The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI 

NOTIFICATIO
CIRCA SCRIPTA PATRIS ANTONII DE MELLO, S.I.
*
   

 

Pater Antonius de Mello S.I., indus (1931-1987), valde notus est propter plura edita opera quae, in varias linguas conversa, magnam diffusionem in multis nationibus adepta sunt, etiamsi non semper agitur de textibus ab ipso permissis. Eius opera, quae fere semper brevium historiarum formam habent, quaedam elementa valida sapientiae orientalis continent, quae auxilio esse possunt ad dominium sui adipiscendum et ad rescindenda illa ligamina et animi affectiones, quae nos impediunt liberos esse et serene adire varia adiuncta, favorabilia et adversa quae in vita contingunt. Peculiari modo P. de Mello in primis scriptis, quamquam manifestos revelat influxus spiritualium propensionum buddhisticarum et taoisticarum, adhuc tamen intra ambitum spiritualitatis christianae se continet. In his libris ipse varia genera orationis pertractat: scilicet orationem petitionis, intercessionis et laudis, necnon contemplationis mysteriorum vitae Christi, et cetera.

At iam in quibusdam locis horum primorum operum animadvertitur progrediens discessio a capitibus essentialibus fidei christianae. In locum revelationis, quae in Christo facta est, ipse substituit quandam intuitionem Dei absque forma et imaginibus, adeo ut de Deo locutio fiat tamquam de mera vacuitate. Ut Deum videamus, nihil aliud nobis opus est, quam directe mundum conspicere. Nihil de Deo dici potest, unica cognitio est non cognitio. Disceptare de eius exsistentia, est iam quiddam absurdum. Hic radicalis apophatismus perducit quoque ad negandum in Sacris Litteris adesse assertiones validas de Deo. Verba Sacrarum Scripturarum quaedam indicationes habendae sunt, quae inservire possunt tantummodo ad ingrediendum in silentium. In aliis locis, iudicium circa libros sacros variarum religionum, sine exclusione ipsorum Bibliorum, multo severius est; eaedem religiones personas impedient, quominus proprium communem sensum sequantur, adeo ut obtusae et crudeles evadant. Religiones, inclusa etiam religione christiana, unum ex praecipuis impedimentis sunt, quae detegendae veritati obstant. Ceterum haec veritas, quid in se ipsa praecise contineat, numquam explicatur. Opinio, qua unaquaeque religio credit suum Deum esse unicum, est simpliciter fanaticus error. « Deus » consideratur veluti realitas cosmica, vaga et ubique praesens. Eius nota personalis ignoratur et practice negatur.

Pater de Mello se aestimare Iesum ostendit, cuius « discipulum » esse se declarat. Sed ipse habet eum magistrum sicut ceteros. Unicum discrimen, quo ab aliis hominibus Iesus distinguitur, in hoc positum est, quod ille « vigilans » et prorsus liber erat, dum reliqui homines nequaquam. Non velut Filius Dei agnoscitur, sed simpliciter ut ille qui nos docet omnes homines esse filios Dei. Etiam assertiones circa definitivam hominis sortem, animum ancipitem tenent. Quandoque loquitur de nostra « dissolutione » in Deum impersonalem, tamquam de sale quod in aquam dissolvitur. In variis occasionibus declarat nullius momenti esse etiam sortem hominis post mortem. Vita praesens solum nostra intersit oportet. Ad hanc vitam quod attinet, eo quod malum tantum in ignorantia ponendum est, regulae obiectivae moralitatis non dantur. Bonum et malum sunt mentis aestimationes, quae rebus imponuntur.

Cohaerenter cum iis quae hucusque exposita sunt, facile intellegi potest, secundum Auctorem, quodvis « Credo » vel professionem fidei tam in Deum quam in Christum non posse nisi impedire quominus quis accedat ad veritatem. Ecclesia cum verbum Dei in Sacris Scripturis quasi idolum efficiat, eo pervenit, ut Deum e templo expulerit. Exinde fit, ut ipsa auctoritatem amiserit docendi in nomine Christi.

Praesente notificatione, ad bonum tutandum fidelium, haec Congregatio necessarium putat, ut positiones supra expositae declarentur pugnare cum fide catholica et gravium damnorum causam esse posse.

Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in audientia concessa infrascripto Praefecto, approbavit praesentem Notificationem, decisam in Sessione Ordinaria huius Congregationis, eamque publici iuris fieri iussit.

Romae, e Sede Congregationis pro Doctrina Fidei, die 24 iunii 1998, in Sollemnitate Nativitatis Sancti Ioannis Baptistae.

+ Iosephus Card. Ratzinger,
Praefectus

+ Tharsicius Bertone S.D.B., Archiep. em. Vercellensis,
a Secretis


* AAS 90 (1998), 833-834.

        

top