 |
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE LIBRI ISAIAE INDOLE ET AUCTORE
Propositis sequentibus dubiis Commissio Pontificia de Re Biblica sequenti modo
respondit:
Dubium I. - Utrum doceri possit, vaticinia quae leguntur in libro Isaiae, - et passim in
Scripturis, - non esse veri nominis vaticinia, sed vel narrationes post eventum
confictas, vel, si ante eventum praenuntiatum quidpiam agnosci opus sit, id
prophetam non ex supernaturali Dei futurorum praescii revelatione, sed ex his
quae iam contigerunt, felici quadam sagacitate et naturalis ingenii acumine,
coniiciendo praenuntiasse?
Resp.: Negative.
Dubium II. - Utrum sententia quae tenet, Isaiam ceterosque prophetas vaticinia non
edidisse nisi de his quae in continenti vel post non grande temporis spatium
eventura erant, conciliari possit cum vaticiniis, imprimis messianicis et
eschatologicis, ab eisdem prophetis de longinquo certo editis, necnon cum
communi SS. Patrum sententia concorditer asserentium, prophetas ea quoque
praedixisse, quae post multa saecula essent implenda?
Resp.: Negative.
Dubium III. - Utrum admitti possit, prophetas non modo tamquam correctores pravitatis
humanae divinique verbi in profectum audientium praecones, verum etiam tamquam
praenuntios eventuum futurorum, constanter alloqui debuisse auditores non quidem
futuros, sed praesentes et sibi aequales, ita ut ab ipsis plane intelligi
potuerint; proindeque secundam partem libri Isaiae (cap. XL-LXVI), in qua vates
non Iudaeos Isaiae aequales, at Iudaeos in exilio babylonico lugentes veluti
inter ipsos vivens alloquitur et solatur, non posse ipsum Isaiam iamdiu emortuum
auctorem habere, sed oportere eam ignoto cuidam vati inter exules viventi
assignare?
Resp.: Negative.
Dubium IV. - Utrum, ad impugnandam identitatem auctoris libri Isaiae, argumentum
philologicum, ex lingua stiloque desumptum, tale sit censendum, ut virum gravem,
criticae artis et hebraicae linguae peritum, cogat in eodem libro pluralitatem
auctorum agnoscere?
Resp.: Negative.
Dubium V. - Utrum solida prostent argumenta, etiam cumulative sumpta, ad evincendum
Isaiae librum non ipsi soli Isaiae, sed duobus, imo pluribus auctoribus esse
tribuendum?
Resp.: Negative.
Die autem 28 Iunii anni 1908, in audientia ambobus R.mis Consultoribus ab Actis
benigne concessa, Sanctissimus praedicta Responsa rata habuit ac publici iuris
fieri mandavit.
Fulcranus Vigouroux, P.S.S.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultores ab Actis.
|