CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
RESPONSA
AD PROPOSITA DUBIA
CIRCA « INTERCLUSIONEM UTERI »
ET ALIAS QUAESTIONES *
Patres Congregationis pro Doctrina Fidei, propositis in ordinario cœtu quae
sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula:
D. I. Utrum liceat ablatio etiam totalis uteri (hysterectomia), cum ipse
uterus graviter laedatur (uti accidit v.gr. in partu vel in sectione caesarea)
et secundum medicorum iudicium suadeatur ad praecavendum matri instans grave
periculum vitae vel sanitatis, etiamsi mulier hinc sterilitate permanenti
afficiatur.
R. Affirmative.
D. II. Utrum liceat auferre uterum (hysterectomia) eo proposito ut
praeveniatur forte eventurum periculum ex conceptione, cum ipse uterus (ex. gr.
ob praecedentes sectiones caesareas) in tali condicione versetur, quae, etsi ex
se mulieri non afferat praesens periculum vitae vel sanitatis, sinat tamen
praevidere hoc impedimento fore ut praegnatio eveniat sine periculo matris; quod
periculum in quibusdam casibus etiam grave evadere posset.
R. Negative.
D. III. Utrum in eadem condicione, de qua in superiore n. II agitur, liceat
in hysterectomiae locum substituere tubarum ligationem (quae procedendi ratio
etiam « interclusio uteri » vocatur), hoc animadvertendo, quod idem exitus hoc
modo obtinetur, scilicet praecavere pericula forte eventurae praegnationis
ratione simpliciore pro medico et minus gravi pro muliere, ac praeterea quod in
quibusdam casibus sterilitas ita procurata reverti potest.
R. Negative.
Explicatio
In primo casu, actio hysterectomiae licita est, quia indolem directe
therapeuticam habet quamvis sterilitas permanens inde secutura praevideatur.
Pathologica enim condicio uteri (v. gr. aliqua haemorrhagia quae aliis modis
obturari nequit) causa est cur iuxta artem medicam eius ablatio indicetur. Quae
igitur ablatio tamquam finem proprium habet avertere grave periculum quod matri
instat, nulla habita ratione futurae praegnationis forte eventurae.
Aliter autem, ordine morali spectato, se habent casus actionum hysterectomiae
et « interclusionis uteri » prout describuntur in numeris II et III; qui quidem
speciem sterilizationis directae induunt, quae in documento Quaecumque
sterilizatio (AAS 68 [1976], 738-740, n. 1) definitur ut actio quae «
immediate hoc solummodo efficit ut facultas generativa incapax reddatur ad
consequendam procreationem ». « Absolute, ergo — idem documentum prosequitur —
interdicta manet iuxta doctrinam Ecclesiae, non obstante quacumque recta
intentione subiectiva agentium consulendi curae vel praeventioni mali sive
physici sive psychici, quod ex praegnatione praevidetur vel timetur eventurum ».
Revera, uterus, prout describitur in n. II, nullum praesens periculum in se
et per se mulieri affert. Propositum enim substituendi « interclusionem uteri »
in locum hysterectomiae iisdem condicionibus praecise demonstrat uterum suapte
natura problema pathologicum mulieri non constituere. Quare procedendi rationes
supra expositae indolem proprie therapeuticam non habent, sed efficiuntur ut
steriles reddantur futuri actus sexuales, qui libere ponuntur. Finis vitandi
pericula matri, orta ex fortuita praegnatione, obtinetur per sterilizationem
directam, quae ex se ipsa semper moraliter illicita est, dum aliae viae
moraliter licitae semper liberae electioni apertae manent.
Opinio contraria, iuxta quam supra expositae agendi rationes, in numeris II
et III, tamquam sterilizatio indirecta considerantur, quae quidem certis
condicionibus licita est, nequit valide sustineri, neque in praxim catholicorum
valetudinariorum admitti potest.
Summus Pontifex Ioannes Paulus Pp. II, in Audientia infrascripto Cardinali
Praefecto concessa, supradicta responsa adprobavit et publici iuris fieri iussit.
Ex aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 31 Iulii 1993
+ Iosephus Card. Ratzinger
Praefectus
+ Albertus Bovone
Archiep. tit. Caesarien. in Numidia
Secretarius
* AAS 86 (1994), 820-821.