripturarum exegeseos forma, cuius fautores autumant Biblia vel nihil dicere de homosexualitatis problemate, vel eam tacite approbare, vel denique continere moralia praecepta, quae adeo dependent a culturae et temporum adiunctis, unde ortum habuerunt, ut hodiernae vitae accommodari iam non possint. Huiusmodi igitur opiniones, cum graviter erroneae sint et a recto itinere discedant, peculiarem vigilantiam requirunt.

5. Verum quidem est in libris Sacrarum Scripturarum exarandis magna ex parte adhibitos esse sentiendi atque dicendi modos, qui vigebant variis temporibus quibus compositi sunt (cfr. Dei Verbum, n. 12). Ac certe Ecclesia hodie Evangelium annuntiat mundo, qui valde differt a mundo antiquae aetatis. Ceteroquin ipse mundus in quo Novum Testamentum ortum habuit, multum iam mutatus erat, exempli causa, spectatis condicionibus in quibus Scripta Sacra populi Hebraici exarata vel redacta sunt.

Adnotandum tamen est, intra Sacrarum Scripturarum contextum, etsi magna partium diversitate distinctum, manifestam vigere cohaerentiam, quod attinet ad mores homosexuales iudicandos. Quapropter Ecclesiae doctrina de hac re non innititur solummodo dictionibus a contextu seiunctis, e quibus erui possunt incerta theologica argumenta, sed potius solido fundamento constantium biblicorum testimoniorum. Hodierna communitas fidei, coniuncta sine ulla intermissione cum iudaicis et christianis communitatibus intra quarum ambitum antiquae Scripturae compositae sunt, pergit alimentum sumere ab iisdem Scripturis et a Spiritu veritatis, cuius ipsae sunt Verbum. Pariter necessarium omnino est agnoscere textus sacros ex veritate intellegi non posse, si interpretatione explicentur, quae vivae Ecclesiae Traditioni contradicat. Scripturarum interpretatio, ut recte fieri possit, cum hac Traditione reapse congruere debet.

Ad rem quod attinet, Concilium Vaticanum II haec habet: « Patet igitur Sacram Traditionem, Sacram Scripturam et Ecclesiae magisterium, iuxta sapientissimum Dei consilium, ita inter se connecti et consociari, ut unum sine aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus Sancti, ad animarum salutem efficaciter conferant » (Dei Verbum, n. 40). Harum sententiarum praelucente lumine, breviter nunc exponitur, quid hac in re Sacrae Scripturae doceant.

6. Doctrina theologica de creatione, quae in libro Genesis continetur, elementa fundamentalia suppeditat ad recte solvenda problemata, quae homosexualitatis causa in medio ponuntur. Deus, pro sua infinita sapientia et omnipotenti amore, res omnes ad exsistendum vocat, quae in se Eius referant bonitatem. Ad imaginem et similitudinem suam creat hominem, masculum et feminam. Homines igitur creaturae Dei sunt, ad id vocatae, ut per mutuum sexuum complementum interiorem Creatoris unitatem referant. Ipsi hoc munus singulari modo absolvunt, cum una cum Deo ad vitam transmittendam cooperantur per mutuam donationem coniugalem.

In 3o capite libri Genesis ostenditur quo modo haec veritas de persona humana, prout imagine Dei, obscurata sit peccati originalis causa. Inde necessario sequitur, ut amplius non percipiatur illa fœderis nota, quam unio hominum cum Deo et inter se prae se ferebat. Quamquam corpus humanum suam « significationem sponsalem » adhuc servat, haec tamen propter peccatum nunc obscurata est. Quae deterior condicio ob peccatum inducta augeri pergit in historia hominum Sodomae (cfr. Gn 19,1-11). Nullum dubium esse potest de iudicio morali, quod ibi profertur contra homosexuales iunctiones. In Levitico 18,22 et 20,13, ubi condiciones exponuntur quae necessariae sunt ut quis ad populum electum pertinere possit, libri Auctor a populo Dei eos excludit, qui moribus homosexualibus inficiuntur.

