|
CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
RESPONSIO
AD PROPOSITUM DUBIUM
CIRCA DOCTRINAM IN EPIST. AP.
« ORDINATIO SACERDOTALIS » TRADITAM *
Dub.: Utrum doctrina, tradita tamquam definitive tenenda in Epist.
apost. « Ordinatio Sacerdotalis », iuxta quam Ecclesia facultatem nullatenus
habet ordinationem sacerdotalem mulieribus conferendi, ut pertinens ad fidei
depositum intellegenda sit.
Resp.: Affirmative.
Haec enim doctrina assensum definitivum exigit, cum, in verbo Dei scripto
fundata atque in Ecclesiae Traditione inde ab initio constanter servata et
applicata, ab ordinario et universali magisterio infallibiliter proposita sit (cf.
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25,2). Quapropter,
praesentibus adiunctis, Romanus Pontifex, proprium munus fratres confirmandi
exercens (cf. Lc 22,32), eandem doctrinam per formalem declarationem
tradidit, explicite enuntians quod semper, quod ubique et quod ab omnibus
tenendum est, utpote ad fidei depositum pertinens.
Hoc responsum in Conventu ordinario huius Congregationis deliberatum,
Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto
concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Romae, ex aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 28 mensis
Octobris 1995, in festo SS. Simonis et Iudae, Apostolorum.
+ Iosephus Card. Ratzinger,
Praefectus
+ Tharsicius Bertone, Archiep. em. Vercellen.,
a Secretis
* AAS 87 (1995), 1114.
|