The Holy See
back up
Search
riga

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

NORMAE
DE CONFICIENDO PROCESSU
PRO SOLUTIONE VINCULI MATRIMONIALIS
IN FAVOREM FIDEI *

PRAEFATIO

 

Potestas Ecclesiae solvendi matrimonii in favorem fidei, praeter privilegium paulinum, adhuc ordinatur quoad exercitium Instructione pro solutione matrimonii et Normis proceduralibus a Paulo VI approbatis et a Congregatione pro Doctrina Fidei anno 1973 editis. In his documentis et condiciones ut casus matrimonii solvendi in favorem fidei admitti possit indicantur et normae procedurales feruntur in diœcesibus servandae, antequam acta ad hanc Congregationem mittantur. Promulgatis vero Codice Iuris Canonici pro Ecclesia latina et Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium pro Ecclesiis orientalibus, necesse est, illis documentis revisis, praescripta nonnulla novae legislationi accommodare.

Notum est utique matrimonia inter acatholicos, quorum saltem alter baptizatus non sit, in favorem fidei salutemque animarum a Romano Pontifice, positis determinatis condicionibus, dissolvi posse. Huius vero potestatis exercitium, attentis tum necessitatibus pastoralibus temporum et locorum, tum omnibus cuiusque casus adiunctis, supremo eiusdem Summi Pontificis iudicio subest.

In Codice Iuris Canonici (cann. 1143-1147) atque in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium (cann. 854-858) usus ordinatur privilegii paulini , qui dicitur, id est casus dissolutionis matrimonii qui in prima epistola S. Pauli ad Corinthios (7,12-17) innuitur. Ecclesia enim verba Apostoli interpretatur in sensum verae libertatis concessae parti fideli ad ineundum novum matrimonium, si pars infidelis discedit (ibid., v. 15). Ex alia parte, Ecclesia, labente tempore, semper magis privilegii paulini usum normis positivis munivit, inter quas eminent et definitio verbi discedit , et praescriptio ut discessus constet per interpellationes in foro Ecclesiae, et norma iuxta quam matrimonium non dissolvitur nisi momento quo pars fidelis aliud matrimonium contrahit. Quo factum est ut institutum theologico-canonicum privilegii paulini perfecte circumscriptum inde ab initio saeculi XIII sit iam constitutum, quod quidem saeculis subsequentibus essentialiter immutatum permansit atque etiam in iure nuper promulgato, perpolitum quoad formam, est receptum. Quod evidenter comprobat Ecclesiam sane consciam fuisse potestate se pollere definiendi limites ipsius privilegii illudque ampliore sensu interpretandi, ut fecit verbi gratia circa sensum verbi discedere , quod est cardo privilegii paulini.

Immo, cum saeculo XVI nova adiuncta pastoralia ex expansione missionaria orta sunt, Romani Pontifices non dubitarunt polygamis qui ad fidem convertebantur obviam ire novis et amplissimis privilegiis , quae longe superant limites privilegii paulini , prout illud describitur in citato loco S. Pauli, quod attinet ad dissolutionem vinculi in infidelitate contracti. Huc imprimis pertinent Constitutiones apostolicae Pauli III Altitudo, 1 iunii 1537; S. Pii V, Romani Pontifices, 2 augusti 1571; Gregorii XIII, Populis, 25 ianuarii 1585, quae viguerunt pro territoriis pro quibus latae erant usque ad promulgationem Codicis anni 1917. Codex autem eas ad totam Ecclesiam extendit (can. 1125); ipsae igitur formaliter viguerunt usque ad promulgationem Codicis anni 1983. Hic vero Codex casibus dissolutionis matrimonii quibus in illis tribus Constitutionibus providebatur, obsoletis peropportune mutatis, cann. 1148-1149 providet, quod et Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, cann. 859-860 sancit.

Notandum autem est matrimonia, quibus applicatur privilegium paulinum et ea de quibus in cann. 1148-1149 CIC et 859-860 CCEO, solvi ipso iure, adimpletis condicionibus legislatione vigente praescriptis, quin recursus ullus necessarius fiat ad auctoritatem superiorem. Quod attinet vero ad alia matrimonia inita a partibus quarum saltem una non sit baptizata, si quae solvenda fuerint, subicienda sunt in singulis casibus ad Romanum Pontificem, qui, praevio examine in Congregatione pro Doctrina Fidei peracto, iudicat pro sua pastorali prudentia, utrum vinculi dissolutio concedenda sit an non.

