|
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE QUAESTIONE SYNOPTICA
SIVE DE MUTUIS RELATIONIBUS
INTER TRIA PRIORA EVANGELIA
Propositis pariter sequentibus dubiis Pontificia Commissio ĞDe Re Biblicağ ita respondendum decrevit:
I. Utrum, servatis quae iuxta praecedenter statuta omnino servanda sunt,
praesertim de authenticitate et integritate trium Evangeliorum Matthaei, Marci
et Lucae, de identitate substantiali Evangelii graeci Matthaei cum eius
originali primitivo, necnon de ordine temporum quo eadem scripta fuerunt, ad
explicandum eorum ad invicem similitudines aut dissimilitudines, inter tot
varias oppositasque auctorum sententias, liceat exegetis libere disputare et ad
hypotheses traditionis sive scriptae sive oralis vel etiam dependentiae unius a
praecedenti seu a praecedentibus appellare?
R. Affirmative.
II. Utrum ea quae superius statuta sunt, ii servare censeri debeant, qui, nullo
fulti traditionis testimonio nec historico argumento, facile amplectuntur
hypothesim vulgo duorum fontium nuncupatam, quae compositionem Evangelii graeci
Matthaei et Evangelii Lucae ex eorum potissimum dependentia ab Evangelio Marci
et a collectione sic dicta sermonum Domini contendit explicare; ac proinde eam
libere propugnare valeant?
R. Negative ad utramque partem.
Die autem 26 Iunii anni 1912, in audientia utrique R.mo Consultori ab Actis
benigne concessa, Ss.mus Dominus noster Pius Papa X praedicta responsa rata
habuit ac publici iuris fieri mandavit.
Fulcranus Vigoroux, Gr.S.Sulp.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultores ab Actis.
|