The Holy See
back up
Search
riga

PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA

CIRCA CITATIONES IMPLICITAS
IN S. SCRIPTURA CONTENTAS

 

Cum ad normam directivam habendam pro studiosis Sacrae Scripturae proposita fuerit Commissioni Pontificiae de re biblica sequens quaestio, videlicet:

Utrum ad enodandas difficultates quae occurrunt in nonnullis S. Scripturae textibus, qui facta historica referre videntur, liceat Exegetae catholico asserere agi in his de citatione tacita vel implicita documenti ab auctore non inspirato conscripti, cuius adserta omnia auctor inspiratus minime adprobare aut sua facere intendit, quaeque ideo ab errore immunia haberi non possunt?

Praedicta Commissio respondendum censuit:

Negative, excepto casu in quo, salvis sensu ac iudicio Ecclesiae, solidis argumentis probetur:

1 Hagiographum alterius dicta vel documenta revera citare;
 et 2 Eadem nec probare, nec sua facere, ita ut iure censeatur non proprio nomine loqui.

Die autem 13 Februarii anni 1905 Sanctissimus, referente me infrascripto Consultore ab Actis, praedictum Responsum adprobavit atque publici iuris fieri mandavit.

 

Fr. David Fleming, O.F.M.
Consultor ab Actis

                                     

 

top