Praxis solutionis vinculi a Romano Pontifice singulis in casibus concedendae inducta est post promulgationem Codicis anni 1917. Tempore enim anteacto, satis providebatur per privilegium paulinum et per Constitutiones de quibus supra, cum extra territoria missionum raro casus accidebant hoc remedium requirentes. Nam adiuncta socialia et religiosa in territoriis antiquae christianitatis, praesertim stabilitas matrimonii et familiae atque exiguus numerus dispensationum super impedimento disparitatis cultus id secumferebant ut perquam raro matrimonia valida inter partem baptizatam et partem non baptizatam occurrerent. Saeculo autem XX, numerus matrimoniorum quae requirunt pastorale remedium dissolutionis vinculi, semper magis auctus est plures ob causas, inter quas possunt recenseri sequentes: separatio inter cœtus religiosos, in se clausos, quae saeculis anteactis vigebat, hoc saeculo fere disparuit, ita ut matrimonia mixta praeter modum multiplicata sint et etiam matrimonia inita, obtenta dispensatione ab impedimento disparitatis cultus, inter partem catholicam et partem non baptizatam; item Codex anni 1917 abrogavit impedimentum disparitatis cultus quoad acatholicos baptizatos, ideoque matrimonia inter hos acatholicos et non baptizatos valida sunt absque dispensatione ulla, unde augetur numerus matrimoniorum quae remedio dissolutionis vinculi obnoxia sunt; additur quoque crescens in dies infirmitas et inconstantia vinculorum familiae, quo fit ut divortium semper magis propagetur (cf. Gaudium et spes, 47) ac numerus matrimoniorum quae naufragio pessum dantur in dies augeatur.

Romanus Pontifex, certus de potestate qua gaudet Ecclesia solvendi matrimonia inter acatholicos, quorum saltem alter non sit baptizatus, non dubitavit novis necessitatibus pastoralibus occurrere, inducendo praxim exercendi in singulis casibus hanc Ecclesiae potestatem si, post examen omnium adiunctorum quae in unoquoque casu concurrunt, id in favorem fidei et bonum animarum oportere ipsi videatur.

Quindecim annis post Codicem Pianum-Benedictinum promulgatum, casus dissolutionis in favorem fidei adeo frequentes iam erant, ut Congregatio Sancti Officii die 1 maii anno 1934 Instructionem ediderit, cui titulus Normae pro conficiendo processu in casibus solutionis vinculi matrimonialis in favorem fidei per supremam Summi Pontificis auctoritatem. In hac Instructione, affirmatis auctoritate Summi Pontificis ad solvenda matrimonia inita inter acatholicos, quorum saltem alter baptizatus non sit, (art. 1), necnon competentia exclusiva Congregationis Sancti Officii hanc rem cognoscendi (art. 2), requisita indicabantur ut gratia dissolutionis concederetur (art. 3), atque normae procedurales ferebantur ad processum in diœcesi conficiendum antequam acta omnia ad Congregationem Sancti Officii mitterentur (artt. 4-18). Haec Instructio data est locorum Ordinariis, quorum intererat; non autem publici iuris facta est in Actis Apostolicae Sedis, attento periculo ne Ecclesia, per instrumenta communicationis socialis, uti favens divortio exhiberetur.

Post Concilium Vaticanum II, Summus Pontifex Paulus VI iudicavit totam hanc materiam esse penitus perscrutandam ac Instructionem anni 1934 revisendam novisque adiunctis accommodandam. Quo peracto, Congregatio pro Doctrina Fidei, die 6 dicembris anno 1973 novam Instructionem pro solutione matrimonii in favorem fidei, una cum Normis proceduralibus annexis, de qua supra, edidit. Attamen, quemadmodum factum est in edenda Instructione anni 1934, neque haec in Actis Apostolicae Sedis publici iuris facta est, sed cum Ordinariis locorum prudenter communicata est. Postea autem in pluribus ephemeridibus est divulgata.

Dum Codex Iuris Canonici revisioni subiciebatur, confecta sunt schemata canonum in quibus synthetice et principia iuris substantivi et normae procedurales pro solutione vinculi matrimonialis in favorem fidei proponebantur. Attamen Superiori Auctoritati opportunius visum est ut haec difficilis materia non includeretur in Codice, sed remitteretur normis particularibus, a Summo Pontifice specialiter approbatis et a Congregatione pro Doctrina Fidei latis.

Nunc vero, promulgatis et Codice Iuris Canonici et Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium, Episcopis diœcesanis et eparchialibus Normae pro dissolutione vinculi, revisae ac legislationi vigenti accommodatae, mittuntur ut in curiis in praxim deducantur, tum quod attinet ad casus iuxta principia substantialia admittendos, tum quod spectat ad processum instruendum antequam acta ad hanc Congregationem pro Doctrina Fidei transmittantur.

Ne autem fideles nocumentum spirituale et temporale subeant, sedulo curent Episcopi ut casus pro dissolutione vinculi in favorem fidei, si qui in cuiusque dictione occurrerint, antequam acceptentur diligenti examini subiciantur ad comprobandum utrum iuxta annexas Normas reapse admitti possint; quodsi admittendi esse videantur, curent etiam Episcopi ut processus in diœcesi iuxta easdem Normas fideliter ac diligenter ita instruatur ut acta ad hanc Congregationem mittenda undequaque completa ac recte confecta sint.

