PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE AUCTORE, DE TEMPORE
COMPOSITIONIS
ET DE HISTORICA VERITATE
EVANGELIORUM SECUNDUM MARCUM
ET SECUNDUM LUCAM
Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio ĞDe Re Biblicağ ita respondendum decrevit:
I. Utrum luculentum traditionis suffragium inde ab Ecclesiae primordiis mire
consentiens ac multiplici argumento firmatum, nimirum disertis sanctorum Patrum
et scriptorum ecclesiasticorum testimoniis, citationibus et allusionibus in
eorumdem scriptis occurrentibus, veterum haereticorum usu, versionibus librorum
Novi Testamenti, codicibus manuscriptis antiquissimis et pene universis, atque
etiam internis rationibus ex ipso sacrorum librorum textu desumptis, certo
affirmare cogat Marcum, Petri discipulum et interpretem, Lucam vero medicum,
Pauli adiutorem et comitem, revera Evangeliorum quae ipsis respective
attribuuntur esse auctores?
R. Affirmative.
II. Utrum rationes, quibus nonnulli critici demonstrare nituntur postremos
duodecim versus Evangelii Marci (Marc. XVI, 9-20) non esse ab ipso Marco
conscriptos sed ab aliena manu appositos, tales sint quae ius tribuant
affirmandi eos non esse ut inspiratos et canonicos recipiendos; vel saltem
demonstrent versuum eorumdem Marcum non esse auctorem?
R. Negative ad utramque partem.
III. Utrum pariter dubitare liceat de inspiratione et canonicitate narrationum
Lucae de infantia Christi (Luc. I-II), aut de apparitione Angeli Iesum
confortantis et de sudore sanguineo (Luc. XXII, 43-44); vel solidis saltem
rationibus ostendi possit - quod placuit antiquis haereticis et quibusdam etiam
recentioribus criticis arridet - easdem narrationes ad genuinum Lucae Evangelium
non pertinere?
R. Negative ad utramque partem.
IV. Utrum rarissima illa et prorsus singularia documenta in quibus Canticum
Magnificat non beatae Virgini Mariae, sed Elisabeth tribuitur, ullo modo
praevalere possint ac debeant contra testimonium concors omnium fere codicum tum
graeci textus originalis tum versionum, necnon contra interpretationem quam
plane exigunt non minus contextus quam ipsius Virginis animus et constans
Ecclesiae traditio?
R. Negative.
V. Utrum, quoad ordinem chronologicum Evangeliorum, ab ea sententia recedere fas
sit, quae, antiquissimo aeque ac constanti traditionis testimonio roborata, post
Matthaeum, qui omnium primus Evangelium suum patrio sermone conscripsit, Marcum
ordine setundum et Lucam tertium scripsisse testatur; aut huic sententiae
adversari vicissim censenda sit eorum opinio quae asserit Evangelium secundum et
tertium ante graecam primi Evangelii versionem esse compositum?
R. Negative ad utramque partem.
VI. Utrum tempus compositionis Evangeliorum Marci et Lucae usque ad urbem
Ierusalem eversam differre liceat; vel, eo quod apud Lucam prophetia Domini
circa huius urbis eversionem magis determinata videatur, ipsius saltem
Evangelium obsidione iam inchoata fuisse conscriptum, sustineri possit?
R. Negative ad utramque partem.
VII. Utrum affirmari debeat Evangelium Lucae praecessisse librum Actuum
Apostolorum (Act. I, 1-2); et quum hic liber, eodem Luca auctore, ad finem
captivitatis Romanae Apostoli fuerit absolutus (Act. XXVIII, 30-31), eiusdem
Evangelium non post hoc tempus fuisse compositum?
R. Affirmative.
VIII. Utrum, prae oculis habitis tum traditionis testimoniis, tum argumentis
internis, quoad fontes quibus uterque Evangelista in conscribendo Evangelio usus
est, in dubium vocari prudenter queat sententia quae tenet Marcum iuxta
praedicationem Petri, Lucam autem iuxta praedicationem Pauli scripsisse;
simulque asserit iisdem Evangelistis praesto fuisse alios quoque fontes fide
dignos sive orales sive etiam iam scriptis consignatos?
R. Negative.
IX. Utrum dicta et gesta, quae a Marco iuxta Petri praedicationem accurate et
quasi graphice enarrantur, et a Luca, assecuto omnia a principio diligenter per
testes fide plane dignos, quippe qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt
sermonis (Luc. I, 2-3), sincerissime expornuntur, plenam sibi eam fidem
historicam iure vindicent quam eisdem semper praestitit Ecclesia; an e contrario
eadem facta et gesta censenda sint historica veritate, saltem ex parte,
destituta, sive quod scriptores non fuerint testes oculares, sive quod apud
utrumque Evangelistam defectus ordinis ac discrepantia in successione factorum
haud raro deprehendantur, sive quod, cum tardius venerint et scripserint,
necessario conceptiones menti Christi et Apostolorum extraneas aut facta plus
minusve iam imaginatione populi inquinata referre debuerint, sive demum quod
dogmaticis ideis praeconceptis, quisque pro suo scopo, indulserint?
R. Affirmative ad primam partem, negative ad alteram.
Die autem 26 Iunii anni 1912, in audientia utrique R.mo Consultori ab Actis
benigne concessa, Ss.mus Dominus noster Pius Papa X praedicta responsa rata
habuit ac publici iuris fieri mandavit.
Fulcranus Vigoroux, Gr.S.Sulp.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultores ab Actis.
|