Hanc theocraticam legislationem S. Paulus uberius evolvit in eam inducens prospectum eschatologicum; rursus enim eandem doctrinam proponit atque personas homosexuales refert in eorum numerum, qui in regnum Dei non intrabunt (cfr. 1 Cor 6,9). Alio in loco epistularum suarum ipse, innixus disciplina morum a maioribus tradita sed spectans ad novum socialem contextum in quo christiana religio cum pagana sui temporis societate conflictatur, homosexuales mores exhibet veluti exemplum caecitatis, in quam hominum genus delapsum est. Gravis idololatriae error, cum submovisset harmonicum rerum ordinem qui inter Creatorem et creaturas initio vigebat, ad extremum cuiusvis licentiae morum disciplinam detorsit. Specimen perturbati huius rerum ordinis a S. Paulo cernitur in ipsis iunctionibus homosexualibus (cfr. Rom 1,18-32). Denique, plene cohaerens cum biblica disciplina, inter peccatores qui contra sanam doctrinam operantur, eos expressis verbis recenset, qui actus explent homosexuales (cfr. 1 Tim 1,10).

7. Ecclesia, Domino obsequens qui eam condidit et donum vitae sacramentalis largitus est, in sacramento matrimonii consilium divinum celebrat circa mutuam et vivificam amoris unionem inter virum et mulierem. Solum in coniugali iunctione sexualis facultatis usus moraliter rectus esse potest. Qui igitur homosexuali modo se gerit, contra regulam morum operatur.

Sexuale commercium eligere cum persona eiusdem sexus idem est ac dissolvere, praeter fines, illam symbolorum et significationum copiam, quae, secundum Creatoris consilium, rei sexuali inhaeret. Commixtio homosexualis nullo modo talem unionem complementarem exprimit, quae valeat vitam transmittere, ac propterea dissentit a vocatione ad vitam ducendam secundum illam formam donationis sui, in qua iuxta Evangelium tota christianae vitae ratio sita est. Hoc non ita est accipiendum, quasi personae homosexuales non sint saepe generosae, nec sui donationem facere valeant; nihilominus ipsae, cum se dant commercio homosexuali, interiorem sexualem propensionem confirmant a recto ordine alienam, quae suapte natura sui delectationem potissimum intendit.

Sicut in qualibet morum inordinatione fieri contingit, ita etiam commercium homosexuale impedit, quominus quis suam perfectionem et felicitatem attingat, quippe quod Dei creatoris sapientiae contradicat. Ecclesia, dum falsas reicit doctrinas de homosexualitate, non coarctat, quin potius defendit humanae personae libertatem ac dignitatem concreto et authentico modo intellectas.

8. Quae cum ita sint, hodiernum Ecclesiae magisterium plene et congruenter cohaerere pergit cum iis quae Sacra Scriptura et constans Traditio docent. Etiamsi mundus hodiernus ob multas rationes vere differat, nihilominus christiana communitas probe novit se cum aetatibus, quae ipsam « in signo fidei » praecesserunt, intimo ac numquam perituro vinculo colligari.

Hodie tamen magis magisque augescit eorum numerus qui, etiam intra Ecclesiae saepta, vehementissimis pressuris eam conantur adducere ad condicionem homosexualitatis admittendam quasi inordinata non sit, et ad actus homosexuales legitimos declarandos. Qui intra ambitum communitatis fidei in hanc partem premunt, saepe arcto ligamine coniunguntur cum iis qui extra illam operantur. At hi cœtus, qui foris sunt, moventur cogitandi ratione quae repugnat cum veritate de persona humana, qualis per Christi mysterium plene revelata est. Ipsi, etsi modo non prorsus conscio, opiniones manifestant materialismi placitis infectas, quae transcendentem personae humanae naturam negant, omniumque ac singulorum hominum vocationem ad ordinem supernaturalem.

Ecclesiae administros operam dare opus est, ne personae homosexuales suis curis commissae in errorem inducantur per has opiniones magisterio Ecclesiae plane oppositas. Quidquid est, magnum instat periculum, ac multi sunt, qui conantur mentium perturbationem gignere circa Ecclesiae doctrinam, et hanc perturbationem ad suos fines convertere.