Quibus novis normis statutis, priores normae quae ad horum processuum instructionem latae fuerant, penitus abrogantur, contrariis quibuslibet etiam mentione dignis non obstantibus.

Has Normas in Conventu Ordinario huius Congregationis deliberatas, Summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II, in Audientia die 16 februarii 2001 concessa, approbavit et fideliter observari iussit.

Romae, ex aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei die 30 aprilis, in memoria Sancti Pii V, anno 2001.

+ Ioseph Card. Ratzinger,
Praefectus

+ Tharsicius Bertone, S.D.B.,
Archiep. emeritus Vercellen.,
a Secretis

   

PARS I

Art. 1

Matrimonium initum a partibus, quarum saltem una non sit baptizata, a Romano Pontifice solvi potest in favorem fidei, dummodo matrimonium ipsum non fuerit consummatum postquam ambo coniuges baptismum receperunt.

Art. 2

Congregationis pro Doctrina Fidei est singulos casus examinare et, si expedit, Summo Pontifici petitionem ad gratiam impetrandam subicere.

Art. 3

Episcopus diœcesanus et ipsi in iure aequiparati, vel Episcopus eparchialis, competentes sunt ad instruendum processum.

Art. 4

Ad solutionis vinculi gratiam concedendam requiritur ut, momento concessionis:

1o nulla adsit possibilitas restaurandi consortium vitae coniugalis;

2o pars oratrix non fuerit causa culpabilis, exclusiva vel praevalens, naufragii convictus coniugalis, neque pars, quacum contrahendum vel convalidandum sit novum coniugium, sua culpa provocaverit coniugum separationem.

Art. 5

1. Si pars catholica novum matrimonium intendit contrahere vel convalidare cum persona non baptizata vel baptizata non catholica, declaret se paratam esse pericula a fide deficiendi removere atque pars acatholica declaret se paratam esse relinquere parti catholicae libertatem propriam religionem profitendi atque filios catholice baptizandi et educandi.

2. Gratia solutionis non conceditur nisi haec declaratio in scriptis ab utraque parte subsignata fuerit.

Art. 6

Processus instrui nequit pro solutione vinculi matrimonii quod contractum vel convalidatum sit post obtentam solutionem prioris matrimonii in favorem fidei, nec examini apud Congregationem pro Doctrina Fidei proponi.

Art. 7

1. Petitio pro solutione vinculi matrimonii non-sacramentalis initi cum dispensatione ab impedimento disparitatis cultus Summo Pontifici praesentari potest si pars catholica novas nuptias cum persona baptizata inire intendat.

2. In eodem casu, petitio Summo Pontifici praesentari potest si pars non baptizata baptismum recipere et novas nuptias cum parte baptizata inire intendat.

3. Preces ad Congregationem pro Doctrina Fidei Episcopus ne dirigat si prudens adsit dubium circa conversionis sinceritatem partis oratricis vel partis desponsae, quamvis una vel utraque baptismum receperit.

Art. 8

Cum agitur de matrimonio a catechumeno ineundo, nuptiae differantur post baptismum; quod si hoc ob graves causas fieri non potest, certitudo moralis habeatur de proxima baptismi receptione.

Art. 9

Quoties sunt speciales difficultates de modo quo pars oratrix suis obligationibus erga coniugem priorem et prolem forte susceptam satisfacere intendat, aut scandalum timendum sit ex gratiae concessione, Episcopus Congregationem consulat.

Art. 10

Sive in processu apud Episcopum sive in examine apud Congregationem pro Doctrina Fidei, si positive dubitetur ex aliquo capite de validitate ipsius matrimonii cuius solutio petita est, preces ad Romanum Pontificem dirigantur facta mentione eiusdem dubii.

 

PARS II

Art. 11

1. Processus instructionem Episcopus vel peragat per se ipsum vel commitat instructori selecto aut ex tribunalis iudicibus aut ex personis ab ipso ad hoc munus approbatis, adsistente notario, et interveniente defensore vinculi.

2. Huiusmodi commissio scripto facienda est et de ea constare debet in actis.

Art. 12

1. Asserta probari debent ad normam iuris, sive documentis, sive depositionibus testium fide dignorum.

2. In instructione uterque coniux audiatur.

3. Partium declarationibus vis plenae probationis tribui nequit, nisi accedant alia elementa quae eas corroborent et ex quibus certitudo moralis efformari possit.

Art. 13

1. Documenta tum originalia tum in authentico exemplari exhibita a notario recognosci debent.

2. Documenta ad Congregationem pro Doctrina Fidei transmittenda sint integra et quidem exemplari recognito ab Episcopi notario.

