|
PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA
DE AUCTORE, DE TEMPORE
COMPOSITIONIS
ET DE HISTORICA VERITATE
LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM
Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio de Re Biblica ita
respondendum decrevit:
I. Utrum perspecta potissimum Ecclesiae universae traditione usque ad primaevos
ecclesiasticos scriptores assurgente, attentisque internis rationibus libri
Actuum sive in se sive in sua ad tertium Evangelium relatione considerati et
praesertim mutua utriusque prologi affinitate et connexione (Luc. I,14; Act.
I,1-2), uti certum tenendum sit volumen, quod titulo Actus Apostolorum, Lucam
evangelistam habere auctorem?
R. Affirmative.
II. Utrum criticis rationibus, desumptis tum ex lingua et stylo, tum ex
enarrandi modo, tum ex unitate scopi et doctrinae, demonstrari possit librum
Actuum Apostolorum uni dumtaxat auctori tribui debere; ac proinde eam
recentiorum scriptorum sententiam, quae tenet Lucam non esse libri auctorem
unicum, sed diversos esse agnoscendos eiusdem libri auctores, quovis fundamento
esse destitutam?
R. Affirmative ad utramque partem.
III. Utrum, in specie, pericopae in Actis conspicuae, in quibus, abrupto usu
tertiae personae, inducitur prima pluralis (Wirstücke), unitatem
compositionis et authenticitatem infirment; vel potius historice et philologice
consideratae eam confirmare dicendae sint?
R. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam.
IV. Utrum, ex eo quod liber ipse, vix mentione facta biennii primae romanae
Pauli captivitatis, abrupte clauditur, inferri liceat auctorem volumen alterum
deperditum conscripsisse, aut conscribere intendisse, ac proinde tempus
compositionis libri Actuum longe possit post eamdem captivitatem differri; vel
potius iure et merito retinendum sit Lucam sub finem primae captivitatis romanae
apostoli Pauli librum absolvisse?
R. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam.
V. Utrum, si simul considerentur tum frequens ac facile commercium quod procul
dubio habuit Lucas cum primis et praecipuis Ecclesiae Palaestiniensis
fundatoribus nec non cum Paulo gentium Apostolo, cuius et in evangelica
praedicatione adiutor et in itineribus comes fuit; tum solita eius industria et
diligentia in exquirendis testibus rebusque suis oculis observandis; tum denique
plerumque evidens et mirabilis consensus libri Actuum cum ipsis Pauli epistolis
et cum sincerioribus historiae monumentis; certo teneri debeat Lucam fontes omni
fide dignos prae manibus habuisse eosque accurate, probe et fideliter
adhibuisse: adeo ut plenam auctoritatem historicam sibi iure vindicet?
R. Affirmative.
VI. Utrum difficultates quae passim obiici solent tum es factis supernaturalibus
a Luca narratis; tum es relatione quorumdam sermonum, qui, cum sint compendiose
traditi, censentur conficti et circumstantiis adaptati; tum ex nonnullis locis
ab historia sive profana sive biblica apparenter saltem dissentientibus; tum
demum ex narrationibus quibusdam, quae sive cum ipso Actuum auctore sive cum
aliis auctoribus sacris pugnare videntur; tales sint ut auctoritatem Actuum
historicam in dubium revocare vel saltem aliquomodo minuere possint?
R. Negative.
Die autem 12 Iunii anni 1913, in audientia infrascripto R.mo Consultori ab Actis
benigne concessa, Ss.mus Dominus noster Pius Papa X praedicta responsa rata
habuit ac publici iuris fieri mandavit.
Laurentius Janssens, O.S.B.
Consultor ab Actis.
|