9. Etiam intra Ecclesiae ambitum quidam opinionum cursus ortus est, cuius fautores, varia appellatione et amplitudine in cœtus coalescentes et impetum facientes, fiduciam sibi conciliare conantur quasi nomine omnium personarum homosexualium quae catholicae sunt agerent. At vero qui horum cœtuum asseclae sunt, plerumque aut Ecclesiae doctrinam ignorant aut eam aliquo modo subvertere nituntur. Conatus fiunt ut sub catholicae religionis signo congregentur personae homosexuales, quae nullo modo mores suos homosexuales deserere volunt. Quocirca, una ex artibus adhibitis haec est, reclamandi scilicet quamlibet censuram vel exceptionem contra personas homosexuales, earumque actiones ac vivendi modum, nihil aliud esse nisi formam quamdam iniusti discriminis.

Hinc apud nonnullas Nationes vera molimina corrumpendi Ecclesiam habentur, patrocinio obtento sacrorum Pastorum, saepe bona fide dato, ut legum civilium normae mutentur. Huiusmodi actio eo spectat, ut haec legislatio accommodetur ad opiniones horum cœtuum, qui contendunt homosexualitatem saltem rem esse prorsus innocuam, si non totaliter bonam. Quamvis praxis homosexualitatis in grave adducat discrimen vitam ac valetudinem ingentis hominum multitudinis, nihilominus fautores harum opinionum ab actione sua non recedunt ac renuunt periculi gravitatem considerare eidem insitam.

Ecclesia de hisce omnibus nequit sollicita non esse, ac propterea firmam retinet claram suam de hac re doctrinam, quae mutari non potest, etiamsi leges civiles aut saeculi mores adversus premant. Ipsa sincere sollicita est etiam de iis multis, qui non agnoscunt statum suum per motus pro homosexualibus expressum, itemque de iis qui inclinari possunt ad fidem praestandam subdolae horum errorum propagationi. Ipsa conscia est opinionem eorum, qui dictitant actionem homosexualem idem valere ac sexualem expressionem amoris coniugalis vel saltem aeque ac illum admitti posse, directe infringere ipsam notionem quam societas habet de natura ac iuribus familiaris convictus, eaque in grave adducere discrimen.

10. Firmiter deplorandum est personas homosexuales fuisse et adhuc esse obnoxias verbis malevolis ac violentiae. Huiusmodi agendi rationes, ubicumque eveniunt, postulant ut ab Ecclesiae Pastoribus damnentur, quippe quae ostendant defectum reverentiae erga alios; qui defectus fundamentalia principia laedit, quibus sanum civile consortium innititur. Dignitas propria cuiusvis personae humanae semper observanda est in verbis, et in actionibus et in legibus.

Attamen iusta repulsio iniustitiae actuum qui contra homosexuales positi sunt, nullo modo viam sternere potest ad asserendum condicionem homosexualitatis inordinatam non esse. Si autem fieri contingat ut haec assertio admittatur atque hac de causa commercium homosexuale habeatur bonum, vel leges inducantur ad tuendam talem agendi rationem ad quam nemo ius quodvis vindicare potest, tunc neque Ecclesia neque societas complexive sumpta causam mirandi habebunt, si aliae etiam opiniones aliique agendi modi aberrantes magis magisque invalescant et si mores rationi non consentanei ac violenti increbrescant.

11. Nonnulli opinantur propensionem homosexualem in quibusdam casibus non esse effectum optionis deliberatae, nec dari aliam optionem personae homosexuali, cum ipsa ad agendum modo homosexuali necessitate cogatur. Inde affirmant personam homosexualem in his casibus agere absque culpa, cum vere libera non sit.