Art. 14

1. Examen partium et testium fit ab instructore, citato defensore vinculi, cui assistat oportet notarius.

2. Instructor partibus et testibus iusiurandum de veritate dicenda vel de veritate dictorum deferat; si quivis renuat illud emittere, iniuratus audiatur.

3. Instructor partes et testes interroget secundum quaestionarium antea paratum, a semetipso vel a vinculi defensore; alias interrogationes, si casus ferat, addere potest.

4. Responsiones subsignari debent a parte, ab ipso instructore necnon a notario.

Art. 15

1. Si altera pars vel testis coram instructore se sistere ac deponere renuat vel nequeat, eorum declarationes coram notario vel quovis alio legitimo modo, dummodo constet de earum genuinitate et authenticitate, acquiri possunt.

2. Absentia a processu alterius partis, ad normam iuris declarata, ex actis constare debet.

Art. 16

1. Absentia baptismi in alterutro coniuge ita demonstranda est ut omne prudens dubium amoveatur.

2. Excutiantur testes, considerata eorum qualitate, prout obtinet in parentibus et consanguineis partis non baptizatae, vel illi qui huic adstiterunt tempore infantiae et totum eius cursum vitae noverunt.

3. Testes interrogandi sunt, non tantum de absentia baptismatis, sed etiam de circumstantiis et indiciis, ex quibus probabile appareat baptismum non fuisse collatum.

4. Curandum est ut inspiciantur quoque libri baptizatorum in locis in quibus constat partem, quae dicitur non baptizata, infantili aetate vixisse, praesertim in ecclesiis quas ipsa forte frequentaverit vel in qua matrimonium celebravit.

5. Si matrimonium celebratum fuit cum dispensatione ab impedimento disparitatis cultus, exemplaria dispensationis necnon processiculi praematrimonialis instructor in actis acquirat.

Art. 17

1. Si tempore quo gratia solutionis petitur, coniux non baptizatus baptismum recepit, investigatio fieri debet de cohabitatione forte habita post baptismum; hac de re etiam testes interrogentur.

2. Ipsae partes in causa interrogentur an post separationem aliquam et qualem inter se relationem habuerint, et praesertim an actum coniugalem perfecerint.

Art. 18

1. Instructor informationes colligat circa statum vitae alterius partis, nec referre omittat an ipsa post divortium novas nuptias attentaverit.

2. Interroget partes ac testes de causa separationis vel divortii, ita ut appareat cuiusnam fuerit culpa rupturae matrimonii vel matrimoniorum.

Art. 19

1. Exhibendum est exemplar decreti divortii vel sententiae nullitatis civilis partium.

2. Si adsint, exhibenda sunt exemplaria decreti divortii vel sententiae nullitatis civilis et dispositivum sententiae canonicae nullitatis matrimonii quorumvis matrimoniorum ab alterutro desponso attentatorum.

Art. 20

1. Instructor referat an pars oratrix prolem susceperit et quomodo providerit aut providere intendat, iuxta leges et facultates suas, ipsius prolis religiosae educationi.

2. Instructor interrogare debet etiam circa obligationes vel morales vel civiles erga primum coniugem et prolem forte susceptam.

Art. 21

1. Pars oratrix vel desponsa, si conversa et baptizata fuerit, interroganda est de tempore et intentione in suscipiendo baptismo.

2. De rationibus quae fuerunt causa baptismi, interrogandus est etiam parochus, praesertim circa probitatem partium.

Art. 22

1. Expressis verbis referatur in actis de religiositate tum partis oratricis tum partis desponsae.

2. Documenta baptismi vel professionis fidei vel utriusque in actis acquirenda sunt.

Art. 23

Instructione peracta, Instructor acta omnia remittat, omissa autem eorum publicatione, cum apta relatione ad vinculi defensorem, cuius est invenire rationes, si adsint, quae solutioni vinculi obstent.

Art. 24

1. Episcopus actis omnibus receptis exaret votum circa petitionem in quo referatur adamussim de adimpletis pro concessione gratiae condicionibus, praesertim an cautiones, de quibus in art. 5 datae sint.

2. Causae quae gratiae concessionem suadeant exprimantur, semper addendo an pars oratrix novum matrimonium quovis modo iam attentaverit vel in concubinatu vivat.

Art. 25

1. Episcopus transmittat ad Congregationem pro Doctrina Fidei tria exemplaria actorum omnium typographice transcripta una cum voto suo et animadversionibus defensoris vinculi, indice materiae et summario munita.

2. Curetur etiam ut acta causae lingua ac stilo loci exarata in unam ex recognitis in ordinamento Romanae Curiae vertantur addita asseveratione iuramento firmata de eorum fideli transcriptione et versione.


* Typis Vaticanis, 2001.

           

top