 |
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE AUCTORE, DE TEMPORE
COMPOSITIONIS
ET DE HISTORICA VERITATE
EVANGELII SECUNDUM MATTHAEUM
Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio Ğde re Biblicağ ita respondendum decrevit.
I. Utrum, attento universali et a primis saeculis constanti Ecclesiae consensu,
quem luculenter ostendunt diserta Patrum testimonia, codicum Evangeliorum
inscriptiones, sacrorum librorum versiones vel antiquissimae et catalogi a
Sanctis Patribus, ab ecclesiasticis scriptoribus, a Summis Pontificibus et a
Conciliis traditi, ac tandem usus liturgicus Ecclesiae orientalis et
occidentalis, affirmari certo possit et debeat Matthaeum, Christi Apostolum,
revera Evangelii sub eius nomine vulgati esse auctorem?
Resp.: Affirmative.
II. Utrum traditionis suffragio satis fulciri censenda sit sententia quae tenet
Matthaeum et ceteros Evangelistas in scribendo praecessisse, et primum
Evangelium patrio sermone a Iudaeis palaestinensibus tunc usitato, quibus opus
illud erat directum, conscripsisse?
Resp.: Affirmative ad utramque partem.
III. Utrum redactio huius originalis textus differri possit ultra tempus
eversionis Hierusalem, ita ut vaticinia quae de eadem eversione ibi leguntur,
scripta fuerint post eventum; aut, quod allegari solet Irenaei testimonium (Advers.
haeres., lib. III, cap. I, n. 2), incertae et controversae interpretationis,
tanti ponderis sit existimandum, ut cogat reiicere eorum sententiam qui
congruentius traditioni censent eamdem redactionem etiam ante Pauli in Urbem
adventum fuisse confectam?
Resp.: Negative ad utramque partem.
IV. Utrum sustineri vel probabiliter possit illa modernorum quorumdam opinio,
iuxta quam Matthaeus non proprie et stricte Evangelium composuisset, quale nobis
est traditum, sed tantummodo collectionem aliquam dictorum seu sermonum Christi,
quibus tamquam fontibus usus esset alius auctor anonymus, quem Evangelii ipsius
redactorem faciunt?
Resp.: Negative.
V. Utrum ex eo quod Patres et ecclesiastici scriptores omnes, imo Ecclesia ipsa
iam a suis incunabulis, unice usi sunt, tamquam canonico, graeco textu Evangelii
sub Matthaei nomine cogniti, ne iis quidem exceptis, qui Matthaeum Apostolum
patrio scripsisse sermone expresse tradiderunt, certo probari possit ipsum
Evangelium graecum identicum esse quoad substantiam cum Evangelio illo, patrio
sermone ab eodem Apostolo exarato?
Resp.: Affirmative.
VI. Utrum ex eo quod auctor primi Evangelii scopum prosequitur praecipue
dogmaticum et apologeticum, demonstrandi nempe Iudaeis Iesum esse Messiam a
prophetis praenuntiatum et e davidica stirpe progenitum, et quod insuper in
disponendis factis et dictis quae enarrat et refert, non semper ordinem
chronologicum tenet, deduci inde liceat ea non esse ut vera recipienda; aut
etiam affirmari possit narrationes gestorum et sermonum Christi, quae in ipso
Evangelio leguntur, alterationem quamdam et adaptationem sub influxu
prophetiarum Veteris Testamenti et adultioris Ecclesiae status subiisse, ac
proinde historicae veritati haud esse conformes?
Resp.: Negative ad utramque partem.
VII. Utrum, speciatim solido fundamento destitutae censeri iure debeant
opiniones eorum, qui in dubium revocant authenticitatem historicam duorum
priorum capitum, in quibus genealogia et infantia Christi narrantur, sicut et
quarumdam in re dogmatica magni momenti sententiarum, uti sunt illae, quae
respiciunt primatum Petri (Mt 16,17-19), formam baptizandi cum universali
missione praedicandi Apostolis traditam (Mt 28,19s), professionem fidei
Apostolorum in divinitatem Christi (Mt 14,33), et alia huiusmodi, quae apud
Matthaeum peculiari modo enuntiata occurrunt?
Resp.: Affirmative.
Die autem 19 Iunii anni 1911, in audientia utrique infrascripto R.mo Consultori
ab Actis benigne concessa, Ss.mus Dominus noster Pius Papa X praedicta responsa
rata habuit ac publici iuris fieri mandavit.
Romae, die 19 Iunii 1911
Fulcranus Vigoroux, P.S.S.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultores ab Actis.
|