Ad rem quod attinet, necessarium est recolere sapientem de moribus translaticiam doctrinam Ecclesiae, qua monemur ne iudicium de singulis casibus ad casus universos, ad rem quod attinet, transferatur. Ac revera in aliquo determinato casu potuerunt quidem antehac esse et adhuc exstare possunt talia rerum adiuncta, quae culpabilitatem singularis hominis minuant, immo etiam tollant; ex contrario alia adiuncta eam augere possunt. Utcumque res se habet, semper vitanda est praesumptio gratuita atque dehonestans, iuxta quam actiones homosexuales eorum qui homosexualitate laborant semper ac omnino coactioni obnoxiae sunt ac propterea culpa carent. Revera iis etiam, qui propensione homosexuali affecti sunt, fundamentalis illa libertas agnoscenda est quae personam humanam distinguit eique propriam tribuit dignitatem. Quemadmodum accidit quotiescumque habetur conversio a malo, vi huius libertatis nisus humani, lumine et robore gratiae Dei suffulti, efficere poterunt ut personae homosexuales valeant se ab actione homosexuali abstinere.

12. Quid igitur agere debet persona homosexualis quae Dominum sectari exoptet? Paucis verbis, hae personae vocantur ad perficiendam Dei voluntatem in vita sua, coniungendo omnes pœnas ac difficultates, quas ob suam condicionem ipsis experiri contingat, cum sacrificio crucis Domini nostri. Pro christifidelibus crux est salutiferum sacrificium, cum ab illa morte vita ac redemptio proficiscantur. Quamvis omnis invitatio ad ferendam crucem vel ad intellegendum hoc modo christianorum dolorem apud quosdam praevisam irrisionem provocet, nihilominus obliviscendum non est hanc esse viam salutis quae universis Christi asseclis proponitur.

Ac revera nihil aliud docet Apostolus Paulus, cum in Epistula ad Galatas affirmat Spiritum in fidelium vita gignere fructus, qui sunt: « caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas... fides, modestia, continentia »; atque ulterius: « Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » (Gal 5,22.24).

Haec autem invitatio in malam interpretationem facile detorqueri potest, si accipiatur veluti inanis conatus sui abnegandi. Crux est quidem abnegatio sui, sed hoc fit sese committendo voluntati Dei, qui ex morte vitam producit atque efficit, ut qui in Eo fiduciam suam reponant, virtutem, relicto vitio, colere valeant.

Mysterium Paschale tunc solum vere celebratur, cum sinitur ut cotidianae vitae contextum pervadat. Qui recusat propriae voluntatis abdicationem, ut obœdientiam praestet Domini voluntati, re vera saluti impedimentum apponit. Quemadmodum in Cruce fastigium attingit manifestatio amoris redemptivi Dei erga nos, ita viri ac mulieres homosexuales, si per sui abnegationem se ad Christi Domini sacrificium conformaverint, inde fontem invenient donationis sui, quae eos liberabit a vivendi genere secumferente iuge periculum ipsorum ruinae.

Personae homosexuales, haud secus ac ceteri christiani, vocantur ad vitam ducendam in castitate. Si assidue attendant ad intellegendam naturam doni vocationis quod Deus ipsis singulis largitus est, ii profecto apti evadent ad sacramentum Paenitentiae fidelius celebrandum, et ad gratiam Domini recipiendam inde largiter oblatam, ut se ad eius sequelam plenius convertere possint.

13. Ceterum patet claram atque efficacem doctrinae Ecclesiae transmissionem ad fideles universos et ad societatem generatim spectatam, magna ex parte pendere a recto ac fideli modo quo haec doctrina proponatur ab iis qui in pastorale ministerium incumbunt. In Episcopos potissimum grave recidit onus curandi ut cooperatores in ministerio, sacerdotes in primis, recte instituantur ac singuli prompto sint animo ad integram Ecclesiae doctrinam universis exponendam.

Singularis sollicitudo ac bona voluntas, qua plures sacerdotes ac religiosi in sua cura pastorali personas homosexuales prosequuntur, admiranda sane est, atque haec Congregatio fore confidit, ut in posterum remissior ne evadat. Administri, zelo praestantes in hoc campo, persuasum habeant se fideliter obsequi voluntati Dei, cum personas homosexuales hortantur ad vitam caste ducendam, et inaestimabilem recolunt dignitatem ad quam Deus etiam ipsos evexit.

