The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

AGENDI RATIO IN
DOCTRINARUM EXAMINE

 

Art. 1.  Congregatio pro Doctrina Fidei munus habet doctrinam de fide ac moribus in universo catholico orbe promovendi atque tutandi [1]. Quo in fine persequendo, ipsa servitium praebet veritati, cum ius defendat Populi Dei recipiendi nuntium Evangelii in sua genuinitate et integritate. Quapropter, ne fides ac mores detrimentum patiantur ob errores quomodocumque vulgatos, eadem officio quoque adstringitur excutiendi scripta ac sententias, quae rectae fidei contraria aut insidiosa videantur[2].

Art. 2.  Ceterum haec primaria sollicitudo pastoralis ad omnes Ecclesiae Pastores pertinet, quibus, sive singulis, sive in Conciliis particularibus vel in Conferentiis Episcopalibus adunatis, ius et officium est vigilandi, ne detrimentum afferatur rectae fidei aut moribus fidelium, qui ipsorum curae sunt commissi [3]. Quam ad rem, ipsi uti possunt etiam Commissionibus Doctrinalibus, quae ut instrumentum consultivum institutae sunt, ut iisdem Conferentiis Episcopalibus et singulis Episcopis auxilium afferant in eorum pro doctrina fidei sollicitudine [4]. Restat utcumque firmum principium, quod Sancta Sedes semper intervenire potest, atque de more intervenit, cum influxus cuiusdam scripti fines alicuius Conferentiae Episcopalis egreditur, aut etiam periculum fidei peculiarem induit gravitatem [5]. Quo in casu, Congregatio pro Doctrina Fidei hanc, quae sequitur, agendi rationem observat:

I.  Praevium examen

Art. 3.  Doctrinae aut scripta significata, utcumque vulgata, ad curam et sollicitudinem Officii competentis subiciuntur, quod quidem eadem ad Congressus examen submittit. Postquam quaestionis gravitas perpensa est, Congressus statuit utrum necesse sit necne studium ab Officio institui.

II.  Studium Officio commissum

Art. 4.  Scriptum, post eius authenticitatem comprobatam, accurato examini subicitur, uno vel pluribus Consultoribus cooperantibus, non exceptis aliis rei peritis [6]. 

Art. 5.  Exitus examinis Congressui praesentatur, qui decernit utrum idem sufficiat ad interveniendum apud loci Auctoritates, an examen profundius peragi debeat iuxta modos praevisos, qui sunt: examen ordinarium vel examen peractum urgenti forma procedendi [7].

Art. 6.  Normae huius iudicii inducendae sunt ex errorum, qui forte reprehendantur, evidentia, gravitate, divulgatione, influxu et periculo damni, quod fidelibus immineat.

Art. 7.  Congressus, si studium peractum iudicaverit sufficiens, potest casum Ordinario [8] directe committere et per ipsum Auctori notificare quaestiones doctrinales, quae in eius scripto continentur. Quo in casu, Ordinarius invitatur ut quaestionem profundius inspiciat et ab Auctore necessarias explicationes postulet, quae postea iudicio Congregationis sunt subiciendae.

III.  Examen ordinaria forma peragendum

Art. 8. Examen ordinarium adhibetur, cum scriptum aliquos errores doctrinales graves continere videtur, quorum agnitio attentam discernendi aciem requirit; eius tamen influxus negativus inter fideles urgere peculiari modo non videtur. Ipsum duas phases complectitur: phasem internam, quae investigatione praevia constituitur in Congregationis sede peragenda [9], et phasem externam, quae contestationem et colloquium praevidet cum Auctore [10].

Art. 9. Congressus duos aut plures peritos designat, qui scripta de quibus agitur examinent, suam sententiam expriment et decernant, num textus sit cum doctrina Ecclesia conformis.

Art. 10.  Idem Congressus «Relatorem pro Auctore» nominat, qui in spiritu veritatis positivos doctrinae adspectus et merita Auctoris indicet, cooperetur ad sensum genuinum opinionis interpretandum in contextu theologico generali, et de influxu opinionum Auctoris iudicium proferat. Quam ad rem, ipse ius habet inspiciendi omnia acta, quae ad quaestionem pertineant.

