PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE MOSAICA AUTHENTIA
PENTATEUCHI
Propositis sequentibus dubiis Consilium Pontificium pro studiis de re biblica
provehendis respondendum censuit prout sequitur:
I. Utrum argumenta a criticis congesta ad impugnandam authentiam Mosaicam
sacrorum Librorum, qui Pentateuchi nomine designantur, tanti sint ponderis, ut
posthabitis quampluribus testimoniis utriusque Testamenti collective sumptis,
perpetua consensione populi Iudaici, Ecclesiae quoque constanti traditione nec
non indiciis internis quae ex ipso textu eruuntur, ius tribuant affirmandi hos
libros non Moysen habere auctorem, sed ex fontibus maxima ex parte aetate
Mosaica posterioribus fuisse confectos?
Resp.: Negative.
II. Utrum Mosaica authentia Pentateuchi talem necessario postulet redactionem
totius operis, ut prorsus tenendum sit Moysen omnia et singula manu sua
scripsisse vel amanuensibus dictasse; an etiam eorum hypothesis permitti possit
qui existimant eum opus ipsum a se sub divinae inspirationis afflatu conceptum
alteri vel pluribus scribendum commisisse, ita tamen ut sensa sua fideliter
redderent, nihil contra suam voluntatem scriberent, nihil omitterent; ac tandem
opus hac ratione confectum, ab eodem Moyse principe inspiratoque auctore
probatum, ipsiusmet nomine vulgaretur?
Resp.: Negative ad primam partem, affirmative ad secundam.
III. Utrum absque praeiudicio Mosaicae authentiae Pentateuchi concedi possit
Moysen ad suum conficiendum opus fontes adhibuisse, scripta videlicet documenta
vel orales traditiones, ex quibus, secundum peculiarem scopum sibi propositum et
sub divinae inspirationis afflatu, nonnulla hauserit eaque ad verbum vel quoad
sententiam, contracta vel amplificata, ipsi operi inseruerit?
Resp.: Affirmative.
IV. Utrum, salva substantialiter Mosaica authentia et integritate Pentateuchi,
admitti possit tam longo saeculorum decursu nonnullas ei modificationes
obvenisse, uti: additamenta post Moysi mortem vel ab auctore inspirato apposita,
vel glossas et explicationes textui interiectas; vocabula quaedam et formas e
sermone antiquato in sermonem recentiorem translatas; mendosas demum lectiones
vitio amanuensium adscribendas, de quibus fas sit ad normas artis criticae
disquirere et iudicare?
Resp.: Affirmative, salvo Ecclesiae iudicio.
Die autem 27 Iunii an. 1906, in Audientia R.mis Consultoribus ab Actis benigne
concessa Sanctissimus praedicta Responsa adprobavit ac publici iuris fieri
mandavit.
Fulcranus G. Vigouroux, P.S.S.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultores ab Actis.
|