14. Quae supra sunt exposita considerans, haec Congregatio ab episcopis postulare exoptat, ut peculiarem vigilantiam adhibeant circa illa incepta, quae reapse contendunt vim in Ecclesiam facere, ut suam doctrinam mutet, quamvis verbis interdum ab ipsis res ita esse negetur. Diligens consideratio publicarum declarationum ab ipsis prolatarum necnon activitatum quas ipsi promovent, in luce ponit quaesitam ambiguitatem eo spectantem, ut Pastores ac fideles a recto tramite deflectant. Ut exemplum afferatur, iidem interdum Magisterii doctrinam quidem proponunt, sed solum tamquam fontem quem ad arbitrium adhibere liceat, cum agitur de conscientia efformanda. Magisterii peculiarem auctoritatem non agnoscunt. Nonnulli cœtus eo procedunt, ut « catholicas » appellent suas organizationes vel personas ad quas sese dirigere volunt, sed re vera neque defendunt neque promovent Magisterii doctrinam, immo eam quandoque aperte impugnant. Quamvis eorum sodales profiteantur se vitam suam conformare ad praecepta Iesu, re vera iidem deserunt magisterium Ecclesiae Ipsius. Haec agendi ratio secum repugnans nullo modo Episcoporum patrocinio perfrui potest.

15. Haec igitur Congregatio episcopos hortatur ut in sua cuiusque diœcesi, quod ad personas homosexuales attinet, actionem pastoralem promoveant, quae cum Ecclesiae magisterio plene cohaereat. Nullum authenticum pastoralis navitatis programma admittere poterit organizationes, quae constent ex personis homosexualibus inter se consociatis, nisi in ipsis clare sit statutum exercitium homosexualitatis esse contra regulam morum. Actio vere pastoralis prospicere etiam debebit, ut a personis homosexualibus proximae peccandi occasiones removeantur.

Commendanda sane sunt ea programmata in quibus huiusmodi pericula praecaventur. In luce tamen bene ponendum est quemlibet digressum ab Ecclesiae magisterio vel de eo silentium, ex sollicitudine curam pastoralem praestandi, nullo modo haberi posse ut formam authenticae sollertiae vel validae navitatis pastoralis. Solummodo id quod verum est, ad ultimum esse potest etiam pastorale. Si ad Ecclesiae magisterium non attenditur, impedimentum obicitur ne viri ac mulieres homosexuales eam curationem recipiant, qua indigent et ad quam recipiendam ius habent.

Pastorale programma veri nominis auxilium praebebit personis homosexualibus in omnibus gradibus ipsarum vitae spiritualis in praebendis sacramentis, ac nominatim frequenti ac sincera Confessione, itemque per precationem, vitae testimonium, consilium atque attentionem singulis praestitam. Hoc modo communitas christiana universa tandem agnoscere poterit vocari ad auxilium ferendum hisce suis fratribus ac sororibus, sive frustrationem sive solitudinem ab eis removendo.

16. Ex his pastoralibus inceptis, quae diversas suscipiunt formas, plura oriri possunt commoda, quorum non ultimum hoc est, quod in comperto habeatur personas homosexuales sicut ceteras omnes vehementer necessitatem experiri auxilium coniuncte accipiendi pro variis vitae suae condicionibus.

Persona humana, ad imaginem et similitudinem Dei creata, aeque definiri nequit, si unice ratio habeatur propensionis sexualis. Quilibet homo in hoc mundo vivens problematibus et difficultatibus quidem premitur quae ipsum tangunt, sed etiam spiritualis profectus opportunitates, vires, talenta ac dona ei suppetunt propria. Ecclesia offert illum vitae contextum, quo hodie homines quam maxime indigent pro humanae personae medela, ac tunc potissimum offert, cum renuit in persona unice considerare rationem « heterosexualem » vel « homosexualem », sed declarat quemlibet hominem prae se ferre fundamentalem identitatem, cum creatura sit et, per gratiam, Dei filius et vitae aeternae heres.

17. Haec Congregatio, tales explicationes et directorias pastorales normas Episcopis praebens, exoptat eorum nisus adiuvare eo spectantes, ut doctrina Domini eiusque Ecclesiae de hoc tam gravi argumento ad universos christifideles integre transmittatur.