Art. 11.  Relatio Officii, in qua continentur omnes notitiae etiam praecedentes utiles ad casum examinandum, peritorum sententiae et praesentatio «Relatoris pro Auctore» Consultorum  Consilio distribuitur.

Art. 12.  Ad Consultorum Consilium  invitari possunt, praeter Consultores, «Relatorem pro Auctore» et Ordinarium ipsum, qui tamen substitui nequit et secreto devincitur, etiam periti qui sententias paraverunt [11]. Discussio initium capit ab expositione «Relatoris pro Auctore», qui summam quaestionis praesentat. Post eum, Ordinarius Auctoris, periti et unusquisque Consultor, voce at scripto, suam sententiam proferunt de iis quae in textu examinato continentur. Deinde «Relator pro Auctore» et periti respondere poterunt animadversionibus, quae forte fiant, et res ipsas clarius explanare.

Art. 13.  Peracta disceptatione, soli Consultores in aula permanent pro generali suffragatione de examinis exitu, ut decernent utrum in textu errores deprehendantur, an periculosae opiniones, eas certo demonstrando, prae oculis habitis variis categoriis veritatis, quas continet «Professio fidei».[12]

Art. 14.  Tota positio una cum disputationum perscriptione, Consultorum votis et suffragatione generali, examini Sessionis Ordinariae subicitur, cuius est decernere, utrum ad contestationem procedendum sit, an vero, si affirmative, quaenam sint capita consideranda.

Art. 15.  Decisiones Sessionis Ordinariae considerationi Summi Pontificis  submittuntur [13].

Art. 16.  Si in phase praecedenti statutum est ut ad contestationem procederetur, huius rei certior reddendus est Ordinarius Auctoris aut Ordinarii, quorum interest, nec non competentia Dicasteria Sanctae Sedis.

Art. 17.  Index propositionum erronearum aut pericolosarum, quae contestandae sunt, una cum argumentis rationibus confirmatis et documentis pro defensione necessariis, reticito nomine, per Ordinarium transmittitur Auctori eiusque Consiliario, quem ipse Auctor indicare iure potest, ut sibi assistat, approbante eodem Ordinario. Auctor intra tres menses utiles responsionem scripto exhibere debet. Opportunum est, ut Ordinarius, simul cum responsione Auctoris scripta, suam sententiam ad Congregationem perferendam curet.

Art. 18.  Praevidetur etiam facultatem dari posse colloquendi inter Auctorem, ab eius Consiliario adiutum qui partem activam habeat in dialogo, et quosdam delegatos Congregationis. Quo in casu, delegati Congregationis, a Congressu nominati, perscriptionem colloquii redigere debent eamque una cum Auctore eiusque Consiliario subsignare.

Art. 19.  Si Auctor responsionem scriptam non miserit, quae semper requiritur, Sessio Ordinaria consilia opportuna init.

Art. 20.  Congressus responsionem Auctoris scriptam examinat, atque etiam colloquii perscriptionem, quod forte habitum sit. Si ex ipsis doctrinae capita vere nova appareant, quae subtilius perscrutari oporteat, decernit utrum quaestio Consultorum Consilio iterum praesentanda sit; quod quidem Consilium ampliari etiam potest aliorum peritorum insertione, Consiliario auctoris non excepto ad normam art. 17 nominato. Quod nisi evenerit, responsio scripta et colloquii perscriptio iudicio  Sessionis Ordinariae subiciuntur.

Art. 21.  Si Sessio Ordinaria putat modo positivo quaestionem solutam esse et responsionem sufficere, ulterius non procedatur. Si contra acciderit, tunc congruae cautiones capiantur etiam pro bono fidelium tutando. Praeterea Sessio decernat, utrum et qua ratione examinis exitus pervulgetur.

Art. 22.  Decisiones Sessionis Ordinariae approbationi Summi Pontificis submittuntur, ac deinde cum Ordinario Auctoris, cum Conferentia Episcopali et cum Dicasteriis, quorum interest, communicantur.

IV.  Examen forma urgenti peragendum

Art. 23.  Examen procedendi forma urgenti peragitur, cum scriptum clare et certo errores contineat, simulque ex eius divulgatione grave damnum fidelibus immineat vel iam adsit. Quo in casu, statim Ordinarius vel Ordinarii, quorum interest, nec non competentia Sanctae Sedis Dicasteria certiores fieri debent.

Art. 24.  Congressus Commissionem nominat, cui speciale munus committit propositiones erroneas vel periculosas quam primum determinandi.

Art. 25.  Propositiones, quae a Commissione indicatae sunt, una cum documentis quae ad rem pertinent, subiciuntur Sessioni Ordinariae, quae examini quaestionis praecedentiam concedet.

Art. 26.  Quae propositiones, si a Sessione Ordinaria reapse erroneae ac periculosae iudicatae sunt, post Romani Pontificis approbationem, per Ordinarium transmittuntur Auctori, qui ad eas corrigendas intra tres menses utiles invitatur.

Art. 27.  Si Ordinarius, audito Auctore, necessarium esse putat, ut ab eo explicatio quoque scripta requiratur, haec ad Congregationem transmittenda est, una cum Ordinarii ipsius sententia. Quae explicatio postea traditur Sessioni Ordinariae, ut opportunae decisiones capiantur.

V.  Sanctiones 

Art. 28.  Si Auctor significatos errores non correxerit  modo debito et adaequata divulgatione, atque Sessio Ordinaria concluserit ipsum incurrisse in delictum haeresiae, apostasiae aut schismatis [14], tunc  Congregatio procedit ad declarandas poenas latae sententiae ab eodem contractas [15]: adversus hanc declarationem  recursus non admittitur.

Art. 29.  Si Sessio Ordinaria pro comperto habet errores doctrinales exstare, contra quos poenae latae sententiae non  praevidentur [16], Congregatio procedit ad normam iuris sive communis [17] sive proprii [18].

Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in Audientia infrascripto Cardinali Praefecto die 30 maii 1997 concessa, has normas ratas habuit atqueconfirmavit in Sessione Ordinaria huius Congregationis statutas, simul art. 28-29 in forma specifica approbando, contrariis quibuslibet non obstantibus, easque publici iuris fieri iussit. 

Romae, a Sede Congregationis pro Doctrina Fidei, die 29 Junii 1997, in Sollemnitate S.S. Apostolorum Petri et Pauli.

+ JOSEPH Card. RATZINGER
Praefectus

+ Tarsicius Bertone, S.D.B.
Archiepiscopus Emeritus Vercellensis
Secretarius



[1] Cf. Const. Ap. Pastor bonus, art. 48: AAS 80 (1988) 873.

[2] Cf. Ibid. , art. 51, 2° et Regolamento proprio della Congregazione per la Dottrina della Fede, art. 4b.

[3] Cf. CJC, can. 823 §§ 1-2; CCEO, can. 652 § 2.

[4] CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Lettera sulle Commissioni Dottrinali, die 23 novembris 1990, n. 3.

[5] Cf. Const. Ap. Pastor bonus, art. 48: AAS 80 (1998) 873.

[6] Cf. Regolamento proprio della Congregazione per la Dottrina della Fede, art. 74.

[7] Cf. Ibid., art. 66 § 2.

[8] Cf. CJC, cann. 134 §§ 1 e 2; 295 § 1; CCEO, can. 984 §§ 1-3.

[9] Cf. nn. 8-15.

[10] Cf. nn. 16-22.

[11] Cf. Const. Ap. Pastor bonus, art. 12: AAS 80 (1988) 855.

[13] Cf. Regolamento proprio della Congregazione per la Dottrina della Fede, art. 16 § 2 e art. 77.

[14] Cf. CJC, can. 751.

[15] Cf. CJC, can. 1364 §1; CCEO, can. 1436 § 1 e 1437.

[16] Cf. CJC, can. 752; CCEO, can. 599.

[17] Cf. CJC, can. 1371 n. 1; CCEO, can. 1436 § 2.

[18] Cf. Const. Ap. Pastor bonus, art. 52: AAS 80 (1988) 874.

 

top