Sub luce rerum quae supra sunt expositae Ordinarii locorum invitantur, intra ambitum competentiae suae, ad considerandam peculiarium interventuum necessitatem. Praeterea, si id opportunum videatur, iniri poterit amplior consociata actio ab Episcoporum Conferentiis variarum Nationum.

Peculiari modo cordi habeant Episcopi, ope mediorum quae ipsis praesto sunt, illas curae pastoralis formas promovere, quae pro personis homosexualibus conditae sunt. Id complecti poterit adiutricem operam scientiarum quae in re psychologica, sociologica et medica versantur semper fidelitate erga doctrinam Ecclesiae plene servata.

Potissimum Episcopi operam omnium theologorum catholicorum incitare ne omittant, qui veritates docentes, quas Ecclesia docet, suisque investigationibus altius scrutantes germanam significationem sexualitatis humanae christianique matrimonii secundum divinum consilium, necnon virtutes, quae ab eo exiguntur, validum auxilium praebere poterunt in peculiari hoc campo pastoralis navitatis.

Specialem deinde diligentiam Episcopi adhibere debent in seligendis ministris quibus hoc magnae gravitatis munus committatur, ita ut ipsi ob fidelitatem erga Magisterium atque ob praestantiam suae spiritualis ac psychologicae maturitatis, efficaci adiumento, esse possint personis homosexualibus, ad bonum uniuscuiusque personae integre consequendum. Tales ministri opiniones theologicas respuent doctrinae Ecclesiae oppositas, quae proinde adhiberi nequeunt veluti normae directoriae in rei pastoralis provincia.

Praeterea opportunum erit, ut congrua institutionis catecheticae programmata apparentur, quorum fundamentum sit veritas de sexualitate humana spectata in suis relationibus cum familiari convictu, qualis ab Ecclesia proponitur. Haec enim programmata optimum suppeditant contextum, in cuius ambitu quaestio quoque de homosexualitate pertractari potest.

Huiusmodi catechetica institutio illis etiam familiis auxilium afferet, quae inter sua membra personas homosexuales complectuntur, ut problema, quod tam penitus eas angit, apte aggredi valeant.

Omne patrocinium removendum est a quibusvis organizationibus quae magisterium Ecclesiae subvertere contendunt, vel quae erga illud ambigue se gerunt, aut illud prorsus neglegunt. Tale patrocinium, ac vel etiam eius adumbratio, graves male detortas interpretationes gignere potest. Peculiaris attentio adhibenda est, cum agitur de religiosis celebrationibus peragendis ac de aedificiis, quae ad Ecclesiam pertinent, in horum cœtuum usum concedendis, scholarum sedibus et catholicis altiorum studiorum institutis non exceptis. Concessio huius facultatis utendi sedibus, quae ad Ecclesiam pertinent, cuipiam nonnisi actus iustitiae et caritatis videri poterit; at re vera id opponitur finibus ipsis, ob quos haec instituta condita sunt, atque ambiguitatis ac pravi exempli causa esse potest.

In legum rogationibus aestimandis, quae forte fieri eveniant, in primis studium ponendum erit, ut familiaris vitae consortium defendatur ac promoveatur.

18. Dominus Iesus dixit: « Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos » (Io 8,32). Sacra Scriptura nos iubet veritatem facere in caritate (cfr. Eph 4,15).

Deus qui simul veritas et caritas est, advocat Ecclesiam ut ministerium suum exhibeat cuilibet viro, mulieri ac puero, pastorali sollicitudine, quae misericordis nostri Domini propria est. Hoc permota spiritu, Congregatio pro Doctrina Fidei has litteras ad vos dirigit, Episcopos Catholicae Ecclesiae universae, fore confisa, ut vobis adiumento sint in pastorali praestanda cura iis, quorum dolores fallacibus doctrinis solummodo ingravescunt, dum verbo veritatis leniri possunt.

Hanc Epistulam in Conventu ordinario huius Congregationis deliberatam, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.

Romae, ex Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 1o octobris 1986.

+ Iosephus Card. Ratzinger,
Praefectus

+ Albertus Bovone, Archiep. tit. Caesarien. in Numidia,
a Secretis


* AAS 79 (1987), 543-554.

  

top